Comma for either/or — dharma, courage. Spelling forgiving — corage finds courage.

    Letters to Atticus

    Chapter text=A:book=1:letter=11

    Cicero, Marcus Tullius

    Scr. Athenis xvii K. Nov. a. 704 (50).

    CICERO ATTICO salutem equidem L. Saufeio litteras et dederam ad te unum, quod cum non esset temporis mihi ad scribendum satis, tamen hominem tibi tam familiarem sine meis litteris ad te venire nolebam; sed ut philosophi ambulant, has tibi redditum iri putabam prius. iam illas accepisti, scis me Athenas venisse pr. Idus Octobris, e navi egressum in Piraeum tuas ab Acasto nostro litteras accepisse, conturbatum quod cum febre Romam venisses, bono tamen animo esse coepisse quod Acastus ea quae vellem de adlevato corpore tuo nuntiaret, cohorruisse autem me eo quod tuae litterae de legionibus Caesaris adferrent, et egisse tecum ut videres ne quid φιλοτιμία eius quem nosti nobis noceret; et, de quo iam pridem ad te scripseram, Turranius autem secus tibi Brundisi dixerat (quod ex iis litteris cognovi quas a Xenone, optimo viro, accepi), cur fratrem provinciae non praefecissem exposui breviter. fere sunt in illa epistula.

    audi reliqua. fortunas! omnem tuum amorem quo me es amplexus omnemque tuam prudentiam quam me hercule in omni genere iudico singularem confer ad eam curam ut de omni statu meo cogites. enim mihi videor tantam dimicationem, nisi idem deus qui nos melius quam optare auderemus Parthico bello liberavit respexerit rem publicam,—sed tantam quanta numquam fuit., hoc malum mihi commune est cum omnibus. tibi mando ut de eo cogites, illud meum proprium πρόβλημα, quaeso, suscipe. ut te auctore sim utrumque complexus? vellem a principio te audisse amicissime monentem. ἀλλ' ἐμὸν οὔποτε θυμὸν ἐνὶ στήθεσσιν ἔπειθεσ aliquando tamen persuasisti ut alterum complecterer quia de me erat optime meritus, alterum quia tantum valebat. igitur itaque effeci omni obsequio ut neutri illorum quisquam esset me carior.

    enim cogitabamus, nec mihi coniuncto cum Pompeio fore necesse peccare in re publica aliquando nec cum Caesare sentienti pugnandum esse cum Pompeio. erat illorum coniunctio. impendet, ut et tu ostendis et ego video, summa inter eos contentio. autem uterque numerat suum, nisi forte simulat alter. Pompeius non dubitat; vere enim iudicat ea quae de re publica nunc sentiat mihi valde probari. utriusque autem accepi eius modi litteras eodem tempore quo tuas, ut neuter quemquam omnium pluris facere quam me videretur.

    quid agam? quaero illa ultima (si enim castris res geretur, video cum altero vinci satius esse quam cum altero vincere), sed illa quae tum agentur cum venero, ne ratio absentis habeatur, ut exercitum dimittat. dic, M. Tulli. dicam?, amabo te, dum Atticum conveniam? est locus ad tergiversandum. Caesarem? ubi illae sunt densae dexterae? ut illi hoc liceret adiuvi rogatus ab ipso Ravennae de Caelio tribuno pl. ipso autem? a Gnaeo nostro in illo divino tertio consulatu. sensero; αἰδέομαι non Pompeium modo sed Τρῶασ καὶ Τρῳάδασ. Πουλυδάμασ μοι

    ? ipse scilicet laudator et factorum et scriptorum meorum. ergo plagam effugi per duos superiores Marcellorum consulatus cum est actum de provincia Caesaris, nunc incido in discrimen ipsum? †ut stultus† primus suam sententiam dicat, mihi valde placet de triumpho nos moliri aliquid, extra urbem esse cum iustissima causa. dabunt operam ut eliciant sententiam meam. hoc loco fortasse. vellem etiam nunc in provincia morari! opus fuit, si hoc impendebat. nil miserius.

    ὁδοῦ πάρεργον volo te hoc scire. illa prima quae etiam tu tuis litteris in caelum ferebas ἐπίτηκτα fuerunt.

    non est facilis virtus: quam vero difficilis eius diuturna simulatio! enim hoc rectum et gloriosum putarem, ex annuo sumptu qui mihi decretus esset me C. Coelio quaestori relinquere annuum, referre in aerarium ad HS †cIↃ†, ingemuit nostra cohors omne illud putans distribui sibi oportere, ut ego amicior invenirer Phrygum et Cilicum aerariis quam nostro. me non moverunt; nam et mea laus apud me plurimum valuit nec tamen quicquam honorifice in quemquam fieri potuit quod praetermiserim. haec fuerit ut ait Thucydides, ἐκβολὴ λόγου non inutilis.

    autem de nostro statu cogitabis primum quo artificio tueamur benevolentiam Caesaris, deinde de ipso triumpho; quem video, nisi rei publicae tempora impedient, εὐπόριστον. autem cum ex litteris amicorum tum ex supplicatione. qui non decrevit, plus decrevit quam si omnis decresset triumphos. porro adsensus est unus familiaris meus, Favonius, alter iratus, Hirrus. Cato autem et scribendo adfuit et ad me de sententia sua iucundissimas litteras misit. tamen gratulans mihi Caesar de supplicatione triumphat de sententia Catonis nec scribit quid ille sententiae dixerit sed tantum supplicationem eum mihi non decrevisse.

    ad Hirrum. eum mihi placare; perfice.

    Scrofam, habes Silium. eos ego et iam antea scripsi ad ipsum Hirrum. enim erat cum iis commode se potuisse impedire sed noluisse; adsensum tamen esse Catoni, amicissimo meo, cum is honorificentissimam in me sententiam dixisset; nec me ad se ullas litteras misisse, cum ad omnis mitterem. dicebat. eum enim solum et ad Crassipedem non scripseram.

    haec de rebus forensibus; redeamus domum. diiungere me ab illo volo. est φυρατήσ germanus Lartidius. ἀλλὰ τὰ expediamus, hoc primum—quod accessit cura dolori meo,—sed tamen hoc, quicquid est, Precianum cum iis rationibus quas ille meas tractat admisceri nolo. ad Terentiam, scripsi etiam ad ipsum, me quicquid possem nummorum ad apparatum sperati triumphi ad te redacturum. puto ἄμεμπτα fore; verum ut libebit. quoque suscipe curam quem ad modum experiamur. tu et ostendisti quibusdam litteris ex Epiro an Athenis datis et in eo ego te adiuvabo.

    Scr. Brundisi v K. Dec. a. 704 (50).

    CICERO ATTICO salutem

    Brundisium venimus vii Kalend. Decembr. usi tua felicitate navigandi; ita belle nobis ab Epiro lenissimus Onchesmites.

    σπονδειάζοντα si cui voles τῶν pro tuo vendito.

    tua me valde conturbat; significant enim tuae litterae te prorsus laborare. autem, cum sciam quam sis fortis, vehementius esse quiddam suspicor quod te cogat cedere et prope modum infringat. alteram quartanam Pamphilus tuus mihi dixit decessisse et alteram leviorem accedere. Terentia vero, quae quidem eodem tempore ad portam Brundisinam venit quo ego in portum mihique obvia in foro fuit, L. Pontium sibi in Trebulano dixisse narrabat etiam eam decessisse. si ita est, est quod maxime me hercule opto idque spero tua prudentia et temperantia te consecutum.

    ad epistulas tuas; quas ego sescentas uno tempore accepi, aliam alia iucundiorem, quae quidem erant tua manu. Alexidis manum amabam quod tam prope accedebat ad similitudinem tuae, litteras non amabam quod indicabant te non valere. quoniam mentio facta est, Tironem Patris aegrum reliqui, adulescentem, ut nosti (et adde, si quid vis), probum. vidi melius. careo aegre et, quamquam videbatur se non graviter habere, tamen sum sollicitus maximamque spem habeo in M'. Curi diligentia de qua ad me scripsit Tiro et multi nuntiarunt. Curius autem ipse sensit quam tu velles se a me diligi et eo sum admodum delectatus. me hercule est quam facile diligas αὐτόχθων in homine urbanitas. testamentum deporto trium Ciceronum signis obsignatum cohortisque praetoriae. palam te ex libella, me ex terruncio. Actio Corcyrae Alexio me opipare muneratus est. Q. Ciceroni obsisti non potuit quo minus Thyamim videret.

    tua te delectari laetor et probari tibi φυσικὴν esse τὴν πρὸσ τὰ τέκνα. si haec non est, nulla potest homini esse ad hominem naturae adiunctio; qua sublata vitae societas tollitur. eveniat! inquit Carneades spurce sed tamen prudentius quam Lucius noster et Patron qui, cum omnia ad se referant, numquam quicquam alterius causa fieri putent et, cum ea re bonum virum oportere esse dicant ne malum habeat non quo id natura rectum sit, non intellegant se de callido homine loqui non de bono viro. haec, opinor, sunt in iis libris quos tu laudando animos mihi addidisti.

    ad rem. modo exspectabam epistulam quam Philoxeno dedisses! enim in ea esse de sermone Pompei Neapolitano. mihi Patron Brundisi reddidit; Corcyrae, ut opinor, acceperat. potuit esse iucundius. enim de re publica, de opinione quam is vir haberet integritatis meae, de benevolentia quam ostendit eo sermone quem habuit de triumpho. tamen hoc iucundissimum quod intellexi te ad eum venisse ut eius animum erga me perspiceres. mihi, inquam, accidit iucundissimum.

    triumpho autem nulla me cupiditas umquam tenuit ante Bibuli impudentissimas litteras quas amplissime supplicatio consecuta est. a quo si ea gesta essent quae scripsit, gauderem et honori faverem; nunc illum qui pedem porta quoad hostis cis Euphratem fuit non extulerit honore augeri, me in cuius exercitu spem illius exercitus habuit idem non adsequi dedecus est nostrum, nostrum, inquam, te coniungens. omnia experiar et, ut spero, adsequar. si tu valeres, iam mihi quaedam explorata essent; sed, ut spero, valebis.

    raudusculo Numeriano multum te amo. Hortensius quid egerit aveo scire, Cato quid agat; qui quidem in me turpiter fuit malevolus. integritatis, iustitiae, clementiae, fidei mihi testimonium quod non quaerebam; quod postulabam id negavit. Caesar iis litteris quibus mihi gratulatur et omnia pollicetur quo modo exsultat Catonis in me ingratissimi iniuria! hic idem Bibulo dierum xx. mihi; non possum haec ferre nec feram.

    ad omnis tuas epistulas, sed nihil necesse est; iam enim te videbo. tamen de Chrysippo— nam de altero illo minus sum admiratus, operario homine; sed tamen ne illo quidem quicquam improbius. Chrysippum vero quem ego propter litterularum nescio quid libenter vidi, in honore habui discedere a puero insciente me! alia quae audio multa, mitto furta; fugam non fero qua mihi nihil visum est sceleratius. usurpavi vetus illud Drusi, ut ferunt, praetoris in eo qui eadem liber non iuraret, me istos liberos non addixisse, praesertim cum adesset nemo a quo recte vindicarentur. tu, ut videbitur, ita accipies; ego tibi adsentiar.

    tuae disertissimae epistulae non rescripsi in qua est de periculis rei publicae. rescriberem? valde eram perturbatus. ut nihil magno opere metuam Parthi faciunt qui repente Bibulum semivivum reliquerunt.

    Scr. in Trebulano v Id. Dec. a. 704 (50).

    CICERO ATTICO salutem

    A. d. viii Idus Decembr. Aeculanum veni et ibi tuas litteras legi quas Philotimus mihi reddidit. e quibus hanc primo aspectu voluptatem cepi quod erant a te ipso scriptae, deinde earum accuratissima diligentia sum mirum in modum delectatus. primum illud in quo te Dicaearcho adsentiri negas, etsi cupidissime expetitum a me est et te approbante ne diutius anno in provincia essem, tamen non est nostra contentione perfectum. enim scito, verbum in senatu factum esse numquam de ullo nostrum qui provincias obtinuimus quo in iis diutius quam ex senatus consulto maneremus, ut iam ne istius quidem rei culpam sustineam quod minus diu fuerim in provincia quam fortasse fuerit utile.

    quid si hoc melius? saepe opportune dici videtur ut in hoc ipso. enim ad concordiam res adduci potest sive ad bonorum victoriam, utriusvis rei me aut adiutorem velim esse aut certe non expertem; sin vincuntur boni, ubicumque essem, una cum iis victus essem. re celeritas nostri reditus ἀμεταμέλητοσ debet esse. si ista nobis cogitatio de triumpho iniecta non esset quam tu quoque approbas, ne tu haud multum requireres illum virum qui in sexto libro informatus est. enim tibi faciam qui illos libros devorasti? nunc ipsum non dubitabo rem tantam abicere, si id erit rectius. utrumque vero simul agi non potest et de triumpho ambitiose et de re publica libere. ne dubitaris quin quod honestius id mihi futurum sit antiquius.

    quod putas utilius esse vel mihi quod tutius sit vel etiam ut rei publicae prodesse possim, me esse cum imperio, id coram considerabimus quale sit. enim res deliberationem; etsi ex parte magna tibi adsentior. animo autem meo erga rem publicam bene facis quod non dubitas, et illud probe iudicas nequaquam satis pro meis officiis, pro ipsius in alios effusione illum in me liberalem fuisse, eiusque rei causam vere explicas, et eis quae de Fabio Caninioque acta scribis valde consentiunt. si secus essent totumque se ille in me profudisset, tamen illa quam scribis custos urbis me praeclarae inscriptionis memorem esse cogeret nec mihi concederet ut imitarer Volcacium aut Servium quibus tu es contentus, sed aliquid nos vellet nobis dignum et sentire et defendere. quidem agerem, si liceret, alio modo ac nunc agendum est.

    sua potentia dimicant homines hoc tempore periculo civitatis. si res publica defenditur, cur ea consule isto ipso defensa non est? cur ego in cuius causa rei publicae salus consistebat defensus postero anno non sum? cur imperium illi aut cur illo modo prorogatum est? cur tanto opere pugnatum est ut de eius absentis ratione habenda decem tribuni pl. ferrent? ille rebus ita convaluit ut nunc in uno civi spes ad resistendum sit; qui mallem tantas ei viris non dedisset quam nunc tam valenti resisteret.

    quoniam res eo deducta est, non quaeram, ut scribis, ποῦ σκάφοσ τὸ τῶν Ἀτρειδῶν; mihi σκάφοσ unum erit quod a Pompeio gubernabitur. ipsum quod ais, fiet, cum erit dictum, dic, M. Tulli? — σύντομα Cn. Pompeio adsentior.

    tamen Pompeium separatim ad concordiam hortabor. enim sentio, maximo in periculo rem esse. scilicet plura qui in urbe estis. tamen haec video, cum homine audacissimo paratissimoque negotium esse, omnis damnatos, omnis ignominia adfectos, omnis damnatione ignominiaque dignos illac facere, omnem fere iuventutem, omnem illam urbanam ac perditam plebem, tribunos valentis addito C. Cassio, omnis qui aere alieno premantur, quos pluris esse intellego quam putaram (causam solum illa causa non habet, ceteris rebus abundat); hic omnia facere omnis ne armis decernatur, quorum exitus semper incerti, nunc vero etiam in alteram partem magis timendi. Bibulus de provincia decessit, Veientonem praefecit; in decedendo erit, ut audio, tardior. cum ornavit Cato, declaravit iis se solis non invidere quibus nihil aut non multum ad dignitatem posset accedere.

    venio ad privata; fere enim respondi tuis litteris de re publica et iis quas in suburbano et iis quas postea scripsisti. privata venio. etiam de Caelio abest ut meam ille sententiam moveat ut valde ego ipsi quod de sua sententia decesserit paenitendum putem. quid est quod ei vici Luccei sint addicti? te praetermisisse miror.

    Philotimo faciam equidem ut mones. ego mihi ab illo hoc tempore non rationes exspectabam quas tibi edidit, verum id reliquum quod ipse in Tusculano me referre in commentarium mea manu voluit quodque idem in Asia mihi sua manu scriptum dedit. si praestaret, quantum mihi aeris alieni esse tibi edidit tantum et plus etiam mihi ipse deberet. in hoc genere, si modo per rem publicam licebit, non accusabimur posthac, neque hercule antea neglegentes fuimus sed amicorum multitudine occupati. utemur, ut polliceris, et opera et consilio tuo nec tibi erimus, ut spero, in eo molesti.

    serperastris cohortis meae nihil est quod doleas. enim se conlegerunt admiratione integritatis meae. me moverat nemo magis quam is quem tu neminem putas. et initio fuerat et nunc est egregius. in ipsa decessione significavit sperasse se aliquid et id quod animum induxerat paulisper non tenuit sed cito ad se rediit meisque honorificentissimis erga se officiis victus pluris ea duxit quam omnem pecuniam.

    a Curio tabulas accepi quas mecum porto. Hortensi legata cognovi. aveo scire quid hominis sit et quarum rerum auctionem instituat. enim cur, cum portam Flumentanam Caelius occuparit, ego Puteolos non meos faciam.

    ad Piraeea, in quo magis reprehendendus sum quod homo Romanus Piraeea scripserim, non Piraeum (sic enim omnes nostri locuti sunt), quam quod addiderim in. enim hoc ut oppido praeposui sed ut loco. tamen Dionysius noster et qui est nobiscum Nicias Cous non rebatur oppidum esse Piraeea. de re videro. quidem si est peccatum, in eo est quod non ut de oppido locutus sum sed ut de loco secutusque sum non dico Caecilium, máne ut ex portu ín Piraeum (malus enim auctor Latinitatis est), sed Terentium cuius fabellae propter elegantiam sermonis putabantur a C. Laelio scribi,

    áliquot adulescéntuli coíimus in Piraéum, et idem, Mercátor hoc addébat, captam e Súnio.

    si δήμουσ oppida volumus esse, tam est oppidum Sunium quam Piraeus. quoniam grammaticus es, si hoc mihi ζήτημα persolveris, magna me molestia liberans.

    mihi litteras blandas mittit; facit idem pro eo Balbus. certum est ab honestissima sententia digitum nusquam. scis illi reliquum quantum sit. Putasne igitur verendum esse ne aut obiciat id nobis aliquis, si languidius, aut repetat, si fortius? ad haec reperis?

    inquis., a Caelio mutuabimur. tu tamen consideres velim; puto enim, in senatu si quando praeclare pro re publica dixero, Tartessium istum tuum mihi exeunti, sodes nummos curare.

    superest?. est suavis mihi, Tulliae, Terentiae. vel ingeni vel humanitatis, †satis†; reliqua, quae nosti, ferenda. enim quos †aperierimus†. omnes praeter eum de quo per te egimus, †reum† me facerent. enim expensum nemo feret. haec coram; nam multi sermonis sunt. Tironis reficiendi spes est in M'. Curio, cui ego scripsi tibi eum gratissimum facturum. v Idus Decembr. a Pontio ex Trebulano.

    Scr. in Pompeiano iv aut iii Id. Dec. a. 704 (50).

    CICERO ATTICO salutem

    Dionysium flagrantem desiderio tui misi ad te nec me hercule aequo animo, sed fuit concedendum. quidem cognovi quom doctum, quod mihi iam ante erat notum tum sane plenum offici, studiosum etiam meae laudis, frugi hominem ac, ne libertinum laudare videar, plane virum bonum. Pompeium vidi iiii Idus Decembris.

    una horas duas fortasse. laetitia mihi visus est adfici meo adventu; de triumpho hortari, suscipere partis suas, monere ne ante in senatum accederem quam rem confecissem, ne dicendis sententiis aliquem tribunum alienarem. quaeris? in hoc officio sermonis nihil potuit esse prolixius. re publica autem ita mecum locutus est quasi non dubium bellum haberemus, nihil ad spem concordiae. illum a se alienatum cum ante intellegeret, tum vero proxime iudicasse. Hirtium a Caesare qui esset illi familiarissimus, ad se non accessisse et, cum ille a. d. viii Idus Decembr. vesperi venisset, Balbus de tota re constituisset a. d. vii ad Scipionem ante lucem venire, multa de nocte eum profectum esse ad Caesarem. illi τεκμηριῶδεσ videbatur esse alienationis.

    multa? nihil me aliud consolatur nisi quod illum, quoi etiam inimici alterum consulatum, fortuna summam potentiam dederit, non arbitror fore tam amentem ut haec in discrimen adducat. si ruere coeperit, ne ego multa timeo, quae non audeo scribere. ut nunc est, a. d. iii Nonas Ian. ad urbem cogito.

    Scr. in Formiano xv K. Ian. a. 704 (50).

    CICERO ATTICO salutem uno tempore accepi epistulas tuas; quae mihi, quamquam recentiora audiebam ex iis qui ad me veniebant, tamen erant iucundae; studium enim et benevolentiam declarabant. tua moveor et Piliam in idem genus morbi delapsam curam tibi adferre maiorem sentio.

    igitur operam ut valeatis. Tirone video tibi curae esse. quidem ego, etsi mirabilis utilitates mihi praebet, cum valet, in omni genere vel negotiorum vel studiorum meorum, tamen propter humanitatem et modestiam malo salvum quam propter usum meum.

    Philogenes mecum nihil umquam de Luscenio locutus est; de ceteris rebus habes Dionysium. tuam non venisse in Arcanum miror. Chrysippo meum consilium probari tibi non moleste fero. in Tusculanum nihil sane hoc tempore; devium est τοῖς ἀπαντῶσιν et habet alia δύσχρηστα. de Formiano Tarracinam pridie Kal. Ian.

    Pomptinam summam, inde in Albanum Pompei. ad urbem iii Nonas natali meo.

    re publica cotidie magis timeo. enim boni, ut putantur, consentiunt. ego equites Romanos, quos senatores vidi, qui acerrime cum cetera tum hoc iter Pompei vituperarent! opus est. victoria cum multa mala tum certe tyrannus exsistet. haec propediem coram. plane mihi deest quod ad te scribam; nec enim de re publica quod uterque nostrum scit eadem, et domestica nota sunt ambobus.

    est iocari, si hic sinat. ego is sum qui illi concedi putem utilius esse quod postulat quam signa conferri. enim resistimus ei quem per annos decem aluimus contra nos. senties igitur? inquis. scilicet nisi de sententia tua nec prius quidem quam nostrum negotium aut confecerimus aut deposuerimus. igitur ut valeas.

    ἀπότριψαι quartanam istam diligentia quae in te summa est.

    Scr. in Formiano xiv K. Ian. a. 704 (50). CICERO ATTICO salutem deest quod ad te scribam; nota omnia tibi sunt, nec ipse habeo a te quod exspectem. igitur nostrum illud sollemne servemus ut ne quem istuc euntem sine litteris dimittamus.

    re publica valde timeo nec adhuc fere inveni qui non concedendum putaret Caesari quod postularet potius quam depugnandum. illa quidem impudens postulatio, opinione valentior. autem nunc primum ei resistamus? οὐ γὰρ δὴ τόδε μεῖζον ἔπι κακόν quam cum quinquennium prorogabamus aut cum ut absentis ratio haberetur ferebamus, nisi forte haec illi tum arma dedimus ut nunc cum bene parato pugnaremus., tu igitur sensurus es? idem quod dicturus; sentiam enim omnia facienda ne armis decertetur dicam idem quod Pompeius neque id faciam humili animo. rursus hoc permagnum rei publicae malum est et quodam modo mihi praeter ceteros non rectum me in tantis rebus a Pompeio dissidere.

    Scr. in Formiano inter xiiii et x K. Iun. a. 704 (50).

    CICERO ATTICO salutem

    Dionysius, vir optimus, ut mihi quoque est perspectus, et doctissimus tuique amantissimus, Romam venit xv Kalend. Ian. et litteras a te mihi reddidit. enim verba sunt de Dionysio in epistula tua, illud †putato† non adscribis, et tibi gratias egit. certe ille agere debuit et, si esset factum, quae tua est humanitas, adscripsisses. autem nulla de eo παλινῳδία datur propter superioris epistulae testimonium. igitur sane bonus vir. enim ipsum bene fecit quod mihi sui cognoscendi penitus etiam istam facultatem dedit. Philogenes recte ad te scripsit; curavit enim quod debuit. ego uti ea pecunia volui quoad liceret; itaque usus est menses xliii.

    Pomptinum cupio valere et, quod scribis in urbem introisse, vereor quid sit; nam id nisi gravi de causa non fecisset. quoniam iiii Non. Ian. compitalicius dies est, nolo eo die in Albanum venire, ne molestus familiae veniam. iii. Ian. igitur; inde ad urbem pridie Nonas. λῆψισ quem in diem incurrat nescio, sed prorsus te commoveri incommodo valetudinis tuae nolo.

    honore nostro nisi quid occulte Caesar per suos tribunos molitus erit, cetera videntur esse tranquilla; tranquillissimus autem animus meus qui totum istuc aequi boni facit et eo magis quod iam a multis audio constitutum esse Pompeio et eius consilio in Siciliam me mittere quod imperium habeam. est Ἀβδηριτικόν. enim senatus decrevit nec populus iussit me imperium in Sicilia habere. hoc res publica ad Pompeium refert, qui me magis quam privatum aliquem mittat? si hoc imperium mihi molestum erit, utar ea porta quam primum videro. quod scribis mirificam exspectationem esse mei neque tamen quemquam bonorum aut sat bonorum dubitare quid facturus sim, ego quos tu bonos esse dicas non intellego. nullos novi, sed ita, si ordines bonorum quaerimus; nam singulares sunt boni viri. in dissensionibus ordines bonorum et genera quaerenda sunt. bonum putas per quem sine imperio provinciae sunt (numquam enim Curio sustinuisset, si cum eo agi coeptum esset; quam sententiam senatus sequi noluit; ex quo factum est ut Caesari non succederetur), an publicanos qui numquam firmi sed nunc Caesari sunt amicissimi, an faeneratores, an agricolas quibus optatissimum est otium? nisi eos timere putas ne sub regno sint qui id numquam, dum modo otiosi essent, recusarunt. ergo?

    exercitum retinentis cum legis dies transierit rationem haberi placet? vero ne absentis quidem; sed cum id datum est, illud una datum est. enim decem imperium et ita latum placet? igitur etiam me expulsum et agrum Campanum perisse et adoptatum patricium a plebeio, Gaditanum a Mytilenaeo, et Labieni divitiae et Mamurrae placent et Balbi horti et Tusculanum. horum omnium fons unus est. resistendum fuit et id erat facile; nunc legiones XI, equitatus tantus quantum volet, Transpadani, plebes urbana, tot tribuni pl., tam perdita iuventus, tanta auctoritate dux, tanta audacia. hoc aut depugnandum est aut habenda e lege ratio.

    inquis potius quam servias. ut quid? si victus eris, proscribare, si viceris, tamen servias? ergo inquis facturus es? quod pecudes quae dispulsae sui generis sequuntur greges. ut bos armenta sic ego bonos viros aut eos quicumque dicentur boni sequar, etiam si ruent. sit optimum male contractis rebus plane video. est enim exploratum cum ad arma ventum sit quid futurum sit, at illud omnibus, si boni victi sint, nec in caede principum clementiorem hunc fore quam Cinna fuerit nec moderatiorem quam Sulla in pecuniis locupletum. ἐμπολιτεύομαί σοι iam dudum et facerem diutius, nisi me lucerna desereret. summam dic, M. Tulli.

    Cn. Pompeio, id est T. Pomponio. Alexim, humanissimum puerum, nisi forte dum ego absum adulescens factus est (id enim agere videbatur), salvere iubeas velim.

    Scr. in Formiano vi aut v K. Ian. a. 704 (50).

    CICERO ATTICO salutem opus est de Dionysio tam valde adfirmare? mihi nutus tuus non faceret fidem? autem eo mihi maiorem tua taciturnitas adtulerat, quod et tu soles conglutinare amicitias testimoniis tuis et illum aliter cum aliis de nobis locutum audiebam. prorsus ita esse ut scribis mihi persuades. ego is in illum sum quem tu me esse vis.

    tuum ego quoque ex epistula quadam tua quam incipiente febricula scripseras mihi notaveram et animadverteram posse pro re nata te non incommode ad me in Albanum venire iii Nonas Ianuar., amabo te, nihil incommodo valetudinis feceris. enim est tantum in uno aut altero die?

    Dolabellam video Liviae testamento cum duobus coheredibus esse in triente sed iuberi mutare nomen.

    πολιτικὸν σκέμμα rectumne sit nobili adulescenti mutare nomen mulieris testamento. id φιλοσοφώτερον, cum sciemus quantum quasi sit in trientis triente.

    putasti fore ut ante quam istuc venirem Pompeium viderem, factum est ita; nam vi Kal. ad Lavernium me consecutus est. una Formias et ab hora octava ad vesperum secreto conlocuti sumus. quaeris ecquae spes pacificationis sit, quantum ex Pompei multo et accurato sermone perspexi, ne voluntas quidem est. enim existimat, si ille vel dimisso exercitu consul factus sit, σύγχυσιν τῆσ πολιτείασ fore, atque etiam putat eum, cum audierit contra se diligenter parari, consulatum hoc anno neglecturum ac potius exercitum provinciamque retenturum. autem ille fureret, vehementer hominem contemnebat et suis et rei publicae copiis confidebat. quaeris? etsi mihi crebro ξυνὸσ Ἐνυάλιοσ occurrebat, tamen levabar cura virum fortem et peritum et plurimum auctoritate valentem audiens πολιτικῶσ de pacis simulatae periculis disserentem. autem in manibus Antoni contionem habitam x Kal. Ianuar., in qua erat accusatio Pompei usque a toga pura, querela de damnatis, terror armorum. quibus ille censes aiebat facturum esse ipsum, si in possessionem rei publicae venerit, cum haec quaestor eius infirmus et inops audeat dicere? multa? non modo non expetere pacem istam sed etiam timere visus est. illa autem sententia †i† relinquendae urbis movet hominem, ut puto. autem illud molestissimum est, quod solvendi sunt nummi Caesari et instrumentum triumphi eo conferendum. enim ἄμορφον ἀντιπολιτευομένου χρεωφειλέτην esse. haec et multa alia coram.

    Scr. in Formiano v aut iv K. Ian. a. 704 (50).

    CICERO ATTICO salutem inquis a te accipiendae litterae sunt? habebo cui dem, cotidie. iam ipse ades. igitur cum venero desinam. unas video mihi a te non esse redditas quas L. Quinctius familiaris meus cum ferret ad bustum Basili vulneratus et despoliatus est.

    igitur num quid fuerit in iis quod me scire opus sit et simul hoc διευκρινήσεισ πρόβλημα sane πολιτικόν. sit necesse aut haberi Caesaris rationem illo exercitum vel per senatum vel per tribunos pl. obtinente, aut persuaderi Caesari ut tradat provinciam atque exercitum et ita consul fiat, aut, si id ei non persuadeatur, haberi comitia sine illius ratione illo patiente atque obtinente provinciam, aut, si per tribunos pl. non patiatur et tamen quiescat, rem adduci ad interregnum, aut, si ob eam causam quod ratio eius non habeatur exercitum adducat, armis cum eo contendere, illum autem initium facere armorum aut statim nobis minus paratis aut tum cum comitiis amicis eius postulantibus ut e lege ratio habeatur impetratum non sit, ire autem ad arma aut hanc unam ob causam quod ratio non habeatur aut addita causa si forte tribunus pl. senatum impediens aut populum incitans notatus aut senatus consulto circumscriptus aut sublatus aut expulsus sit dicensve se expulsum ad illum confugerit, suscepto autem bello aut tenenda sit urbs aut ea relicta ille commeatu et reliquis copiis intercludendus—quod horum malorum quorum aliquod certe subeundum est minimum putes. profecto persuaderi illi ut tradat exercitum et ita consul fiat. omnino id eius modi ut, si ille eo descendat, contra dici nihil possit idque eum, si non obtinet ut ratio habeatur retinentis exercitum, noli facere miror. autem, ut quidam putant, nihil est timendum magis quam ille consul. sic malo inquies quam cum exercitu.; sed istud ipsum sic, scio, magnum malum putat aliquis neque ei remedium est ullum est, si id volet. consulem illum iterum quem vidisti consulatu priore tum imbecillus plus inquit valuit quam tota res publica. nunc putas? et eo consule Pompeio certum est esse in Hispania. o rem miseram! si quidem id ipsum deterrimum est quod recusari non potest et quod ille si faciat, iam iam a bonis omnibus summam ineat gratiam.

    igitur hoc quo illum posse adduci negat; de reliquis quid est deterrimum? illi quod, ut idem dicit, impudentissime postulat. quid impudentius? provinciam per annos decem non tibi a senatu sed a te ipso per vim et per factionem datos; praeteriit tempus non legis sed libidinis tuae, fac tamen legis; ut succedatur decernitur; impedis et ais, meam rationem. tu nostram. tu habeas diutius quam populus iussit invito senatu? oportet, nisi concedis. bona quidem spe, ut ait idem, vel vincendi vel in libertate moriendi. si pugnandum est, quo tempore, in casu, quo consilio, in temporibus situm est. te in ea quaestione non exerceo; ad ea quae dixi adfer si quid habes. dies noctesque torqueor.

    Scr. ad urbem xiv sub noctem aut xiiii ante lucem in K. Febr. a. 705 (49).

    CICERO ATTICO salutem consilium cepi ut ante quam luceret exirem, ne qui conspectus fieret aut sermo, lictoribus praesertim laureatis. reliquo neque hercule quid agam neque quid acturus sim scio; ita sum perturbatus temeritate nostri amentissimi consili. vero quid suadeam quoius ipse consilium exspecto? Gnaeus noster quid consili ceperit capiatve nescio, adhuc in oppidis coartatus et stupens., si in Italia consistat, erimus una; sin cedet, consili res est. certe, nisi ego insanio, stulte omnia et incaute., quaeso, crebro ad me scribe vel quod in buccam venerit.

    Scr. in Campania inter xiv et ix K. Febr. a. 705 (49).

    CICERO ATTICO salutem

    , quid est hoc? aut quid agitur? enim tenebrae sunt. Cingulum inquit nos tenemus, Anconem amisimus; Labienus discessit a Caesare. utrum de imperatore populi Romani an de Hannibale loquimur? o hominem amentem et miserum qui ne umbram quidem umquam τοῦ καλοῦ viderit! haec ait omnia facere se dignitatis causa. ubi est autem dignitas nisi ubi honestas? igitur habere exercitum nullo publico consilio, occupare urbis civium quo facilior sit aditus ad patriam, χρεῶν, φυγάδων καθόδουσ, sescenta alia scelera moliri, τὴν θεῶν μεγίστην ὥστ' ἔχειν τυραννίδα habeat suam fortunam! unam me hercule tecum apricationem in illo lucrativo tuo sole malim quam omnia istius modi regna vel potius mori miliens quam semel istius modi quicquam cogitare. si tu velis? inquis.

    , quis est cui velle non liceat? ego hoc ipsum velle miserius esse duco quam in crucem tolli. una res est ea miserior, adipisci quod ita volueris. haec hactenus. enim in his molestiis ἐνσχολάζω τόσον.

    ad nostrum. fortunas! quale tibi consilium Pompei videtur? hoc quaero quod urbem reliquerit. enim ἀπορῶ. nihil absurdius. urbem tu relinquas? ergo idem, si Galli venirent? est inquit in parietibus res publica. in aris et focis.

    Themistocles. enim totius barbariae ferre urbs una non poterat. idem Pericles non fecit annum fere post quinquagesimum, cum praeter moenia nihil teneret; nostri olim urbe reliqua capta arcem tamen retinuerunt. οὕτωσ που autem ex dolore municipali sermonibusque eorum quos convenio videtur hoc consilium exitum habiturum. hominum querela est (nescio an istic, sed facies ut sciam) sine magistratibus urbem esse, sine senatu. denique Pompeius mirabiliter homines movet. quaeris? alia causa facta est. iam concedendum putant Caesari. tu mihi explica qualia sint.

    negotio praesum non turbulento. enim me Pompeius esse quem tota haec Campania et maritima ora habeat ἐπίσκοπον, ad quem dilectus et summa negoti referatur. vagus esse cogitabam. puto iam videre quae sit ὁρμή Caesaris, qui populus, qui totius negoti status. velim scribas ad me et quidem, quoniam mutabilia sunt, quam saepissime. enim et scribens ad te et legens tua.

    Scr. in Formiano x K. Febr. a. 705 (49).

    CICERO ATTICO salutem unam adhuc a te epistulam acceperam datam xii Kal. in qua significabatur aliam te ante dedisse quam non acceperam. quaeso ut scribas quam saepissime non modo si quid scies aut audieris sed etiam si quid suspicabere, maximeque quid nobis faciendum aut non faciendum putes.

    quod rogas curem ut scias quid Pompeius agat, ne ipsum quidem scire puto; nostrum quidem nemo. Lentulum consulem Formiis x Kal., vidi Libonem; plena timoris et erroris omnia. iter Larinum; ibi enim cohortes et Luceriae et Teani reliquaque in Apulia. utrum consistere uspiam velit an mare transire nescitur. manet, vereor ne exercitum firmum habere non possit; sin discedit, quo aut qua, aut quid nobis agendum sit nescio. istum quidem quoius Φαλαρισμὸν times omnia taeterrime facturum puto. eum rerum prolatio nec senatus magistratuumque discessus nec aerarium clausum tardabit.

    haec, ut scribis, cito sciemus. velim mihi ignoscas quod ad te scribo tam multa totiens. enim et tuas volo elicere litteras maximeque consilium quid agam aut quo me pacto geram. me penitus in causam? deterreor periculo sed dirumpor dolore. nullo consilio aut tam contra meum consilium gesta esse omnia! cuncter et tergiverser et iis me dem qui tenent, qui potiuntur? αἰδέομαι Τρῶασ nec solum civis sed etiam amici officio revocor; etsi frangor saepe misericordia puerorum.

    ut igitur ita perturbato, etsi te eadem sollicitant, scribe aliquid et maxime, si Pompeius Italia cedit, quid nobis agendum putes. M'. quidem Lepidus (nam fuimus una) eum finem statuit, L. Torquatus eundem. cum multa tum etiam lictores impediunt. vidi umquam quod minus explicari posset. a te nihildum certi exquiro sed quid videatur. ipsam ἀπορίαν tuam cupio cognoscere. Labienum ab illo discessisse prope modum constat ita factum esset ut ille Romam veniens magistratus et senatum Romae offenderet, magno usui causae nostrae fuisset. enim sceleris hominem amicum rei publicae causa videretur, quod nunc quoque videtur sed minus prodest. enim habet cui prosit eumque arbitror paenitere, nisi forte id ipsum est falsum discessisse illum. quidem pro certo habebamus.

    velim, quamquam, ut scribis, domesticis te finibus tenes, formam mihi urbis exponas, ecquod Pompei desiderium, ecquae Caesaris invidia appareat, etiam quid censeas de Terentia et Tullia, Romae eas esse an mecum an aliquo tuto loco. et si quid aliud ad me scribas velim vel potius scriptites.

    Scr. Menturnis ix K. Febr. a. 705 (49).

    CICERO ATTICO salutem

    Vennonianis rebus tibi adsentior. Labienum ἥρωα iudico. iam diu nullum civile praeclarius, qui, ut aliud nihil, hoc tamen profecit, dedit illi dolorem. etiam ad summam profectum aliquid puto. etiam Pisonem. iudicium de genero suspicor visum iri grave. genus belli quod sit vides. civile est ut non ex civium dissensione sed ex unius perditi civis audacia natum sit. autem valet exercitu, tenet multos spe et promissis, omnia omnium concupivit. tradita urbs est nuda praesidio, referta copiis. est quod ab eo non metuas qui illa templa et tecta non patriam sed praedam putet? autem sit acturus aut quo modo nescio, sine senatu, sine magistratibus. simulare quidem poterit quicquam πολιτικῶσ. autem ubi exsurgere poterimus aut quando? dux quam ἀστρατήγητοσ tu quoque animadvertis quoi ne Picena quidem nota fuerint; quam autem sine consilio res testis. ut enim alia omittam decem annorum peccata, quae condicio non huic fugae praestitit?

    vero nunc quid cogitet scio ac non desino per litteras sciscitari. esse timidius constat, nihil perturbatius. nec praesidium cuius parandi causa ad urbem retentus est nec locum ac sedem praesidi ullam video. omnis in duabus insidiose retentis paene alienis legionibus. dilectus adhuc quidem invitorum est et a pugnando abhorrentium; condicionum autem amissum tempus est. futurum sit non video; commissum quidem a nobis certe est sive a nostro duce ut e portu sine gubernaculis egressi tempestati nos traderemus.

    de Ciceronibus nostris dubito quid agam; nam mihi interdum amandandi videntur in Graeciam; de Tullia autem et Terentia, cum mihi barbarorum adventus proponitur, quinia timeo; cum autem Dolabellae venit in mentem, paulum respiro. velim consideres quid faciendum putes primum πρὸσ τὸ (aliter enim mihi de illis ac de me ipso consulendum est), deinde ad opiniones, ne reprehendamur quod eas Romae velimus esse in communi bonorum fuga. etiam tibi et Peducaeo (scripsit enim ad me) quid faciatis videndum est. enim splendor est vestrum ut eadem postulentur a vobis quae ab amplissimis civibus. de hoc tu videbis, quippe cum de me ipso ac de meis te considerare velim.

    est ut et quid agatur quoad poteris explores scribasque ad me et quid ipse coniectura adsequare; quod etiam a te magis exspecto. acta omnibus nuntiantibus a te exspecto futura. μάντισ δ' ignosces, quae et me levat ad te quidem scribentem et elicit tuas litteras. plane non intellexi; est enim numero Platonis obscurius.

    Scr. Menturnis vid K. Febr. a. 705 (49).

    CICERO ATTICO salutem intellexi tuum; Oppios enim de Velia saccones dicis. eo aestuavi diu. aperto reliqua patebant et cum Terentiae summa congruebant.

    L. Caesarem vidi Menturnis a. d. viii Kal. Febr. mane cum absurdissimis mandatis, non hominem sed scopas solutas, ut id ipsum mihi ille videatur inridendi causa fecisse qui tantis de rebus huic mandata dederit; nisi forte non dedit et hic sermone aliquo arrepto pro mandatis abusus est.

    Labienus, vir mea sententia magnus, Teanum venit a. d. viiii Kal. Ibi Pompeium consulesque convenit. sermo fuerit et quid actum sit scribam ad te cum certum sciam. Pompeius a Teano Larinum versus profectus est a. d. viii Kal. Eo die mansit Venafri. aliquantum animi videtur nobis adtulisse Labienus. ego nondum habeo quod ad te ex his locis scribam; ista magis exspecto, quid illim adferatur, quo pacto de Labieno ferat, quid agat Domitius in Marsis, Iguvi Thermus, P. Attius Cinguli, quae sit populi urbani voluntas, quae tua coniectura de rebus futuris. velim crebro et quid tibi de mulieribus nostris placeat et quid acturus ipse sis scribas. scriberem ipse, longior epistula fuisset, sed dictavi propter lippitudinem.

    Scr. Calibus a. d. vi K. Febr. a. 705 (49).

    CICERO ATTICO salutem

    A. d. vi Kal. Febr. Capuam Calibus proficiscens, cum leviter lippirem, has litteras dedi. L. Caesar mandata Caesaris detulit ad Pompeium a. d. viii Kal., cum is esset cum consulibus Teani. condicio est, sed ita ut ille de iis oppidis quae extra suam provinciam occupavisset praesidia deduceret. si fecisset, responsum est ad urbem nos redituros esse et rem per senatum confecturos. posse in praesentia pacem nos habere; nam et illum furoris et hunc nostrum copiarum suppaenitet.

    Pompeius Capuam venire voluit et adiuvare dilectum; in quo parum prolixe respectent Campani coloni. Caesaris qui Capuae sunt, de quibus ante ad te falsum ex A. Torquati litteris scripseram, sane commode Pompeius distribuit binos singulis patribus familiarum. in ludo IↃↃ fuerunt. facturi fuisse dicebantur. multum in eo rei publicae provisum est.

    mulieribus nostris in quibus est tua soror, quaeso videas ut satis honestum nobis sit eas Romae esse cum ceterae illa dignitate discesserint. scripsi ad eas et ad te ipsum antea. eas cohortere ut exeant, praesertim cum ea praedia in ora maritima habeamus quoi ego praesum ut in iis pro re nata non incommode possint esse. si quid offendimus in genero nostro (quod quidem ego praestare non debeo)—sed id fit maius quod mulieres nostrae praeter ceteras Romae remanserunt. ipse cum Sexto scire velim quid cogites de exeundo de totaque re quid existimes. ad paceni hortari non desino; quae vel iniusta utilior est quam iustissimum bellum cum civibus. haec ut fors tulerit.

    Scr. Capuae v K. Febr. a. 705 (49).

    CICERO ATTICO salutem ut ab urbe discessi, nullum adhuc intermisi diem quin aliquid ad te litterarum darem, non quo haberem magno opere quod scriberem sed ut loquerer tecum absens; quo mihi, cum coram id non licet, nihil est iucundius.

    Capuam cum venissem a. d. vi Kal. pridie quam has litteras dedi, consules conveni multosque nostri ordinis. cupiebant Caesarem abductis praesidiis stare condicionibus iis quas tulisset; uni Favonio leges ab illo nobis imponi non placebat. †is auditus in† consilio. Cato enim ipse iam servire quam pugnare mavult; sed tamen ait in senatu se adesse velle cum de condicionibus agatur, si Caesar adductus sit ut praesidia deducat., quod maxime opus est, in Siciliam ire non curat; quod metuo ne obsit, in senatu esse vult. Postumius autem, de quo nominatim senatus decrevit ut statim in Siciliam iret Furfanioque succederet, negat se sine Catone iturum et suam in senatu operam auctoritatemque quam magni aestimat. res ad Fannium pervenit. cum imperio in Siciliam praemittitur.

    disputationibus nostris summa varietas est. negant Caesarem in condicione mansurum postulataque haec ab eo interposita esse quo minus quod opus esset ad bellum a nobis pararetur. autem eum puto facturum ut praesidia deducat. enim, si consul factus erit, et minore scelere vicerit quam quo ingressus est. accipienda plaga est. enim flagitiose imparati cum a militibus tum a pecunia; quam quidem omnem non modo privatam quae in urbe est sed etiam publicam quae in in aerario est illi reliquimus. Pompeius ad legiones Appianas est profectus; Labienum secum habet. tuas opiniones de his rebus exspecto. Formias me continuo recipere cogitabam.

    Scr. Calibus iv K. Febr. a. 705 (49).

    CICERO ATTICO salutem arbitror mihi tuas litteras redditas esse sed primas praepostere, reliquas ordine quo sunt missae per Terentiam. mandatis Caesaris adventuque Labieni et responsis consulum ac Pompei scripsi ad te litteris iis quas a. d. v Kal. Capua dedi pluraque praeterea in eandem epistulam conleci.

    has exspectationes habemus duas, unam quid Caesar acturus sit cum acceperit ea quae referenda ad illum data sunt L. Caesari, alteram quid Pompeius agat. quidem ad me scribit paucis diebus se firmum exercitum habiturum spemque adfert, si in Picenum agrum ipse venerit, nos Romam redituros esse. Labienum secum habet non dubitantem de imbecillitate Caesaris copiarum; cuius adventu Gnaeus noster multo animi plus habet. a consulibus Capuam venire iussi sumus ad Nonas Febr. Capua profectus sum Formias a. d. iii Kal. eo die cum Calibus tuas litteras hora fere nona accepissem, has statim dedi. Terentia et Tullia tibi adsentior.

    quas scripseram ad te ut referrent. nondum profectae sunt, nihil est quod se moveant, quoad perspiciamus quo loci sit res.

    Scr. in Formiano iv Non. Febr. a. 705 (49).

    CICERO ATTICO salutem litterae mihi gratae iucundaeque sunt. pueris in Graeciam transportandis tum cogitabam cum fuga ex Italia quaeri videbatur. enim Hispaniam peteremus; illis hoc aeque commodum non erat. ipse cum Sexto etiam nunc mihi videris Romae recte esse posse; etenim minime amici Pompeio nostro esse debetis. enim umquam tantum de urbanis praediis detraxit. me etiam iocari?

    iam te oportet L. Caesar quae responsa referat a Pompeio, quas ab eodem ad Caesarem ferat litteras. enim et datae ita sunt ut proponerentur in publico. quo accusavi mecum ipse Pompeium qui, cum scriptor luculentus esset, tantas res atque eas quae in omnium manus venturae essent Sestio nostro scribendas dederit. nihil umquam legi scriptum Σηστιωδέστερον. tamen ex litteris Pompei potest nihil Caesari negari omniaque ei cumulate quae postulet dari. ille amentissimus fuerit nisi acceperit, praesertim cum impudentissime postulaverit. enim tu es qui dicas, in Hispaniam profectus erit, si praesidia dimiserit? conceditur: minus honeste nunc quidem violata iam ab illo re publica illatoque bello quam si olim de ratione habenda impetrasset. tamen vereor ut his ipsis contentus sit. cum ista mandata dedisset L. Caesari, debuit esse paulo quietior dum responsa referrentur; dicitur autem nunc esse acerrimus.

    Trebatius quidem scribit se ab illo viiii Kal. Febr. rogatum esse ut scriberet ad me ut essem ad urbem; nihil ei me gratius facere posse. verbis plurimis. ex dierum ratione, ut primum de discessu nostro Caesar audisset, laborare eum coepisse ne omnes abessemus. non dubito quin ad Pisonem, quin ad Servium scripserit; illud admiror non ipsum ad me scripsisse, non per Dolabellam, non per Caelium egisse. non aspernor Trebati litteras, a quo me unice diligi scio.

    ad Trebatium (nam ad ipsum Caesarem qui mihi nihil scripsisset nolui) quam illud hoc tempore esset difficile; me tamen in praediis meis esse neque dilectum ullum neque negotium suscepisse. quo quidem manebo dum spes pacis erit; sin bellum geretur, non deero officio nec dignitati meae, pueros ὑπεκθέμενοσ in Graeciam. enim Italiam flagraturam bello intellego. mali est excitatum partim ex improbis, partim ex invidis civibus. haec paucis diebus ex illius ad nostra responsa responsis intellegentur quorsum evasura sint. ad te scribam plura, si erit bellum; sin †autem† etiam indutiae, te ipsum, ut spero, videbo.

    iiii Nonas Febr., quo die has litteras dedi, in Formiano, quo Capua redieram, mulieres exspectabam. quidem scripseram tuis litteris admonitus ut Romae manerent. audio maiorem quendam in urbe timorem esse. Capuae Nonis Febr. esse volebam, quia consules iusserant. huc erit a Pompeio adlatum, statim ad te scribam tuasque de istis rebus litteras exspectabo.

    Scr. imi Formiano iii Non. Febr. a. 705 (49).

    CICERO ATTICO salutem

    IIII Non. Febr. mulieres nostrae Formias venerunt tuaque erga se officia plena tui suavissimi studi ad me pertulerunt. ego, quoad sciremus utrum turpi pace nobis an misero bello esset utendum, in Formiano esse volui et una Cicerones. cum fratre Capuam ad consules (Nonis enim adesse iussi sumus) iii Nonas profectus sum, cum has litteras dedi.

    Pompei grata populo et probata contioni esse dicuntur. putaram. quidem ille si repudiarit, iacebit; si acceperit—. utrum igitur inquies mavis?, si quem ad modum parati essemus scirem.

    Cassium erat hic auditum expulsum Ancona eamque urbem a nobis teneri. bellum futurum est, negotium utile. Caesarem quidem L. Caesare cum mandatis de pace misso tamen aiunt acerrime dilectum habere, loca occupare, vincire praesidiis. o perditum latronem! o vix ullo otio compensandam hanc rei publicae turpitudinem! stomachari desinamus, tempori pareamus, cum Pompeio in Hispaniam eamus. optima in malis, quoniam illius alterum consulatum a re publica ne data quidem occasione reppulimus. haec hactenus.

    Dionysio fugit me ad te antea scribere; sed ita constitui, exspectare responsa Caesaris, ut, si ad urbem rediremus, ibi nos exspectaret, sin tardius id fieret, tum eum arcesseremus. quid ille facere debuerit in nostra illa fuga, quid docto homine et amico dignum fuerit, cum praesertim rogatus esset, scio, sed haec non nimis exquiro a Graecis. tamen videbis, si erit, quod nolim, arcessendus, ne molesti simus invito.

    Quintus frater laborat ut tibi quod debet ab Egnatio solvat; nec Egnatio voluntas deest nec parum locuples est, sed cum tale tempus sit ut Q. Titinius (multum enim est nobiscum) viaticum se neget habere idemque debitoribus suis denuntiarit ut eodem faenore uterentur, atque hoc idem etiam L. Ligus fecisse dicatur, nec hoc tempore aut domi nummos Quintus habeat aut exigere ab Egnatio aut versuram usquam facere possit, miratur te non habuisse rationem huius publicae difficultatis. autem etsi illud ψευδησιόδειον (ita enim putatur) observo μηδὲ δίκην, praesertim in te a quo nihil umquam vidi temere fieri, tamen illius querela movebar. quicquid est te scire volui.

    Scr. in Formiano iii Non. Febr. a. 705 (49).

    CICERO ATTICO salutem habeo quod ad te scribam qui etiam eam epistulam quam eram elucubratus ad te non dederim. enim plena spei bonae, quod et contionis voluntatem audieram et illum condicionibus usurum putabam, praesertim suis. tibi iii Nonas Febr. inane accepi litteras tuas, Philotimi, Furni, Curionis ad Furnium, quibus inridet L. Caesaris legationem. oppressi videmur nec quid consili capiam scio. me hercule de me laboro, de pueris quid agam non habeo. Capuam tamen proficiscebar haec scribens quo facilius de Pompei rebus cognoscerem.

    Scr. Capuae Non. Febr. a. 705 (49).

    CICERO ATTICO salutem iam me tempus ipsum facit. enim desperavi, bellum nostri nullum administrant. enim putes quicquam esse minoris his consulibus; quorum ego spe audiendi aliquid et cognoscendi nostri apparatus maximo imbri Capuam veni pridie Nonas, ut eram iussus. autem nondum venerant sed erant venturi inanes, imparati. Gnaeus autem Luceriae dicebatur esse et adire cohortis legionum Appianarum non firmissimarum. illum ruere nuntiant et iam iamque adesse, non ut manum conserat (quicum enim?) sed ut fugam intercludat.

    autem in Italia καὶ συναποθανεῖν —nec te id consulo; sin extra, quid ago? manendum hiems, lictores, improvidi et neglegentes duces, ad fugam hortatur amicitia Gnaei, causa bonorum, turpitudo coniungendi cum tyranno; qui quidem incertum est Phalarimne an Pisistratum sit imitaturus. velim explices et me iuves consilio; etsi te ipsum istic iam calere puto, sed tamen quantum poteris. si quid hic hodie novi cognoro, scies; iam enim aderunt consules ad suas Nonas. cotidie litteras exspectabo; ad has autem cum poteris rescribes. et Cicerones in Formiano reliqui.

    Scr. Calibus vi Id. Febr. ante lucem a. 705 (49).

    CICERO ATTICO salutem malis nostris tu prius audis quam ego. enim emanant. autem hinc quod exspectes nihil est. Capuam ad Nonas Febr. ita ut iusserant consules. die Lentulus venit sero. consul omnino non venerat vii Idus. enim die ego Capua discessi et mansi Calibus. has litteras postridie ante lucem dedi. Capuae dum fui cognovi, nihil in consulibus, nullum usquam dilectum. enim conquisitores φαινοπροσωπεῖν audent cum ille adsit, contraque noster dux nusquam sit, nihil agat, nec nomina dant. enim non voluntas sed spes. Gnaeus autem noster (o rem miseram et incredibilem!) ut totus iacet! animus est, non consilium, non copiae, non diligentia. illa, fugam ab urbe turpissimam, timidissimas in oppidis contiones, ignorationem non solum adversari sed etiam suarum copiarum; hoc cuius modi est?

    vii Idus Febr. Capuam C. Cassius tribunus pl. venit, adtulit mandata ad consules ut Romam venirent, pecuniam de sanctiore aerario auferrent, statim exirent. urbe relicta redeant; quo praesidio? deinde exeant; quis sinat? ei rescripsit ut prius ipse in Picenum. illud totum erat amissum; sciebat nemo praeter me ex litteris Dolabellae. dubium non erat quin ille iam iamque foret in Apulia, Gnaeus noster in navi.

    quid agam σκέμμα magnum—neque me hercule mihi quidem ullum, nisi omnia essent acta turpissime, neque ego ullius consili particeps—sed tamen quod me deceat. me Caesar ad pacem hortatur; sed antiquiores litterae quam ruere coepit. Dolabella, Caelius me illi valde satis facere. me ἀπορία torquet. me consilio si potes, et tamen ista quantum potes provide. habeo tanta rerum perturbatione quod scribam. litteras exspecto.

    Scr. in Formiano vi Id. Febr. vesperi aut v Id. mane a. 705 (49). CICERO ATTICO salutem in Italia video nullum esse qui non in istius potestate sit. Pompeio scio nihil eumque, nisi in navim se contulerit, exceptum iri puto. o celeritatem incredibilem! huius autem nostri—sed non possum sine dolore accusare eum de quo angor et crucior. caedem non sine causa times, non quo minus quicquam Caesari expediat ad diuturnitatem victoriae et dominationis sed video quorum arbitrio sit acturus.

    † sit censeo cedendum de oppidis iis egeo consili†. optimum factu videbitur facies.

    Philotimo loquere atque adeo Terentiam habebis Idibus. quid agam? qua aut terra aut mari persequar eum qui ubi sit nescio? terra quidem qui possum? mari quo? igitur isti me? posse tuto (multi enim hortantur), num etiam honeste? modo. a te petam consilium, ut soleo. res non potest; sed tamen si quid in mentem venit velim scribas et ipse quid sis acturus.

    Scr. in Formiano v Id. Febr. vesp. aut iv Id. a. 705 (49).

    CICERO ATTICO salutem v Idus Febr. vesperi a Philotimo litteras accepi Domitium exercitum firmum habere, cohortis ex Piceno Lentulo et Thermo ducentibus cum Domiti exercitu coniunctas esse, Caesarem intercludi posse eumque id timere, bonorum animos recreatos Romae, improbos quasi perculsos. metuo equidem ne sint somnia, sed tamen M'. Lepidum, L. Torquatum, C. Cassium tribunum pl. (hi enim sunt nobiscum, id est in Formiano) Philotimi litterae ad vitam revocaverunt. autem illa metuo ne veriora sint, nos omnis paene iam captos esse, Pompeium Italia cedere; quem quidem (o rem acerbam!) persequi Caesar dicitur. Caesar Pompeium? quid? ut interficiat? o me miserum! non omnes nostra corpora opponimus? quo tu quoque ingemiscis. quid faciamus?, oppressi, capti plane sumus.

    tamen Philotimi litteris lectis mutavi consilium de mulieribus., ut scripseram ad te, Romam remittebam; sed mihi venit in mentem multum fore sermonem me iudicium iam de causa publica fecisse; qua desperata quasi hunc gradum mei reditus esse quod mulieres revertissent. me autem ipso tibi adsentior, ne me dem incertae et periculosae fugae, cum rei publicae nihil prosim, nihil Pompeio; pro quo emori cum pie possum tum libenter. igitur, etsi vivere—.

    quaeris hic quid agatur, tota Capua et omnis hic dilectus iacet; desperata res est, in fuga omnes sunt, nisi qui deus iuverit ut Pompeius istas Domiti copias cum suis coniungat. videbamur omnia biduo triduove scituri. Caesaris litterarum exemplum tibi misi; rogaras enim. nos valde satis facere multi ad me scripserunt; quod patior facile, dum ut adhuc nihil faciam turpiter.

    Scr. in Formiano iv Id. Febr. a. 705 (49).

    CICERO ATTICO salutem

    Philotimi litterae me quidem non nimis sed eos qui in his locis erant admodum delectarunt. postridie Cassio litterae Capua a Lucretio, familiari eius, Nigidium a Domitio Capuam venisse. dicere Vibullium cum paucis militibus e Piceno currere ad Gnaeum, confestim insequi Caesarem, Domitium non habere militum iii milia. scripsit Capua consules discessisse. dubito quin Gnaeus in fuga sit; modo effugiat. a consilio fugiendi, ut tu censes, absum.

    Scr. in Formiano iv aut iii Id. Febr. a. 705 (49).

    CICERO ATTICO salutem dedissem ad te litteras tristis et metuo ne veras de Lucreti ad Cassium litteris Capua missis, Cephalio venit a vobis. etiam a te litteras hilariores nec tamen firmas, ut soles. facilius credere possum quam quod scribitis, Pompeium exercitum habere. huc ita adfert omniaque quae nolim. o rem miseram! malas causas semper obtinuit, in optima concidit. dicam nisi illud eum scisse (neque enim erat difficile), hoc nescisse? enim ars difficilis recte rem publicam regere. iam iamque omnia sciemus et scribemus ad te statim.

    Scr. in Formiano xv K. Mart. a, 705 (49).

    CICERO ATTICO salutem venit idem usu mihi quod tu tibi scribis, quotiens exorior. enim nunc primum paulum exorior et maxime quidem iis litteris quae Roma adferuntur de Domitio, de Picentium cohortibus. erant facta hoc biduo laetiora. fuga quae parabatur repressa est; Caesaris interdicta, te/ secundo lúmine hic offéndero— respuuntur; bona de Domitio, praeclara de Afranio fama est.

    me amicissime admones ut mihi integrum quoad possim servem, gratum est; quod addis, ne propensior ad turpem causam videar, certe videri possum. me ducem in civili bello quoad de pace ageretur negavi esse, non quin rectum esset sed quia quod multo rectius fuit id mihi fraudem tulit. eum quoi noster alterum consulatum deferret et triumphum (at quibus verbis! pro tuis rebus gestis amplissimis) inimicum habere nolueram. scio et quem metuam et quam ob rem. erit bellum, ut video fore, partes meae non desiderabuntur.

    HS X_X_ Terentia tibi rescripsit. Dionysio, dum existimabam vagos nos fore, nolui molestus esse; tibi autem crebro ad me scribenti de eius officio nihil rescripsi, quod diem ex die exspectabam ut statuerem quid esset faciendum., ut video, pueri certe in Formiano videntur hiematuri. ego?. enim erit bellum, cum Pompeio esse constitui. habebo certi faciam ut scias. bellum foedissimum futurum puto, nisi qui, ut tu scribis, Parthicus casus exstiterit.