Comma for either/or — dharma, courage. Spelling forgiving — corage finds courage.

    Tiberius

    Chapter 13

    Suetonius

    equi quoque et armorum solitas exercitationes omisit redegitque se deposito patrio habitu ad pallium et crepidas atque in tali statu biennio fere permansit, contemptior in dies et inuisior, adeo ut imagines eius et statuas Nemausenses subuerterint ac familiari quondam conuiuio mentione eius orta extiterit qui Gaio polliceretur, confestim se, si iuberet, Rhodum nauigaturum caputque exulis—sic enim appellabatur—relaturum.

    quo praecipue non iam metu sed discrimine coactus est, tam suis quam matris inpensissimis precibus reditum expostulare, impetrauitque adiutus aliquantum etiam casu. destinatum Augusto erat, nihil super ea re nisi ex uoluntate maioris fili statuere; is forte tunc M. Lollio offensior, facilis exorabilisque in uitricum fuit. permittente ergo Gaio reuocatus est, uerum sub condicione ne quam partem curamue rei p. attingeret.