Comma for either/or — dharma, courage. Spelling forgiving — corage finds courage.

    Letters to Atticus

    Chapter text=A:book=1:letter=3

    Cicero, Marcus Tullius

    Scr. in Formiano xiv K. Mart. a. 705 (49).

    CICERO ATTICO salutem ad te litteras dedissem, redditae mihi litterae sunt a Pompeio: cetera de rebus in Piceno gestis quae ad se Vibullius scripsisset, de dilectu Domiti, quae sunt vobis nota nec tamen tam laeta erant in iis litteris quam ad me Philotimus scripserat. tibi epistulam misissem sed iam subito fratris puer proficiscebatur. igitur mittam. in ea Pompei epistula erat in extremo ipsius manu, censeo Luceriam venias. eris tutius. ego in eam partem accepi, haec oppida atque oram maritimam illum pro derelicto habere, nec sum miratus eum qui caput ipsum reliquisset reliquis membris non parcere.

    statim rescripsi hominemque certum misi de comitibus meis, nec non quaerere ubi tutissimo essem; si me vellet sua aut rei publicae causa Luceriam venire, statim esse venturum; hortatusque sum ut oram maritimam retineret, si rem frumentariam sibi ex provinciis suppeditari vellet. me frustra scribere videbam; sed uti in urbe retinenda tunc, sic nunc in Italia non relinquenda testificabar sententiam meam. enim parari video ut Luceriam omnes copiae contrahantur et ne is quidem locus sit stabilis sed ex eo ipso, si urgeamur, paretur fuga.

    minus mirere, si invitus in eam causam descendo in qua neque pacis neque victoriae ratio quaesita sit umquam sed semper flagitiosae et calamitosae fugae, eundum, ut quemcumque fors tulerit casum subeam potius cum iis qui dicuntur esse boni quam videar a bonis dissentire. prope diem video bonorum, id est lautorum et locupletum, urbem refertam fore, municipiis vero his relictis refertissimam. ego in numero essem, si hos lictores molestissimos non haberem, nec me M'. Lepidi, L. Volcaci, Ser. Sulpici comitum paeniteret, quorum nemo nec stultior est quam L. Domitius nec inconstantior quam Ap. Claudius.

    Pompeius me movet beneficio, non auctoritate. enim ille habeat auctoritatem in hac causa? qui, cum omnes Caesarem metuebamus, ipse eum diligebat, postquam ipse metuere coepit, putat omnis hostis illi esse oportere. tamen Luceriam. eum fortasse delectabit noster adventus; dissimulare enim non potero mihi quae adhuc acta sint displicere. si somnum capere possem, tam longis te epistulis non obtunderem., si tibi eadem causa est, me remunerere sane velim.

    Scr. in Formiano xiii K. Mart. a. 705 (49).

    CICERO ATTICO salutem vero omnia grata, et quod scripsisti ad me quae audieras et quod non credidisti quae digna diligentia mea non erant et quod monuisti quod sentiebas. ad Caesarem unas Capua litteras dedi quibus ad ea rescripsi quae mecum ille de gladiatoribus suis egerat, brevis sed benevolentiam significantis, non modo sine contumelia sed etiam cum maxima laude Pompei. enim illa sententia postulabat qua illum ad concordiam hortabar. si quo ille misit, in publico proponat velim. eodem die dedi quo has ad te. potui non dare, cum et ipse ad me scripsisset et Balbus. exemplum ad te misi. arbitror fore quod reprehendas. qua erunt, doce me quo modo μέμψιν effugere possim.

    inquies omnino scripseris. magis effugias eos qui volent fingere? tamen ita faciam, quoad fieri poterit. quod me hortaris ad memoriam factorum, dictorum, scriptorum etiam meorum, facis amice tu quidem mihique gratissimum sed mihi videris aliud tu honestum meque dignum in hac causa iudicare atque ego existimem. enim nihil ulla in gente umquam ab ullo auctore rei publicae ac duce turpius factum esse videtur quam a nostro amico factum est. ego vicem doleo; qui urbem reliquit, id est patriam, pro qua et in qua mori praeclarum fuit. mihi videris haec quanta sit clades.

    enim etiam nunc domi tuae sed invitis perditissimis hominibus esse diutius non potes. miserius, hoc turpius quicquam? egentes cum coniugibus et liberis; in unius hominis quotannis periculose aegrotantis anima positas omnis nostras spes habemus non expulsi sed evocati ex patria; quam non servandam ad reditum nostrum sed diripiendam et inflammandam reliquimus. multi nobiscum sunt? non in suburbanis? non in hortis? non in ipsa urbe? et, si nunc sunt, non erunt? interea ne Capuae quidem sed Luceriae, et oram quidem maritimam iam relinquemus, Afranium exspectabimus et Petreium. in Labieno parum est dignitatis. tu in me illud desideras. de me dico, alii viderint. quidem quae est? vestrae estis et eritis omnes boni. tum se mihi non ostendit? quis nunc adest hoc bello? enim iam appellandum est.

    Vibulli res gestae sunt adhuc maximae. ex Pompei litteris cognosces; in quibus animadvertito illum locum ubi erit διπλῇ. de Gnaeo nostro ipse Vibullius quid existimet. igitur haec spectat oratio? pro Pompeio libenter emori possum; facio pluris omnium hominum neminem; sed non ita ut tu uno in eo iudico spem de salute rei publicae. enim aliquanto secus quam solebas, ut etiam Italia, si ille cedat, putes cedendum. ego nec rei publicae puto esse utile nec liberis meis, praeterea neque rectum neque honestum †sed cur†. igitur videre tyrannum? intersit audiam an videam, aut locupletior mihi sit quaerendus auctor quam Socrates qui, cum xxx tyranni essent, pedem porta non extulit. mihi praeterea praecipua causa manendi. qua utinam aliquando tecum loquar! xiii Kalend., cum eadem lucerna hanc epistulam scripsissem qua inflammaram tuam, Formiis ad Pompeium, si de pace agetur, profecturus, si de bello, quid ero?

    Scr. in Caleno xii K. Mart. a. 705 (49).

    CICERO ATTICO salutem et miserrimis rebus perturbatus, cum coram tecum mihi potestas deliberandi non esset, uti tamen tuo consilio volui. autem omnis haec est, si Pompeius Italia excedat, quod eum facturum esse suspicor, quid mihi agendum putes. quo facilius consilium dare possis, quid in utramque partem mihi in mentem veniat explicabo brevi.

    merita Pompei summa erga salutem meam familiaritasque quae mihi cum eo est, tum ipsa rei publicae causa me adducit ut mihi vel consilium meum cum illius consilio vel fortuna mea cum illius fortuna coniungenda esse videatur. illud. maneo et illum comitatum optimorum et clarissimorum civium desero, cadendum est in unius potestatem. etsi multis rebus significat se nobis esse amicum (et ut esset a me est, tute scis, propter suspicionem huius impendentis tempestatis multo ante provisum), tamen utrumque considerandum est et quanta fides ei sit habenda et, si maxime exploratum sit eum nobis amicum fore, sitne viri fortis et boni civis esse in ea urbe in qua cum summis honoribus imperiisque usus sit, res maximas gesserit, sacerdotio sit amplissimo praeditus, non futurus sit, qui fuerit, subeundumque periculum sit cum aliquo fore dedecore, si quando Pompeius rem publicam reciperarit.

    hac parte haec sunt. nunc quae sint in altera. actum est a Pompeio nostro sapienter, nihil fortiter, addo etiam nihil nisi contra consilium auctoritatemque meam. illa vetera, quod istum in rem publicam ille aluit, auxit, armavit, ille legibus per vim et contra auspicia ferendis auctor, ille Galliae ulterioris adiunctor, ille gener, ille in adoptando P. Clodio augur, ille restituendi mei quam retinendi studiosior, ille provinciae propagator, ille absentis in omnibus adiutor, idem etiam tertio consulatu, postquam esse defensor rei publicae coepit, contendit ut decem tribuni pl. ferrent ut absentis ratio haberetur, quod idem ipse sanxit lege quadam sua, Marcoque Marcello consuli finienti provincias Gallias Kalendarum Martiarum die restitit—sed ut haec omittam, quid foedius, quid perturbatius hoc ab urbe discessu sive potius turpissima fuga? condicio non accipienda fuit potius quam relinquenda patria?

    condiciones erant, fateor, sed num quid hoc peius? reciperabit rem publicam.? aut quid ad eam spem est parati? ager Picenus amissus? non patefactum iter ad urbem? non pecunia omnis et publica et privata adversario tradita? nulla causa, nullae vires, nulla sedes quo concurrant qui rem publicam defensam velint. Apulia delecta est, inanissima pars Italiae et ab impetu huius belli remotissima; fuga et maritima opportunitas visa quaeri desperatione. cepi Capuam, non quo munus illud defugerem, sed in ea causa in qua nullus esset ordinum, nullus apertus privatorum dolor, bonorum autem esset aliquis sed hebes, ut solet, et, ut ipse sensi, esset multitudo et infimus quisque propensus in alteram partem, multi mutationis rerum cupidi, dixi ipsi me nihil suscepturum sine praesidio et sine pecunia. habui nihil omnino negoti, quod ab initio vidi nihil quaeri praeter fugam. si nunc sequor, quonam? illo non; ad quem cum essem profectus, cognovi in iis locis esse Caesarem, ut tuto Luceriam venire non possem. mari nobis incerto cursu hieme maxima navigandum est. iam, cum fratre an sine eo cum filio? at quo modo? utraque enim re summa difficultas erit summus animi dolor; qui autem impetus illius erit in nos absentis fortunasque nostras! quam in ceterorum, quod putabit fortasse in nobis violandis aliquid se habere populare. iam, has compedes, fascis, inquam, hos laureatos ecferre ex Italia quam molestum est! qui autem locus erit nobis tutus, ut iam placatis utamur fluctibus, ante quam ad illum venerimus? autem aut quo nihil scimus.

    si restitero et fuerit nobis in hac parte locus, idem fecero quod in Cinnae dominatione L. Philippus, quod L. Flaccus, quod Q. Mucius, quoquo modo ea res huic quidem cecidit; qui tamen ita dicere solebat se id fore videre quod factum est sed malle quam armatum ad patriae moenia accedere. Thrasybulus et fortasse melius. est certa quaedam illa Muci ratio atque sententia, est illa etiam Philippi, et cum sit necesse servire tempori et non amittere tempus cum sit datum. in hoc ipso habent tamen idem fasces molestiam. enim nobis amicus, quod incertum est, sed sit; deferet triumphum. † accipere ne periculosum sit,† invidiosum ad bonos. o rem inquis difficilem et inexplicabilem! explicanda est. enim fieri potest? ne me existimaris ad manendum esse propensiorem quod plura in eam partem verba fecerim, potest fieri, quod fit in multis quaestionibus, ut res verbosior haec fuerit, illa verior. ob rem ut maxima de re aequo animo deliberanti ita mihi des consilium velim. et in Caieta est parata nobis et Brundisi.

    ecce nuntii scribente me haec ipsa noctu in Caleno, ecce litterae Caesarem ad Corfinium, Domitium Corfini cum firmo exercitu et pugnare cupiente. puto etiam hoc Gnaeum nostrum commissurum ut Domitium relinquat; etsi Brundisium Scipionem cum cohortibus duabus praemiserat, legionem ei Fausto conscriptam in Siciliam sibi placere a consule duci scripserat ad consules. turpe Domitium deserere erit implorantem eius auxilium. quaedam spes mihi quidem non magna sed in his locis firma Afranium in Pyrenaeo cum Trebonio pugnasse, pulsum Trebonium, etiam Fabium tuum transisse cum cohortibus, summa autem Afranium cum magnis copiis adventare. si est, in Italia fortasse manebitur. autem cum esset incertum iter Caesaris, quod vel ad Capuam vel ad Luceriam iturus putabatur, Leptam misi ad Pompeium et litteras; ipse ne quo inciderem reverti Formias.

    te scire volui scripsique sedatiore animo quam proxime scripseram, nullum meum iudicium interponens sed exquirens tuum.

    Scr. in Formiano viii K. Mart. ante lucem a. 705 (49).

    CICERO ATTICO salutem

    Dionysius quidem tuus potius quam noster, cuius ego cum satis cognossem mores tuo tamen potius stabam iudicio quam meo, ne tui quidem testimoni quod ei saepe apud me dederas veritus superbum se praebuit in fortuna quam putavit nostram fore; cuius fortunae nos, quantum humano consilio effici poterit, motum ratione quadam gubernabimus. qui noster honos, quod obsequium, quae etiam ad ceteros contempti cuiusdam hominis commendatio defuit? ut meum iudicium reprehendi a Quinto fratre vulgoque ab omnibus mallem quam illum non efferre me laudibus Ciceronesque nostros meo potius labore subdoceri quam me alium iis magistrum quaerere; ad quem ego quas litteras, di immortales, miseram, quantum honoris significantis, quantum amoris! Dicaearchum me hercule aut Aristoxenum diceres arcessi, non unum hominem omnium loquacissimum et minime aptum ad docendum.

    est memoria bona. dicet esse meliore. litteris ita respondit ut ego nemini cuius causam non reciperem. enim, potero, si ante suscepta causa non impediar. reo cuiquam tam humili, tam sordido, tam nocenti, tam alieno tam praecise negavi quam hic mihi plane nulla exceptione praecidit. cognovi ingratius; in quo vitio nihil mali non inest. de hoc nimis multa.

    navem paravi. litteras tamen exspecto, ut sciam quid respondeant consultationi meae. Sulmone C. Atium Paelignum aperuisse Antonio portas, cum essent cohortes quinque, Q. Lucretium inde effugisse †scis Gnaeum ire Brundisium desertum†. res est.

    Scr. in Formiano vii K. Mart. a. 705 (49).

    CICERO ATTICO salutem ante lucem viii Kal. litteras ad te de Dionysio dedissem, vesperi ad nos eodem die venit ipse Dionysius auctoritate tua permotus, ut suspicor; quid enim putem aliud? solet eum, cum aliquid furiose fecit, paenitere. autem cerritior fuit quam in hoc negotio. quod ad te non scripseram, postea audivi a tertio miliario tum eum isse πολλὰ μάτην κεράεσσιν ἐσ ἠέρα θυμήναντα, multa, inquam, mala cum dixisset: suo capiti, ut aiunt. en meam mansuetudinem! coniecerim in fasciculum una cum tua vehementem ad illum epistulam. ad me referri volo nec ullam ob aliam causam Pollicem servum a pedibus meum Romam misi. autem ad te scripsi ut, si tibi forte reddita esset, mihi curares referendam, ne in illius manus perveniret.

    si quid esset scripsissem. animi exspectatione de re Corfiniensi, in qua de salute rei publicae decernetur. fasciculum, qui est M'. Curio inscriptus, velim cures ad eum perferendum Tironemque Curio commendes et ut det ei si quid opus erit in sumptum roges.

    Scr. in Formiano ix K. Mart., ut videtur, a. 705 (49).

    CICERO ATTICO salutem iam ista epistula quam de nocte daturus eram, sicut dedi (nam eam vesperi scripseram), C. Sosius praetor in Formianum venit ad M'. Lepidum vicinum nostrum quoius quaestor fuit. Pompei litterarum ad consules exemplum attulit:

    mihi a L. Domitio a. d. xiii Kalend. Mart. adlatae sunt. exemplum infra scripsi. ut ego non scribam, tua sponte te intellegere scio quanti rei publicae intersit omnis copias in unum locum primo quoque tempore convenire., si tibi videbitur, dabis operam ut quam primum ad nos venias, praesidi Capuae quantum constitueris satis esse relinquas.

    supposuit exemplum epistulae Domiti quod ego ad te pridie miseram. immortales, qui me horror perfudit! quam sum sollicitus quidnam futurum sit! tamen spero, magnum nomen imperatoris fore, magnum in adventu terrorem. etiam, quoniam adhuc nihil nobis obfuit † nihil mutasset neglegentia hoc quod cum fortiter et diligenter tum etiam me hercule†.

    enim audivi quartanam a te discessisse. si magis gauderem si id mihi accidisset. Piliae dic non esse aequum eam diutius habere nec id esse vestrae concordiae. Tironem nostrum ab altera relictum audio. eum video in sumptum ab aliis mutuatum; ego autem Curium nostrum si quid opus esset rogaram. Tironis verecundiam in culpa esse quam inliberalitatem Curi.

    Scr. ut Formiano vii K. Mart., ut videtur, a. 705 (49).

    CICERO ATTICO salutem etiam restat amico nostro ad omne dedecus ut Domitio non subveniat. nemo dubitat quin subsidio venturus sit. non puto. igitur talem civem et eos quos una scis esse cum habeat praesertim is ipse cohortis triginta? me omnia fallunt, deseret. pertimuit, nihil spectat nisi fugam.

    tu (video enim quid sentias) me comitem putas debere esse. vero quem fugiam habeo, quem sequar non habeo. enim tu meum laudas et memorandum dicis, malle quod dixerim me cum Pompeio vinci quam cum istis vincere, ego vero malo sed cum illo Pompeio qui tum erat aut qui mihi esse videbatur, cum hoc vero qui ante fugit quam scit aut quem fugiat aut quo, qui nostra tradidit, qui patriam reliquit, Italiam relinquit, si malui, contigit, victus sum. superest, nec ista videre possum quae numquam timui ne viderem nec me hercule istum propter quem mihi non modo meis sed memet ipso carendum est.

    Philotimum scripsi de viatico sive a Moneta (nemo enim solvit) sive ab Oppiis tuis contubernalibus. apposita tibi mandabo.

    Scr. in Formiano vi K. Mart. a. 705(49).

    CICERO ATTICO salutem o rem turpem et ea re miseram! enim sentio, id demum aut potius id solum esse miserum quod turpe sit. Caesarem; eundem repente timere coeperat, condicionem pacis nullam probarat, nihil ad bellum pararat, urbem reliquerat, Picenum amiserat culpa, in Apuliam se compegerat, ibat in Graeciam, omnis nos ἀπροσφωνήτουσ, expertis sui tanti, tam inusitati consili relinquebat.

    subito litterae Domiti ad illum, ipsius ad consules. mihi videbatur τὸ καλὸν ad oculos eius et exclamasse ille vir qui esse debuit, πρὸσ ταῦθ' ὅ τι χρὴ καὶ παλαμάσθων

    καὶ πάντ' ἐπ' ἐμοὶ τεκταινέσθων:

    τὸ γὰρ εὖ μετ' ἐμοῦ.

    at ille tibi πολλὰ χαίρειν τῷ καλῷ dicens pergit Brundisium. Domitium autem aiunt re audita et eos qui una essent se tradidisse. o rem lugubrem! intercludor dolore quo minus ad te plura scribam. litteras exspecto.

    Scr. in Formiano v K. Mart. a. 705 (49).

    CICERO ATTICO salutem meam quod pervulgatam scribis esse non fero moleste, quin etiam ipse multis dedi describendam. enim et acciderunt iam et impendent, ut testatum esse velim de pace quid senserim. autem ad eam hortarer eum praesertim hominem, non videbar ullo modo facilius moturus quam si id quod eum hortarer convenire eius sapientiae dicerem. si admirabilem dixi quom eum ad salutem patriae hortabar, non sum veritus ne viderer adsentari quoi tali in re libenter me ad pedes abiecissem. autem est aliquid impertias temporis, non est de pace sed de me ipso et de meo officio ut aliquid cogitet. quod testificor me expertem belli fuisse, etsi id re perspectum est, tamen eo scripsi quo in suadendo plus auctoritatis haberem; eodemque pertinet quod causam eius probo.

    quid haec nunc? utinam aliquid profectum esset! ego istas litteras in contione recitari velim, si quidem ille ipse ad eundem scribens in publico proposuit epistulam illam in qua est pro tuis rebus gestis amplissimis (amplioribusne quam suis, quam Africani? tempus ferebat), si quidem etiam vos duo tales ad quintum miliarium quid nunc ipsum de se recipienti, quid agenti, quid acturo? autem ferocius ille causae suae confidet, cum vos, cum vestri similis non modo frequentis sed laeto vultu gratulantis viderit! igitur peccamus? vos quidem; sed tamen signa conturbantur quibus voluntas a simulatione distingui posset. vero senatus consulta video? apertius quam proposueram.

    Arpini volo esse pridie Kal., deinde circum villulas nostras errare quas visurum me postea desperavi. εὐγενῆ tua consilia et tamen pro temporibus non incauta mihi valde probantur. Lepido quidem (nam fere συνδιημερεύομεν, quod gratissimum illi est) numquam placuit ex Italia exire, Tullo multo minus. enim illius litterae ab aliis ad nos commeant. me illorum sententiae minus movebant; minus multa dederant illi rei publicae pignora. me hercule auctoritas vehementer movet; adfert enim et reliqui temporis reciperandi rationem et praesentis tuendi. obsecro te, quid hoc miserius quam alterum plausus in foedissima causa quaerere, alterum offensiones in optima? alterum existimari conservatorem inimicorum, alterum desertorem amicorum? me hercule quamvis amemus Gnaeum nostrum, ut et facimus et debemus, tamen hoc quod talibus viris non subvenit laudare non possum. sive timuit, quid ignavius? sive, ut quidam putant, meliorem suam causam illorum caede fore putavit, quid iniustius? haec omittamus; augemus enim dolorem retractando.

    vi Kal. vesperi Balbus minor ad me venit occulta via currens ad Lentulum consulem missu Caesaris cum litteris, cum mandatis, cum promissione provinciae, Romam ut redeat. persuaderi posse non arbitror, nisi erit conventus. aiebat nihil malle Caesarem quam ut Pompeium adsequeretur (id credo) et rediret in gratiam. non credo et metuo ne omnis haec clementia ad Cinneam illam crudelitatem conligatur. Balbus quidem maior ad me scribit nihil malle Caesarem quam principe Pompeio sine metu vivere., puto, haec credis. cum haec scribebam v Kalend., Pompeius iam Brundisium venisse poterat; expeditus enim antecesserat legiones xi K. Luceria. hoc τέρασ horribili vigilantia, celeritate, diligentia est. quid futurum sit nescio.

    Scr. in Formiano iv K. Mart. a. 705 (49).

    CICERO ATTICO salutem

    Dionysius cum ad me praeter opinionem meam venisset, locutus sum cum eo liberalissime; tempora exposui, rogavi ut diceret quid haberet in animo; me nihil ab ipso invito contendere. se quod in nummis haberet nescire quo loci esset; alios non solvere, aliorum diem nondum esse. etiam alia quaedam de servulis suis qua re nobiscum esse non posset. gessi; dimisi a me ut magistrum Ciceronum non libenter, ut hominem ingratum non invitus. te scire et quid ego de eius facto iudicarem.

    Scr. in Formiano in K. Mart. a. 705 (49).

    CICERO ATTICO salutem me magno animi motu perturbatum putas, sum equidem sed non tam magno quam tibi fortasse videor. enim omnis cura cum aut constitit consilium aut cogitando nihil explicatur. autem licet illud quidem totos dies; sed vereor ne nihil cum proficiam etiam dedecori sim studiis ac litteris nostris. igitur omne tempus considerans quanta vis sit illius viri quem nostris libris satis diligenter, ut tibi quidem videmur, expressimus. igitur moderatorem illum rei publicae quo referre velimus omnia? sic quinto, ut opinor, in libro loquitur Scipio, ut enim gubernatori cursus secundus, medico salus, imperatori victoria, sic huic moderatori rei publicae beata civium vita proposita est, ut opibus firma, copiis locuples, gloria ampla, virtute honesta sit. enim operis maximi inter homines atque optimi illum esse perfectorem volo.

    Gnaeus noster cum antea numquam tum in hac causa minime cogitavit. quaesita ab utroque est, non id actum beata et honesta civitas ut esset. vero ille urbem reliquit quod eam tueri non posset nec Italiam quod ea pelleretur, sed hoc a primo cogitavit, omnis terras, omnia maria movere, reges barbaros incitare, gentis feras armatas in Italiam adducere, exercitus conficere maximos. illud Sullani regni iam pridem appetitur multis qui una sunt cupientibus. censes nihil inter eos convenire, nullam pactionem fieri potuisse? potest. neutri σκοπὸσ est ille ut nos beati simus; uterque regnare vult.

    a te invitatus breviter exposui. enim me quid de his malis sentirem ostendere. προθεσπίζω igitur, noster Attice, non hariolans ut illa cui nemo credidit sed coniectura prospiciens, mari magno— non multo, inquam, secus possum vaticinari. malorum impendet Ἰλιάσ. hoc nostra gravior est causa qui domi sumus quam illorum qui una transierunt, quod illi alterum metuunt, nos utrumque.

    igitur inquis remansimus? tibi paruimus vel non occurrimus vel hoc fuit rectius., inquam, miseram Italiam videbis proxima aestate †qaut utriusque in† mancipiis ex omni genere conlectis, nec tam †iptio† pertimescenda, quae Luceriae multis sermonibus denuntiata esse dicitur, quam †universam† interitus. in confligendo utriusque viris video futuras. coniecturam meam. autem consolationis fortasse aliquid exspectasti. invenio nihil fieri potest miserius, nihil perditius, nihil foedius.

    quaeris quid Caesar ad me scripserit, quod saepe, gratissimum sibi esse quod quierim, oratque in eo ut perseverem. Balbus minor haec eadem mandata. autem eius erat ad Lentulum consulem cum litteris Caesaris praemiorumque promissis si Romam revertisset. cum habeo rationem dierum, ante puto tramissurum quam potuerit conveniri.

    Pompei duarum quas ad me misit neglegentiam meamque in rescribendo diligentiam volui tibi notam esse. exempla ad te misi.

    Caesaris hic per Apuliam ad Brundisium cursus quid efficiat exspecto. utinam aliquid simile Parthicis rebus! aliquid audiero, scribam ad te. ad me velim bonorum sermones Romae frequentes esse dicuntur. equidem te in publicum non prodire, sed tamen audire te multa necesse est. librum tibi adferri a Demetrio Magnete ad te missum περὶ. mihi velim mittas. quam causam mediter.

    Scr. Luceriae iv Id. Febr. a. 705 (49).

    CN. MAGNVS PROCOS. S. D. M. CICERONI IMP.

    Q. Fabius ad me venit a. d. iiii Idus Febr. nuntiat L. Domitium cum suis cohortibus xii et cum cohortibus xiiii quas Vibullius adduxit ad me iter habere; habuisse in animo proficisci Corfinio a. d. v Idus Febr.; C. Hirrum cum v cohortibus subsequi. ad nos Luceriam venias. te hic tutissime puto fore.

    Scr. in Formiano xv K. Mart. a. 705 (49).

    M. CICERO IMP. S. D. CN. MAGNO PROCOS.

    A. d. xv Kalend. Martias Formiis accepi tuas litteras; ex quibus ea quae in agro Piceno gesta erant cognovi commodiora esse multo quam ut erat nobis nuntiatum Vibullique virtutem industriamque libenter agnovi.

    adhuc in ea ora ubi praepositi sumus ita fuimus ut navem paratam haberemus. enim audiebamus et ea verebamur ut, quodcumque tu consilium cepisses, id nobis persequendum putaremus. quoniam auctoritate et consilio tuo in spe firmiore sumus, si teneri posse putas Tarracinam et oram maritimam, in ea manebo, etsi praesidia in oppidis nulla sunt. enim nostri ordinis in his locis est praeter M. Eppium quem ego Menturnis esse volui, vigilantem hominem et industrium. L. Torquatum, virum fortem et cum auctoritate, Formiis non habemus, ad te profectum arbitramur.

    omnino, ut proxime tibi placuerat, Capuam veni eo ipso die quo tu Teano Sidicino es profectus. enim me cum M. Considio pro praetore illa negotia tueri. eo venissem, vidi T. Ampium dilectum habere diligentissime, ab eo accipere Libonem, summa item diligentia et in illa colonia auctoritate.

    Capuae quoad consules., ut erat edictum a consulibus, veni Capuam ad Nonas Februar. fuissem triduum, recepi me Formias.

    quod tuum consilium aut quae ratio belli sit ignoro. tenendam hanc oram putas, quae et opportunitatem et dignitatem habet et egregios civis et, ut arbitror, teneri potest, opus est esse qui praesit; sin omnia in unum locum contrahenda sunt, non dubito quin ad te statim veniam, quo mihi nihil optatius est, idque tecum quo die ab urbe discessimus locutus sum. si quoi adhuc videor segnior fuisse, dum ne tibi videar, non laboro et tamen si, ut video, bellum gerendum est, confido me omnibus facile satis facturum.

    M. Tullium meum necessarium ad te misi cui tu, si tibi videretur, ad me litteras dares.

    Scr. Canusi x K. Mart. a. 705 (49).

    CN. MAGNVS PROCOS. S. D. M. CICERONI IMP.

    S. V. B. E. litteras. libenter legi. enim tuam pristinam virtutem etiam in salute communi. ad eum exercitum quem in Apulia habui venerunt. opere te hortor pro tuo singulari perpetuoque studio in rem publicam ut te ad nos conferas ut communi consilio rei publicae adflictae opem atque auxilium feramus. via Appia iter facias et celeriter Brundisium venias.

    Scr. in Formiano iii K. Mart. a. 705 (49).

    M. CICERO IMP. S. D. CN. MAGNO PROCOS.

    ad te litteras misissem quae tibi Canusi redditae sunt, suspicionem nullam habebam te rei publicae causa mare transiturum eramque in spe magna fore ut in Italia possemus aut concordiam constituere, qua mihi nihil utilius videbatur, aut rem publicam summa cum dignitate defendere. nondum meis litteris ad te perlatis ex iis mandatis quae D. Laelio ad consules dederas certior tui consili factus non exspectavi dum mihi a te litterae redderentur, confestimque cum Quinto fratre et cum liberis nostris iter ad te in Apuliam facere coepi.

    Teanum Sidicinum venissem, C. Messius familiaris tuus mihi dixit aliique complures Caesarem iter habere Capuam et eo ipso die mansurum esse Aeserniae. sum commotus quod, si ita esset, non modo iter meum interclusum sed me ipsum plane exceptum putabam. tum Cales processi, ut ibi potissimum consisterem, dum certum nobis ab Aesernia de eo quod audieram referretur.

    mihi, cum Calibus essem, adfertur litterarum tuarum exemplum quas tu ad Lentulum consulem misisses. scriptae sic erant, litteras tibi a L. Domitio a. d. xiii Kal. Martias adlatas esse (earumque exemplum subscripseras); magnique interesse rei publicae scripseras omnis copias primo quoque tempore in unum locum convenire et ut praesidio quod satis esset Capuae relinqueret. ego litteris lectis in eadem opinione fui qua reliqui omnes, te cum omnibus copiis ad Corfinium esse venturum; quo mihi, cum Caesar ad oppidum castra haberet, tutum iter esse non arbitrabar. res in summa exspectatione esset, utrumque simul audivimus, et quae Corfini acta essent et te iter Brundisium facere coepisse; cumque nec mihi nec fratri meo dubium esset quin Brundisium contenderemus, a multis qui e Samnio Apuliaque veniebant admoniti sumus ut caveremus ne exciperemur a Caesare, quod is in eadem loca quae nos petebamus profectus celerius etiam quam nos possemus eo quo intenderet venturus esset. cum ita esset, nec mihi nec fratri meo nec cuiquam amicorum placuit committere ut temeritas nostra non solum nobis sed etiam rei publicae noceret, cum praesertim non dubitaremus quin, si etiam tutum nobis iter fuisset, te tamen iam consequi non possemus.

    accepimus tuas litteras Canusio a. d. x K. Martias datas, quibus nos hortaris ut celerius Brundisium veniamus. cum accepissemus a. d. iii K. Martias, non dubitabamus quin tu iam Brundisium pervenisses, nobisque iter illud omnino interclusum videbamus neque minus nos esse captos quam qui Corfini fuissent. enim eos solos arbitrabamur capi qui in armatorum manus incidissent sed eos nihilo minus qui regionibus exclusi intra praesidia atque intra arma aliena venissent.

    cum ita sit, maxime vellem primum semper tecum fuissem; quod quidem tibi ostenderam, cum a me Capuam reiciebam. feci non vitandi oneris causa sed quod videbam teneri illam urbem sine exercitu non posse, accidere autem mihi nolebam quod doleo viris fortissimis accidisse. autem tecum ut essem non contigit, utinam tui consili certior factus essem! suspicione adsequi non potui, quod omnia prius arbitratus sum fore quam ut haec rei publicae causa in Italia non posset duce te consistere. vero nunc consilium tuum reprehendo sed fortunam rei publicae lugeo nec, si ego quid tu sis secutus non perspicio, idcirco minus existimo te nihil nisi summa ratione fecisse.

    quae semper fuerit sententia primum de pace vel iniqua condicione retinenda, deinde de urbe (nam de Italia quidem nihil mihi umquam ostenderas), meminisse te arbitror. mihi non sumo ut meum consilium valere debuerit; secutus sum tuum neque id rei publicae causa de qua desperavi, quae et nunc adflicta est nec excitari sine civili perniciosissimo bello potest, sed te quaerebam, tecum esse cupiebam neque, eius rei facultatem, si quae erit, praetermittam.

    me in hac omni causa facile intellegebam pugnandi cupidis hominibus non satis facere. enim prae me tuli me nihil malle quam pacem, non quin eadem timerem quae illi sed ea bello civili leviora ducebam. suscepto bello, cum pacis condiciones ad te adferri a teque ad eas honorifice et large responderi viderem, duxi meam rationem; quam tibi facile me probaturum pro tuo in me beneficio arbitrabar. me esse unum qui pro meis maximis in rem publicam meritis supplicia miserrima et crudelissima pertulissem, me esse unum qui, si offendissem eius animum cui tum cum iam in armis essemus consulatus tamen alter et triumphus amplissimus deferebatur, subicerer eisdem proeliis, ut mea persona semper ad improborum civium impetus aliquid videretur habere populare. haec non ego prius sum suspicatus quam mihi palam denuntiata sunt, neque ea tam pertimui, si subeunda essent, quam declinanda putavi, si honeste vitare possem.

    brevem illius temporis, dum in spe pax fuit, rationem nostram vides, reliqui facultatem res ademit. autem quibus non satis facio facile respondeo. enim ego amicior C. Caesari umquam fui quam illi neque illi amiciores rei publicae quam ego. inter me et illos interest quod, cum et illi cives optimi sint et ego ab ista laude non absim, ego condicionibus, quod idem te intellexeram velle, illi armis disceptari maluerunt. quoniam ratio vicit, perficiam profecto ut neque res publica civis a me animum neque tu amici desideres.

    Scr. in Formiano prid. K. Mart. a. 705 (49).

    CICERO ATTICO salutem molestior lippitudo erat etiam quam ante fuerat. tamen hanc epistulam malui quam Gallo Fadio amantissimo utriusque nostrum nihil ad te litterarum dare. pridie quidem, quoquo modo potueram, scripseram ipse eas litteras quarum vaticinationem falsam esse cupio. autem epistulae non solum ea causa est ut ne quis a me dies intermittatur quin dem ad te litteras sed etiam haec iustior, ut a te impetrarem ut sumeres aliquid temporis †quod tibi et quia† perexiguo opus est, explicari mihi tuum consilium plane volo, ut penitus intellegam.

    sunt integra nobis; nihil praetermissum est quod non habeat sapientem excusationem, non modo probabilem. certe neque tum peccavi cum imperatam iam Capuam non solum ignaviae delictum sed etiam perfidiae suspicionem fugiens accipere nolui, neque cum post condiciones pacis per L. Caesarem et L. Fabatum adlatas cavi ne animum eius offenderem cui Pompeius iam armatus armato consulatum triumphumque deferret.

    vero haec extrema quisquam potest iure reprehendere quod mare non transierim. enim, etsi erat deliberationis, tamen obire non potui. enim suspicari debui, praesertim cum ex ipsius Pompei litteris, idem quod video te existimasse, non dubitarim quin is Domitio subventurus esset, et plane quid rectum et quid faciendum mihi esset diutius cogitare malui.

    igitur, haec qualia tibi esse videantur, etsi significata sunt a te, tamen accuratius mihi perscribas velim, deinde aliquid etiam in posterum prospicias fingasque quem me esse deceat et ubi me plurimum prodesse rei publicae sentias, ecquae pacifica persona desideretur an in bellatore sint omnia.

    ego qui omnia officio metior recordor tamen tua consilia; quibus si paruissem, tristitiam illorum temporum non subissem. quid mihi tum suaseris per Theophanem, per Culleonem, idque saepe ingemiscens sum recordatus. re nunc saltem ad illos calculos revertamur quos tum abiecimus, ut non solum gloriosis consiliis utamur sed etiam paulo salubrioribus. nihil praescribo accurate velim perscribas tuam ad me sententiam.

    etiam exquiras quam diligentissime poteris (habebis autem per quos possis) quid Lentulus noster, quid Domitius agat, quid acturus sit, quem ad modum nunc se gerant, num quem accusent, num quoi suscenseant—quid dico num quoi? num Pompeio. culpam omnem Pompeius in Domitium confert, quod ipsius litteris cognosci potest quarum exemplum ad te misi. igitur videbis et, quod ad te ante scripsi, Demetri Magnetis librum quem ad te misit de concordia velim mihi mittas.

    Scr. Luceriae xiii aut xii K. Mart. a. 705 (49).

    CN. MAGNVS PROCOS. s. D. C. MARCELLO L. LENTVLO COSS.

    quod existimabam dispersos nos neque rei publicae utilis neque nobis praesidio esse posse, idcirco ad L. Domitium litteras misi, primum uti ipse cum omni copia ad nos veniret; si de se dubitaret, ut cohortis xviiii quae ex Piceno ad me iter habebant ad nos mitteret. veritus sum factum est ut Domitius implicaretur et neque ipse satis firmus esset ad castra facienda quod meas xviiii et suas xii cohortis tribus in oppidis distributas haberet (nam partim Albae, partim Sulmone conlocavit) neque se, si vellet, expedire posset.

    scitote me esse in summa sollicitudine. et tot et talis viros periculo obsidionis liberare cupio neque subsidio ire possum, quod his duabus legionibus non puto esse committendum ut illuc ducantur, ex quibus tamen non amplius xiiii cohortis contrahere potui, quod duas Brundisium misi neque Canusium sine praesidio, dum abessem, putavi esse dimittendum.

    D. Laelio mandaram, quod maiores copias sperabam nos habituros, ut, si vobis videretur, alter uter vestrum ad me veniret, alter in Siciliam cum ea copia quam Capuae et circum Capuam comparastis et cum iis militibus quos Faustus legit proficisceretur, Domitius cum xii suis cohortibus eodem adiungeretur, reliquae copiae omnes Brundisium cogerentur et inde navibus Dyrrachium transportarentur. cum hoc tempore nihilo magis ego quam vos subsidio Domitio ire possim se per montis explicare, non est nobis committendum ut ad has xiiii cohortis quas dubio animo habeo hostis accedere aut in itinere me consequi possit ob rem placitum est mihi (talia video censeri M. Marcello et ceteris nostri ordinis qui hic sunt) ut Brundisium ducerem hanc copiam quam mecum habeo. hortor ut quodcumque militum contrahere poteritis contrahatis et eodem Brundisium veniatis quam primum. quae ad me missuri eratis, iis censeo armetis milites quos vobiscum habetis. arma superabunt, ea si Brundisium iumentis deportaritis, vehementer rei publicae profueritis. hac re velim nostros certiores faciatis. ad P. Lupum et C. Coponium praetores misi ut se vobis coniungerent et militum quod haberent ad vos deducerent.

    Scr. Luceriae iii aut prid. Id. Febr. a. 705 (49).

    CN. MAGNVS PROCOS. S. D. L. DOMITIO PROCOS.

    miror te ad me nihil scribere et potius ab aliis quam a te de re publica me certiorem fieri. disiecta manu pares adversario esse non possumus; contractis nostris copiis spero nos et rei publicae et communi saluti prodesse posse. ob rem cum constituisses, ut Vibullius mihi scripserat, a. d. v Id. Febr. Corfinio proficisci cum exercitu et ad me venire, miror quid causae fuerit qua re consilium mutaris. illa causa quam mihi Vibullius scribit levis est, te propterea moratum esse quod audieris Caesarem Firmo progressum in Castrum Truentinum venisse. enim magis appropinquare adversarius coepit eo tibi celerius agendum erat ut te mecum coniungeres, prius quam Caesar aut tuum iter impedire aut me abs te excludere posset ob rem etiam atque etiam te rogo et hortor, id quod non destiti superioribus litteris a te petere, ut primo quoque die Luceriam advenires, ante quam copiae quas instituit Caesar contrahere in unum locum coactae vos a nobis distrahant. si erunt qui te impediant ut villas suas servent, aequum est me a te impetrare ut cohortis quae ex Piceno et Camerino venerunt, quae fortunas suas reliquerunt, ad me nussum facias.

    Scr. Luceriae xiv K. Mart. a. 705 (49).

    CN. MAGNVS PROCOS. S. D. L. DOMITIO PROCOS.

    abs te M. Calenius ad me attulit a. d. x iiii Kal. Martias; in quibus litteris scribis tibi in animo esse observare Caesarem et, si secundum mare ad me ire coepisset, confestim in Samnium ad me venturum, sin autem ille circum istaec loca commoraretur, te ei, si propius accessisset resistere velle. animo magno et forti istam rem agere existimo, sed diligentius nobis est videndum ne distracti pares esse adversario non possimus, cum ille magnas copias habeat et maiores brevi habiturus sit. enim pro tua prudentia debes illud solum animadvertere quot in praesentia cohortis contra te habeat Caesar sed quantas brevi tempore equitum et peditum copias contracturus sit. rei testimonio sunt litterae quas Bussenius ad me misit; in quibus scribit, id quod ab aliis quoque mihi scribitur, praesidia Curionem quae in Umbria et Tuscis erant contrahere et ad Caesarem iter facere. si copiae in unum locum fuerint coactae, ut pars exercitus ad Albam mittatur, pars ad te accedat, ut non pugnet sed locis suis repugnet, haerebis neque solus cum ista copia tantam multitudinem sustinere poteris ut frumentatum eas.

    ob rem te magno opere hortor ut quam primum cum omnibus copiis hoc venias. constituerunt idem facere. M. Tuscilio ad te mandata dedi providendum esse ne duae legiones sine Picentinis cohortibus in conspectum Caesaris committerentur. ob rem nolito commoveri, si audieris me regredi, si forte Caesar ad me veniet; cavendum enim puto esse ne implicatus haeream. neque castra propter anni tempus et militum animos facere possum neque ex omnibus oppidis contrahere copias expedit, ne receptum amittam. non amplius XIIII cohortis Luceriam coegi.

    praesidia omnia ad me deducturi sunt aut in Siciliam ituri aut exercitum firmum habere oportet quo confidamus perrumpere nos posse aut regiones eius modi obtinere e quibus repugnemus; id quod neutrum nobis hoc tempore contigit, quod et magnam partem Italiae Caesar occupavit et nos non habemus exercitum tam amplum neque tam magnum quam ille. nobis providendum est ut summam rei publicae rationem habeamus. atque etiam te hortor ut cum omni copia quam primum ad me venias. etiam nunc rem publicam erigere, si communi consilio negotium administrabimus; si distrahemur, infirmi erimus. hoc constitutum est. litteris scriptis Sicca abs te mihi litteras et mandata attulit. me hortare ut istuc veniam, id me facere non arbitror posse, quod non magno opere his legionibus confido.

    Scr. Luceriae xiii K. Mart. 705 (49).

    CN. MAGNVS PROCOS. S. D. L. DOMITIO PROCOS.

    mihi a te redditae sunt a. d. XIII Kal. Martias in quibus scribis Caesarem apud Corfinium castra posuisse. putavi et praemonui fit, ut nec in praesentia committere tecum proelium velit et omnibus copiis conductis te implicet, ne ad me iter tibi expeditum sit atque istas copias coniungere optimorum civium possis cum his legionibus de quarum voluntate dubitamus. etiam magis tuis litteris sum commotus. enim eorum militum quos mecum habeo voluntate satis confido ut de omnibus fortunis rei publicae dimicem neque etiam qui ex dilectibus conscripti sunt consulibus convenerunt.

    re da operam, si ulla ratione etiam nunc efficere potes, ut te explices, hoc quam primum venias, ante quam omnes copiae ad adversarium conveniant. enim celeriter ex dilectibus hoc homines convenire possunt et, si convenirent, quantum iis committendum sit qui inter se ne noti quidem sunt contra veteranas legiones non te praeterit.

    Scr. in Formiano K. Mart. a. 705 (49).

    CICERO ATTICO salutem meae signum tibi sit librari manus et eadem causa brevitatis; etsi nunc quidem quod scriberem nihil erat. exspectatio nostra erat in nuntiis Brundisinis si nactus hic esset Gnaeum nostrum, spes dubia pacis, sin ille ante tramisisset, exitiosi belli metus. videsne in quem hominem inciderit res publica, quam acutum, quam vigilantem, quam paratum? me hercule neminem occiderit nec cuiquam quicquam ademerit, ab iis qui eum maxime timuerant maxime diligetur.

    mecum municipales homines loquuntur, multum rusticani; nihil prorsus aliud curant nisi agros, nisi villulas, nisi nummulos suos. vide quam conversa res sit; illum quo antea confidebant metuunt, hunc amant quem timebant. quantis nostris peccatis vitiisque evenerit non possum sine molestia cogitare. autem impendere putarem, scripseram ad te et iam tuas litteras exspectabam.

    Scr. in Formiano vi Non. Mart. a. 705 (49).

    CICERO ATTICO salutem dubito quin tibi odiosae sint epistulae cotidianae, cum praesertim neque nova de re aliqua certiorem te faciam neque novam denique iam reperiam scribendi ullam sententiam. si dedita opera, cum causa nulla esset, tabellarios ad te cum inanibus epistulis mitterem, facerem inepte; euntibus vero, domesticis praesertim, ut nihil ad te dem litterarum facere non possum et simul, crede mihi, requiesco paulum in his miseriis, cum quasi tecum loquor, cum vero tuas epistulas lego, multo etiam magis. intellego nullum fuisse tempus post has fugas et formidines nostras quod magis debuerit mutum esse a litteris, propterea quod neque Romae quicquam auditur novi nec in his locis quae a Brundisio absunt propius quam tu bidui aut tridui. Brundisi autem omne certamen vertitur huius primi temporis. quidem exspectatione torqueor. omnia ante Nonas sciemus. enim die video Caesarem a Corfinio post meridiem profectum esse, id est Feralibus, quo Canusio mane Pompeium. modo autem ambulat Caesar et iis †diariis† militum celeritatem incitat ut timeam ne citius ad Brundisium quam opus sit accesserit.

    igitur proficis qui anticipes eius rei molestiam quam triduo sciturus sis? equidem; sed, ut supra dixi, tecum perlibenter loquor, et simul scito labare meum consilium illud quod satis iam fixum videbatur. mihi satis idonei sunt auctores ii qui a te probantur. enim umquam eorum in re publica forte factum exstitit? aut quis ab iis ullam rem laude dignam desiderat? me hercule laudandos existimo qui trans mare belli parandi causa profecti sunt—quamquam haec ferenda non erant—, video enim quantum id bellum et quam pestiferum futurum sit; sed me movet unus vir cuius fugientis comes, rem publicam reciperantis socius videor esse debere. igitur sententiam mutas? tecum tamquam mecum loquor. autem est tanta quidem de re quin varie secum ipse disputet? simul et elicere cupio sententiam tuam, si manet, ut firmior sim, si mutata est, ut tibi adsentiar.

    ad id de quo dubito pertinet me scire quid Domitius acturus sit, quid noster Lentulus.

    Domitio varia audimus †modo esse in Tiburti aut lepidi quo cum lepidus accessisse ad urbem†, quod item falsum video esse. enim Lepidus eum nescio quo penetrasse itineribus †occultandi† sui causa an maris adipiscendi ne is quidem scit. etiam de filio. illud sane molestum, pecuniam Domitio satis grandem quam is Corfini habuerit non esse redditam. Lentulo autem nihil audivimus. velim exquiras ad meque perscribas.

    Scr. in Formiano v Non. Mart. a. 705 (49).

    CICERO ATTICO salutem

    A. d. v Nonas Martias epistulas mihi tuas Aegypta reddidit, unam veterem iiii Kal. quam te scribis dedisse Pinario quem non vidimus; in qua exspectas quidnam praemissus agat Vibullius qui omnino non est visus a Caesare (id altera epistula video te scire ita esse), et quem ad modum redeuntem excipiam Caesarem quem omnino vitare cogito, et †authemonis† fugam intendis commutationemque vitae tuae, quod tibi puto esse faciendum, et ignoras Domitius cum fascibusne sit. cum scies, facies ut sciamus. ad primam epistulam.

    sunt duae pr. Kal. ambae datae quae me convellerunt de pristino statu iam tamen, ut ante ad te scripsi, labantem. me movet quod scribis Iovi ipsi iniquum. periculum in utriusque iracundia positum est, victoria autem ita incerta ut deterior causa paratior mihi esse videatur. me consules movent qui ipsi pluma aut folio facilius moventur. me deliberatio cruciat cruciavitque adhuc. certe est mansio, honestior existimatur traiectio. interdum multi me non caute quam pauci non honeste fecisse existiment. Lepido et Tullo quod quaeris, illi vero non dubitant quin Caesari praesto futuri in senatumque venturi sint tua est epistula Kal. data, in qua optas congressum pacemque non desperas. ego cum haec scribebam, nec illos congressuros nec, si congressi essent, Pompeium ad ullam condicionem accessurum putabam. videris non dubitare, si consules transeant, quid nos facere oporteat, certe transeunt vel, quo modo nunc est, transierunt. memento praeter Appium neminem esse fere qui non ius habeat transeundi. aut cum imperio sunt ut Pompeius, ut Scipio, Sufenas, Fannius, Voconius, Sestius, ipsi consules quibus more maiorum concessum est vel omnis adire provincias, aut legati sunt eorum. nihil decerno; quid placeat tibi et quid prope modum rectum sit intellego. scriberem, si ipse possem., ut mihi videor, potero biduo. Balbi Corneli litterarum exemplum quas eodem die accepi quo tuas misi ad te, ut meam vicem doleres, cum me derideri videres.

    Scr. Romae circ. K. Mart. a. 705 (49).

    BALBVS CICERONI IMP. salutem te, Cicero, suscipe curam et cogitationem dignissimam tuae virtutis ut Caesarem et Pompeium perfidia hominum distractos rursus in pristinam concordiam reducas. mihi Caesarem non solum fore in tua potestate sed etiam maximum beneficium te sibi dedisse iudicaturum, si hoc te reicis. idem Pompeius faciat. ut adduci tali tempore ad ullam condicionem possit magis opto quam spero. cum constiterit et timere desierit, tum incipiam non desperare tuam auctoritatem plurimum apud eum valituram.

    Lentulum consulem meum voluisti hic remanere, Caesari gratum, mihi vero gratissimum medius fidius fecisti. illum tanti facio ut non Caesarem magis diligam. si passus esset nos secum, ut consueveramus, loqui et non se totum etiam atque etiam ab sermone nostro avertisset, minus miser quam sum essem. cave putes hoc tempore plus me quemquam cruciari, quod eum quem ante me diligo video in consulatu quidvis potius esse quam consulem. si voluerit tibi obtemperare et nobis de Caesare credere et consulatum reliquum Romae peragere, incipiam sperare etiam consilio senatus auctore te, illo relatore Pompeium et Caesarem coniungi posse. si factum erit, me satis vixisse putabo.

    Caesaris de Corfinio totum te probaturum scio et, quo modo in eius modi re, commodius cadere non potuit quam ut res sine sanguine confieret. Balbi mei tuique adventu delectatum te valde gaudeo. quaecumque tibi de Caesare dixit quaeque Caesar scripsit, scio, re tibi probabit, quaecumque fortuna eius fuerit, verissime scripsisse.

    Scr. in Formiano iv Non. Mart. a. 705 (49).

    CICERO ATTICO salutem mihi provisa sunt praeter occultum et tutum iter ad mare Superum. enim mari uti non possumus hoc tempore anni. autem quo spectat animus et quo res vocat, qua veniam? enim est celeriter, ne forte qua re impediar atque adliger. vero ille me ducit qui videtur; quem ego hominem ἀπολιτικώτατον omnium iam ante cognoram, nunc vero etiam ἀστρατηγητότατον. me igitur is ducit sed sermo hominum qui ad me a Philotimo scribitur. enim me ab optimatibus ait conscindi. optimatibus, di boni! qui nunc quo modo occurrunt, quo modo autem se venditant Caesari! vero deum, nec simulant, ut cum de illo aegroto vota faciebant.

    plane quicquid mali hic Pisistratus non fecerit tam gratum erit quam si alium facere prohibuerit.

    propitium sperant, illum iratum putant. fieri censes ἀπαντήσεισ ex oppidis, quos honores!

    inquies., sed me hercule illum magis. insidiosa clementia delectantur, illius iracundiam formidant. de CCCLX qui praecipue Gnaeo nostro delectabantur, ex quibus cotidie aliquem video, nescio quas eius Lucerias horrent. quaero qui sint isti optimates qui me exturbent cum ipsi domi maneant. tamen, quicumque sunt, αἰδέομαι. qua spe proficiscar video coniungoque me cum homine magis ad vastandam Italiam quam ad vincendum parato dominumque exspecto. quidem cum haec scribebam iiii Nonas iam exspectabam aliquid a Brundisio. autem aliquid? quam inde turpiter fugisset, et victor hic qua se referret et quo. ubi audissem, si ille Appia veniret, ego Arpinum cogitabam.