Chapter 3
Imperial Suetonius Latinomnium autem consiliorum secretorumque particeps die, quem necandae matri Nero destinarat, ad auertendas suspiciones cenam utrique exquisitissimae comitatis dedit; item Poppaeam Sabinam tunc adhuc amicam eius, abductam marito demandatamque interim sibi, nuptiarum specie recepit nec corrupisse contentus adeo dilexit, ut ne riualem quidem Neronem aequo tulerit animo creditur certe non modo missos ad arcessendam non recepisse, sed ipsum etiam exclusisse quondam pro foribus astantem miscentemque frustra minas et preces ac depositum reposcentem. quare diducto matrimonio sepositus est per causam legationis in Lusitaniam. et satis uisum, ne poena acrior mimum omnem diuulgaret, qui tamen sic quoque hoc disticho enotuit:
cur Otho mentito sit, quaeritis, exul honore?
uxoris moechus coeperat esse suae.