Comma for either/or — dharma, courage. Spelling forgiving — corage finds courage.

    Heautontimorumenos

    Chapter prologue

    Terence

    PROLOGUS: NE cui sit vestrum mirum, cur partes seni

    Poeta dederit quae sunt adolescentium,

    Id primum dicam: deinde quod veni eloquar.

    Ex integra Graeca integram comoediam

    Hodie sum acturus Heautontimorumenon;

    Duplex quae ex argumento facta est simplici.

    Novam esse ostendi, et quae esset: nunc qui scripserit,

    Et cuia Graeca sit, ni partem maximam

    Existimarem scire vestrum, id dicerem.

    Nunc, quamobrem has partes didicerim, paucis dabo.

    Oratorem voluit esse me, non prologum.

    Vestrum iudicium fecit; me actorem dedit.

    Sed hic actor tantum poterit a facundia,

    Quantum ille potuit cogitare commode

    Qui orationem hanc scripsit quam dicturus sum.

    Nam quod rumores distulerunt malevoli,

    Multas contaminasse Graecas dum facit

    Paucas Latinas; factum hic esse id non negat,

    Neque se pigere: et deinde facturum autumat.

    Habet bonorum exemplum, quo exemplo sibi

    Licere id facere quod illi fecerunt putat.

    Tum quod malevolus vetus poeta dictitat,

    Repente ad studium hunc se applicasse musicum,

    Amicum ingenio fretum, haud natura sua;

    Arbitrium vestrum, vestra existimatio

    Valebit; quamobrem omnes vos oratos volo,

    Ne plus iniquum possit quam aequum oratio.

    Facite aequi sitis: date crescendi copiam

    Novarum qui spectandi faciunt copiam

    Sine vitiis; ne ille pro se dictum existimet,

    Qui nuper fecit servo currenti in via

    Decesse populum. Cur insano serviat?

    De illius peccatis plura dicet cum dabit

    Alias novas, nisi finem maledictis facit.

    Adeste aequo animo; date potestatem mihi

    Statariam agere ut liceat per silentium;

    Ne semper servus currens, iratus senex,

    Edax parasitus, sycophanta autem impudens,

    Avarus leno, assidue agendi sint mihi,

    Clamore summo, cum labore maximo.

    Mea causa causam hanc iustam esse animum inducite,

    Ut aliqua pars laboris minuatur mihi.

    Nam nunc novas qui scribunt nihil parcunt seni:

    Si qua laboriosa est, ad me curritur;

    Sin lenis est, ad alium defertur gregem.

    In hac est pura oratio. Experimini

    In utramque partem ingenium quid possit meum.

    Si nunquam avare pretium statui arti meae,

    Et eum esse quaestum in animum induxi maximum,

    Quam maxime servire vestris commodis;

    Exemplum statuite in me, ut adolescentuli

    Vobis placere studeant potius quam sibi.