Comma for either/or — dharma, courage. Spelling forgiving — corage finds courage.

    Otho

    Chapter 5

    Suetonius

    sperauerat autem fore ut adoptaretur a Galba, idque in dies expectabat. sed postquam Pisone praelato spe decidit, ad uim conuersus est instigante super animi dolorem etiam magnitudine aeris alieni. neque enim dissimulabat, nisi principem se stare non posse, nihilque referre ab hoste in acie an in foro sub creditoribus caderet.

    ante paucos dies seruo Caesaris pro impetrata dispensatione decies sestertium expresserat; hoc subsidium tanti coepti fuit. ac primo quinque speculatoribus commissa res est, deinde decem aliis, quos singuli binos produxerant; omnibus dena sestertia repraesentata et quinquagena promissa. per hos sollicitati reliqui, nec adeo multi, haud dubia fiducia in ipso negotio pluris adfuturos.