Book 5
Imperial Titus Livius (Livy) Latinseditiones de agrariis legibus fuere. Capitolium ab exulibus et servis occupatum caesis his receptum est. census bis actus est. priore lustro censa sunt civium capita * octo milia septingenta quattuordecim praeter orbos orbasque, sequenti centum septendecim milia ducenta undeviginti. cum adversus Aequos male gesta res esset, L. Quinctius Cincinnatus dictator factus, cum rure intentus operi rustico esset, ad id bellum gerendum arcessitus est. is victos hostes sub iugum misit. tribunorum plebis numerus ampliatus est, ut essent decem, tricesimo sexto anno a primis tribunis plebis. petitis per legatos et adlatis Atticis legibus ad constituendas eas proponendasque decemviri pro consulibus sine ullis aliis magistratibus creati altero et trecentesimo anno, quam Roma condita erat, et ut a regibus ad consules, ita a consulibus ad decemviros imperium translatum. hi decem tabulis legum positis cum modeste se in eo honore gessissent et ob id in alterum quoque annum eundum esse magistratum placuisset, duabus tabulis ad decem adiectis cum complura inpotenter fecissent, magistratum noluerunt deponere et in tertium annum retinuerunt, donec inviso eorum imperio finem adtulit libido Ap. Claudi. qui cum in amorem Virginiae virginis incidisset, summisso, qui eam in servitutem I peteret, necessitatem ** patri eius Virginio inposuit. rapto ex taberna proxima cultro filiam occidit, cum aliter effici non posset, ne in potestatem stuprum inlaturi veniret. hoc tam magnae iniuriae exemplo plebs concitata montem Aventinum occupavit ceegitque decemviros abdicare se magistratu. ex quibus Appius, qui praecipuam poenam meruerat, in carcerem coniectus est; ceteri in exilium sunt acti. res praeterea contra Sabinos et Vulscos prospere gestas continet et parum honestum populi Romani iudicium, qui iudex inter Ardeates et Aricinos sumptus agrum, de quo ambigebatur, sibi adiudicavit.