Comma for either/or — dharma, courage. Spelling forgiving — corage finds courage.

    Tiberius

    Chapter 1

    Suetonius

    Patricia gens Claudia—fuit enim et alia plebeia, nec potentia minor nec dignitate—orta est ex Regillis oppido Sabinorum. inde Romam recens conditam cum magna clientium manu conmigrauit auctore Tito Tatio consorte Romuli, uel, quod magis constat, Atta Claudio gentis principe, post reges exactos sexto fere anno; atque in patricias cooptata agrum insuper trans Anienem clientibus locumque sibi ad sepulturam sub Capitolio publice accepit.

    deinceps procedente tempore duodetriginta consulatus, dictaturas quinque, censuras septem, triumphos sex, duas ouationes adepta est. cum praenominibus cognominibusque uariis distingueretur, Luci praenomen consensu repudiauit, postquam e duobus gentilibus praeditis eo alter latrocinii, caedis alter conuictus est. inter cognomina autem et Neronis assumpsit, quo significatur lingua Sabina fortis ac strenuus.