Comma for either/or — dharma, courage. Spelling forgiving — corage finds courage.

    Letters to Atticus

    Chapter text=A:book=1:letter=4

    Cicero, Marcus Tullius

    Scr. in Formiano prid. Non. Mart. a. 705 (49).

    CICERO ATTICO salutem cum tu has litteras legeres putabam fore ut scirem iam quid Brundisi actum esset (nam Canusio viiii Kal. profectus erat Gnaeus; haec autem scribebam pridie Nonas xiiii die post quam ille Canusio moverat), tamen angebar singularum horarum exspectatione mirabarque nihil adlatum esse ne rumoris quidem; nam erat mirum silentium. haec fortasse κενόσπουδα sunt, quae tamen iam sciantur necesse est;

    illud molestum me adhuc investigare non posse ubi P. Lentulus noster sit, ubi Domitius. autem, quo facilius scire possim quid acturi sint, iturine ad Pompeium et, si sunt, qua quandove ituri sint. urbem quidem iam refertam esse optimatium audio, Sosium et Lupum quos Gnaeus noster ante putabat Brundisium venturos esse quam se ius dicere. vero vulgo vadunt; etiam M'. Lepidus quocum diem conterere solebam cras cogitabat.

    autem in Formiano morabamur, quo citius audiremus; deinde Arpinum volebamus; inde iter qua maxime ἀπάντητον esset ad mare superum remotis sive omnino missis lictoribus. enim bonis viris qui et nunc et saepe antea magno praesidio rei publicae fuerunt hanc cunctationem nostram non probari multaque in me et severe in conviviis tempestivis quidem disputari.

    igitur et, ut boni cives simus, bellum Italiae terra marique inferamus et odia improborum rursus in nos quae iam exstincta erant incendamus et Luccei consilia ac Theophani persequamur.

    Scinio vel in Syriam proficiscitur sorte vel cum genero honeste vel Caesarem fugit iratum. Marcelli quidem, nisi gladium Caesaris timuissent, manerent. Appius est eodem in timore et inimicitiarum recentium etiam. hunc et C. Cassium reliqui legati, Faustus pro quaestore; ego unus cui utrumvis licet. accedit quem socium huius fortunae esse non erat aequum. magis etiam Caesar irascetur, sed impetrare non possum ut maneat. hoc Pompeio quoi debemus. me quidem alius nemo movet, non sermo bonorum qui nulli sunt, non causa quae acta timide est, agetur improbe. uni, uni hoc damus ne id quidem roganti nec suam causam, ut ait, agenti sed publicam. quid cogites de transeundo in Epirum scire sane velim.

    Scr. in Formiano Non. Mart. a. 705 (49).

    CICERO ATTICO salutem

    Ets i Nonis Martiis die tuo, ut opinor, exspectabam epistulam a te longiorem, tamen ad eam ipsam brevem quam IIII Nonas ὑπὸ τὴν διαλῆψιν dedisti rescribendum putavi. ais te mansisse me et scribis in sententia te manere. autem superioribus litteris videbare non dubitare quin cederem ita si et Gnaeus bene comitatus conscendisset et consules transissent. utrum hoc tu parum commeministi, an ego non satis intellexi, an mutasti sententiam? aut ex epistula quam exspecto perspiciam quid sentias aut alias abs te litteras eliciam. Brundisio nihildum erat adlatum

    Scr. in Formiano viii Id. Mart. a. 705 (49).

    CICERO ATTICO salutem o rem difficilem planeque perditam! quam nihil praetermittis in consilio dando; quam nihil tamen quod tibi ipsi placeat explicas! esse me una cum Pompeio gaudes ac proponis quam sit turpe me adesse cum quid de illo detrahatur; nefas esse approbare.; contra igitur?

    inquis averruncent! ergo fiet si in altero scelus est, in altero supplicium?

    inquis a Caesare ut tibi abesse liceat et esse otioso. igitur?. si non impetraro?

    de triumpho erit inquis integrum. si hoc ipso premar?? foedius?? se totum, magis etiam quam olim in xxviratu, putabit. solet, cum se purgat, in me conferre omnem illorum temporum culpam. me sibi fuisse inimicum ut ne honorem quidem a se accipere vellem. nunc hoc idem accipiet asperius! scilicet quanto et honos hic illo est amplior et ipse robustior.

    quod negas te dubitare quin magna in offensa sim apud Pompeium hoc tempore, non video causam cur ita sit hoc quidem tempore. enim amisso Corfinio denique certiorem me sui consili fecit, is queretur Brundisium me non venisse cum inter me et Brundisium Caesar esset? etiam scit ἀπαρρησίαστον esse in ea causa querelam suam. putat de municipiorum imbecillitate, de dilectibus, de pace, de urbe, de pecunia, de Piceno occupando plus vidisse quam se. cum potuero non venero tum erit inimicus, quod ego non eo vereor ne mihi noceat (quid enim faciet? τίσ δ' ἐστὶ δοῦλοσ τοῦ θανεῖν ἄφροντισ ὤν; sed quia ingrati animi crimen horreo. igitur adventum nostrum illi, quoquo tempore fuerit, ut scribis, ἀσμενιστὸν fore. quod ais, si hic temperatius egerit, consideratius consilium te daturum, qui hic potest se gerere non perdite?

    vita, mores, ante facta, ratio suscepti negoti, socii, vires bonorum aut etiam constantia.

    epistulam tuam legeram cum ad me currens ad illum Postumus Curtius venit nihil nisi classis loquens et exercitus. Hispanias, tenebat Asiam, Siciliam, Africam, Sardiniam, confestim in Graeciam persequebatur. igitur est, nec tam ut belli quam ut fugae socii simus. enim ferre potero sermones istorum quicumque sunt; non sunt enim certe, ut appellantur, boni. tamen id ipsum scire cupio quid loquantur idque ut exquiras meque certiorem facias te vehementer rogo. adhuc quid Brundisi actum esset plane nesciebamus. sciemus, tum ex re et ex tempore consilium capiemus sed utemur tuo.

    Scr. in Formiano vii Id. Mart. a. 705 (49).

    CICERO ATTICO salutem

    Domiti filius transiit Formias viii Idus currens ad matrem Neapolim mihique nuntiari iussit patrem ad urbem esse cum de eo curiose quaesisset servus noster Dionysius. autem audieramus eum profectum sive ad Pompeium sive in Hispaniam. cuius modi sit scire sane velim. ad id quod delibero pertinet, si ille certe nusquam discessit, intellegere Gnaeum non esse facilis nobis ex Italia exitus, cum ea tota armis praesidiisque teneatur, hieme praesertim. si commodius anni tempus esset, vel infero mari liceret uti. nihil potest nisi supero tramitti quo iter interclusum est. igitur et de Domitio et de Lentulo.

    a Brundisio nulla adhuc fama venerat, et erat hic dies vii Idus quo die suspicabamur aut pridie ad Brundisium venisse Caesarem. Kal. Arpis manserat. si Postumum audire velles, persecuturus erat Gnaeum; transisse enim iam putabat coniectura tempestatum ac dierum. nautas eum non putabam habiturum, ille confidebat et eo magis quod audita naviculariis hominis liberalitas esset. tota res Brundisina quo modo habeat se diutius nescire non possum.

    Scr. in Formiano iv Id. Mart. a. 705 (49).

    CICERO ATTICO salutem etsi tam diu requiesco quam diu aut ad te scribo aut tuas litteras lego, tamen et ipse egeo argumento epistularum et tibi idem accidere certo scio. enim soluto animo familiariter scribi solent ea temporibus his excluduntur, quae autem sunt horum temporum ea iam contrivimus. tamen ne me totum aegritudini dedam, sumpsi mihi quasdam tamquam θέσεισ quae et πολιτικαὶ sunt et temporum horum, ut et abducam animum ab querelis et in eo ipso de quo agitur exercear. sunt huius modi:

    εἰ μενετέον ἐν τῇ πατρίδι τυραννουμένης αὐτῆς. εἰ παντὶ τρόπῳ τυραννίδοσ κατάλυσιν πραγματευτέον, κἂν μέλλῃ διὰ tou=to peri\ tw=n o(/lwn h(po/lis kinduneu/sein h)\ eu)labhte/on to\n katalu/onta mh\ au)to\s ai)/rhtai. ei) peirate/on a)rh/gein th=| patri/di turannoume/nh| kairw=| kai\ lo/gw| ma=llon h)\ pole/mw|. ei) politiko\n to\ h(suxa/zein a)naxwrh/santa/ poi th=s patri/dos turannoume/nhs h)\ dia\ panto\s i)te/on kindu/nou th=s e)leuqeri/as pe/ri. ei) po/lemon e)pakte/on th=| xw/ra| kai\ poliorkhte/on au)th\n turannoume/nhn. ei) kai\ mh\ dokima/zonta th\n dia\ pole/mou kata/lusin th=s turanni/dos sunapograpte/on o(/mws toi=s a)ri/stois. ei) toi=s eu)erge/tais kai\ fi/lois sugkinduneute/on e)n toi=s politikoi=s ka)\n mh\ dokw=sin eu)= bebouleu=sqai peri\ tw=n o(/lwn. ei) o(mega/la th\n patri/da eu)ergeth/sas di' au)to/ te tou=to a)nh/kesta paqw\n kai\ fqonhqei\s kinduneu/seien a)\n e)qelonth\s u(pe\r th=s patri/dos h)\ e)fete/on au)tw=| e(autou= pote kai\ tw=n oi)keiota/twn poiei=sqai pro/noian a)feme/nw| ta\s pro\s tou\s i)sxu/ontas diapolitei/as.

    his ego me consultationibus exercens et disserens in utramque partem tum Graece tum Latine et abduco parumper animum a molestiis et τῶν προὔργου τι delibero. vereor ne tibi ἄκαιροσ sim. enim recte ambulavit is qui hanc epistulam tulit, in ipsum tuum diem incidit.

    Scr. im Formiano vi Id. Mart. a. 705 (49).

    CICERO ATTICO salutem

    Natali die tuo scripsisti epistulam ad me plenam consili summaeque cum benevolentiae tum etiam prudentiae. mihi Philotimus postridie quam a te acceperat reddidit. ista quidem quae disputas difficillima, iter ad superum, navigatio infero, discessus Arpinum ne hunc fugisse, mansio Formiis ne obtulisse nos gratulationi videamur, sed miserius nihil quam ea videre quae tamen iam, inquam, videnda erunt. apud me Postumus, scripsi ad te quam gravis. ad me etiam Q. Fufius quo vultu, quo spiritu! properans Brundisium, scelus accusans Pompei, levitatem et stultitiam senatus. qui in mea villa non feram, Curtium in curia potero ferre?

    , finge me quamvis εὐστομάχωσ haec ferentem; quid illa, M. Tulli? quem habebunt exitum? omitto causam rei publicae quam ego amissam puto cum vulneribus suis tum medicamentis iis quae parantur, de Pompeio quid agam? quoi plane (quid enim hoc negem?) suscensui. enim me causae eventorum magis movent quam ipsa eventa. igitur mala (quibus maiora esse quae possunt?) considerans vel potius iudicans eius opera accidisse et culpa inimicior eram huic quam ipsi Caesari. ut maiores nostri funestiorem diem esse voluerunt Alliensis pugnae quam urbis captae, quod hoc malum ex illo (itaque alter religiosus etiam nunc dies, alter in vulgus ignotus), sic ego decem annorum peccata recordans in quibus inerat ille etiam annus qui nos hoc non defendente, ne dicam gravius, adflixerat praesentisque temporis cognoscens temeritatem, ignaviam, neglegentiam suscensebam.

    ea iam mihi exciderunt; beneficia eiusdem cogito, cogito etiam dignitatem; intellego serius equidem quam vellem propter epistulas sermonesque Balbi, sed video plane nihil aliud agi, nihil actum ab initio, nisi ut hunc occideret. igitur, sicut ille apud Homerum cui et mater et dea dixisset, αὐτίκα γάρ τοι ἔπειτα μεθ' Ἕκτορα πότμοσ ἕτοιμος, matri ipse respondit, αὐτίκα τεθναίην, ἐπεὶ οὐκ ἄρ' ἔμελλον ἑταίρῳ

    κτεινομένῳ ἐπαμῦναι, quid si non ἑταίρῳ solum sed etiam εὐεργέτῃ, adde tali viro talem causam agenti? ego vero haec officia mercanda vita puto. vero tuis nihil confido, nihil iam ne inservio quidem.

    ut se huic dent, ut daturi sint. tu illa putas fuisse de valetudine decreta municipiorum prae his de victoria gratulationibus?

    inquies. ipsi tum se timuisse dicunt. videamus quid actum sit Brundisi. eo fortasse νέα consilia nascentur aliaeque litterae.

    Scr. in Formiano v Id. Mart. a. 705 (49).

    CICERO ATTICO salutem adhuc Brundisio nihil. Roma scripsit Balbus putare iam Lentulum consulem tramisisse nec eum a minore Balbo conventum, quod is hoc iam Canusi audisset; inde ad se eum scripsisse; cohortesque sex quae Albae fuissent ad Curium via Minucia transisse; id Caesarem ad se scripsisse et brevi tempore eum ad urbem futurum. utar tuo consilio neque me Arpinum hoc tempore abdam, etsi, Ciceroni meo togam puram quom dare Arpini vellem, hanc eram ipsam excusationem relicturus ad Caesarem. fortasse in eo ipso offendetur, cur non Romae potius. tamen si est conveniendus, hic potissimum. reliqua videbimus, id est et quo et qua et quando.

    Domitius, ut audio, in Cosano est et quidem, ut aiunt, paratus ad navigandum, si in Hispaniam, non probo, si ad Gnaeum, laudo; quovis potius certe quam ut Curtium videat quem ego patronus aspicere non possum. alios?, opinor, quiescamus, ne nostram culpam coarguamus qui, dum urbem, id est patriam, amamus dumque rem conventuram putamus, ita nos gessimus ut plane interclusi captique simus.

    iam epistula Capua litterae sunt adlatae hoc a exemplo: Pompeius mare transiit cum omnibus militibus quos secum habuit. numerus est hominum milia triginta et consules duo et tribuni pl. et senatores qui fuerunt cum eo omnes cum uxoribus et liberis. dicitur a. d. iiii Nonas Martias. ea die fuere septemtriones venti. quibus usus non est omnis aut praecidisse aut incendisse dicunt. hac re litterae L. Metello tribuno pl. Capuam adlatae sunt a Clodia socru quae ipsa transiit.

    sollicitus eram et angebar, sicut res scilicet ipsa cogebat, quom consilio explicare nihil possem; nunc autem postquam Pompeius et consules ex Italia exierunt, non angor sed ardeo dolore, οὐδέ μοι ἦτορ

    ἔμπεδον, ἀλλ' ἀλαλύκτημαι.

    sum, inquam, mihi crede, mentis compos; tantum mihi dedecoris admisisse videor. non primum cum Pompeio qualicumque consilio usus est, deinde cum bonis esse quamvis causa temere instituta? praesertim cum ii ipsi quorum ego causa timidius me fortunae committebam, uxor, filia, Cicerones pueri me illud sequi mallent, hoc turpe et me indignum putarent. Quintus quidem frater quicquid mihi placeret id rectum se putare aiebat, id animo aequissimo sequebatur.

    nunc epistulas a primo lego. me paulum recreant. monent et rogant ne me proiciam, proximae gaudere te ostendunt me remansisse. cum lego, minus mihi turpis videor, sed tam diu dum lego. emergit rursum dolor et αἰσχροῦ. ob rem obsecro te, mi Tite, eripe mihi hunc dolorem aut minue saltem aut consolatione aut consilio aut quacumque re potes. tu autem possis? aut quid homo quisquam? iam deus.

    illud molior quod tu mones sperasque fieri posse, ut mihi Caesar concedat ut absim cum aliquid in senatu contra Gnaeum agatur. timeo ne non impetrem. ab eo Furnius. ut quidem scias quos sequamur, Q. Titini filium cum Caesare esse nuntiat, sed illum maiores mihi gratias agere quam vellem. autem me roget paucis ille quidem verbis sed ἐν δυνάμει, cognosce ex ipsius epistula. miserum quod tu non valuisti! una fuissemus; consilium certe non defuisset; σύν τε δύ' ἐρχομένω —.

    acta ne agamus, reliqua paremus. adhuc haec duo fefellerunt, initio spes compositionis, qua facta volebam uti populari vita, sollicitudine senectutem nostram liberare; deinde bellum crudele et exitiosum suscipi a Pompeio intellegebam. medius fidius civis et viri putabam quovis supplicio adfici quam illi crudelitati non solum praeesse verum etiam interesse. vel mori satius fuisse quam esse cum his. haec igitur cogita, mi Attice, vel potius excogita. eventum fortius feram quam hunc dolorem.

    Scr. in itinere in m. Mart. a 705 (49).

    CAESAR IMP. S. D. CICERONI IMP.

    Furnium nostrum tantum vidissem neque loqui neque audire meo commodo potuissem, properarem atque essem in itinere praemissis iam legionibus, praeterire tamen non potui quin et scriberem ad te et illum mitterem gratiasque agerem, etsi hoc et feci saepe et saepius mihi facturus videor; ita de me merens. primis a te peto, quoniam confido me celeriter ad urbem venturum, ut te ibi videam, ut tuo consilio, gratia, dignitate, ope omnium rerum uti possim. propositum revertar; festinationi meae brevitatique litterarum ignosces. ex Furnio cognosces.

    Scr. in Formiano iii Id. Mart. a. 705(49).

    CICERO ATTICO salutem ad te epistulam quam darem iiii Idus. eo die is cui dare volueram non est profectus. autem eo ipso die ille celeripes quem Salvius dixerat. uberrimas tuas litteras; quae mihi quiddam quasi animulae instillarunt; recreatum enim me non queo dicere. plane τὸ συνέχον effecisti. enim non iam id ago, mihi crede, ut prosperos exitus consequar. enim video, nec duobus his vivis nec hoc uno nos umquam rem publicam habituros. neque de otio nostro spero iam nec ullam acerbitatem recuso. illud extimescebam, ne quid turpiter facerem vel dicam iam ne fecissem.

    ergo habeto, salutaris te mihi litteras misisse neque solum has longiores quibus nihil potest esse explicatius, nihil perfectius, sed etiam illas breviores in quibus hoc mihi iucundissimum fuit, consilium factumque nostrum a Sexto probari, pergratumque mihi tu fecisti; a quo et diligi me et quid rectum sit intellegi scio. vero tua epistula non me solum sed meos omnis aegritudine levavit. utar tuo consilio et ero in Formiano, ne aut ad urbem ἀπάντησισ mea animadvertatur aut, si nec hic nec illic eum videro, devitatum se a me putet.

    autem suades ut ab eo petam ut mihi concedat ut idem tribuam Pompeio quod ipsi tribuerim, id me iam pridem agere intelleges ex litteris Balbi et Oppi quarum exempla tibi misi. etiam Caesaris ad eos sana mente scriptas quo modo in tanta insania. mihi Caesar hoc non concedat, video tibi placere illud, me πολίτευμα de pace suscipere; in quo non extimesco periculum (cum enim tot impendeant, cur non honestissimo depecisci velim?) sed vereor ne Pompeio quid oneris imponam, μή μοι intorqueat. enim in modum Gnaeus noster Sullani regni similitudinem concupivit. εἰδώσ σοι λέγω. ille umquam minus obscure tulit. hocne igitur inquies esse vis? sequor, mihi crede, non causam, ut in Milone, ut in... hactenus. igitur non bona est?

    optima, sed agetur, memento, foedissime. consilium est suffocare urbem et Italiam fame, deinde agros vastare, urere, pecuniis locupletum non abstinere. cum eadem metuam ab hac parte, si illim beneficium non sit, rectius putem quidvis domi perpeti. ita meruisse illum de me puto ut ἀχαριστίασ crimen subire non audeam, quamquam a te eius quoque rei iusta defensio est explicata.

    triumpho tibi adsentior quem quidem totum facile et libenter abiecero. Egregie probo fore ut, dum vagamur, πλόος ὡραῖοσ obrepat. modo inquis satis ille erit firmus. firmior etiam quam putabamus. isto licet bene speres. tibi, si valebit, tegulam illum in Italia nullam relicturum. Tene igitur socio? me hercule meum iudicium et contra omnium antiquorum auctoritatem, nec tam ut illa adiuvem quam ut haec ne videam cupio discedere. enim putare tolerabilis horum insanias nec unius modi fore. quid te horum fugit, legibus, iudiciis, senatu sublato libidines, audacias, sumptus, egestates tot egentissimorum hominum nec privatas posse res nec rem publicam sustinere? igitur inde qualibet navigatione; etsi id quidem ut tibi videbitur, sed certe abeamus. enim, id quod exspectas, quid Brundisi actum sit.

    viris quod ais probari quae adhuc fecerimus scirique ab iis nos non profectos valde gaudeo, si est nunc ullus gaudendi locus.

    Lentulo investigabo diligentius. mandavi Philotimo, homini forti ac nimium optimati.

    est ut tibi argumentum ad scribendum fortasse iam desit. enim alia de re nunc ulla scribi potest, et de hac quid iam amplius inveniri potest? quoniam et ingenium suppeditat (dico me hercule ut sentio) et amor quo et meum ingenium incitatur, perge, ut facis, et scribe quantum potes.

    Epirum quod me non invitas, comitem non molestum, subirascor. vale. ut tibi ambulandum, ungendum, sic mihi dormiendum. litterae tuae mihi somnum attulerunt

    Scr. Romae vi aut v Id. Mart. a. 705 (49).

    BALBVS ET OPPIVS S. D. M. CICERONI.

    hominum humilium, ut nos sumus, sed etiam amplissimorum virorum consilia ex eventu, non ex voluntate a plerisque probari solent. freti tua humanitate quod verissimum nobis videbitur de eo quod ad nos scripsisti tibi consilium dabimus. si non fuerit prudens, at certe ab optima fide et optimo animo proficiscetur. si id quod nostro iudicio Caesarem facere oportere existimamus, ut, simul Romam venerit, agat de reconciliatione gratiae suae et Pompei, id eum facturum ex ipso cognovissemus, te hortari non desineremus ut velles iis rebus interesse, quo facilius et maiore cum dignitate per te qui utrique es coniunctus res tota confieret, aut si ex contrario putaremus Caesarem id non facturum et etiam velle cum Pompeio bellum gerere sciremus, numquam tibi suaderemus contra hominem optime de te meritum arma ferres, sicuti te semper oravimus ne contra Caesarem pugnares.

    cum etiam nunc quid facturus Caesar sit magis opinari quam scire possimus, non possumus nisi hoc, non videri eam tuam esse dignitatem neque fidem omnibus cognitam ut contra alterutrum, cum utrique sis maxime necessarius, arma feras, et hoc non dubitamus quin Caesar pro sua humanitate maxime sit probaturus. tamen, si tibi videbitur, ad Caesarem scribemus ut nos certiores faciat quid de hac re acturus sit. a quo si erit nobis rescriptum, statim quae sentiemus ad te scribemus et tibi fidem faciemus nos ea suadere quae nobis videntur tuae dignitati, non Caesaris actioni esse utilissima, et hoc Caesarem pro indulgentia in suos probaturum putamus.

    Scr. Romae v aut iv Id. Mart. a. 705 (49).

    BALBVS CICERONI IMP. salutem

    S. V. B. E. quam litteras communis cum Oppio ad te dedi, ab Caesare epistulam accepi cuius exemplum tibi misi; ex qua perspicere poteris quam cupiat concordiam suam et Pompei reconciliare et quam remotus sit ab omni crudelitate; quod eum sentire, ut debeo, valde gaudeo. te et tua fide et pietate idem me hercule, mi Cicero, sentio quod tu, non posse tuam famam et officium sustinere ut contra eum arma feras a quo tantum beneficium te accepisse praedices.

    Caesarem hoc idem probaturum exploratum pro singulari eius humanitate habeo eique cumulatissime satis facturum te certo scio cum nullam partem belli contra eum suscipias neque socius eius adversariis fueris. hoc non solum in te, tali et tanto viro, satis habebit, sed etiam mihi ipse sua concessit voluntate ne in iis castris essem quae contra Lentulum aut Pompeium futura essent quorum beneficia maxima haberem, sibique satis esse dixit si togatus urbana officia sibi praestitissem quae etiam illis, si vellem, praestare possem. nunc Romae omnia negotia Lentuli procuro sustineo meumque officium, fidem, pietatem iis praesto. me hercule rursus iam abiectam compositionis spem non desperatissimam esse puto, quoniam Caesar est ea mente quam optare debemus. re mihi placet, si tibi videtur, te ad eum scribere et ab eo praesidium petere, ut petiisti a Pompeio me quidem adprobante temporibus Milonianis., si Caesarem bene novi, eum prius tuae dignitatis quam suae utilitatis rationem habiturum.

    quam prudenter tibi scribam nescio, sed illud certe scio, me ab singulari amore ac benevolentia quaecumque scribo tibi scribere, quod te (ita incolumi Caesare moriar!) tanti facio ut paucos aeque ac te caros habeam. hac re cum aliquid constitueris, velim mihi scribas. non mediocriter laboro ut utrique, ut vis, tuam benevolentiam praestare possis quam me hercule te praestaturum confido. valeas.

    Scr. in itinere circ. Non. Mart.

    CAESAR OPPIO CORNELIO salutem me hercule vos significare litteris quam valde probetis ea quae apud Corfinium sunt gesta. vestro utar libenter et hoc libentius quod mea sponte facere constitueram ut quam lenissimum me praeberem et Pompeium darem operam ut reconciliarem. hoc modo si possimus omnium voluntates reciperare et diuturna victoria uti, quoniam reliqui crudelitate odium effugere non potuerunt neque victoriam diutius tenere praeter unum L. Sullam quem imitaturus non sum. nova sit ratio vincendi ut misericordia et liberalitate nos muniamus. quem ad modum fieri possit non nulla mi in mentem veniunt et multa reperiri possunt. his rebus rogo vos ut cogitationem suscipiatis. N. Magium Pompei praefectum deprehendi.

    meo instituto usus sum et eum statim missum feci. duo praefecti fabrum Pompei in meam potestatem venerunt et a me missi sunt. volent grati esse, debebunt Pompeium hortari ut malit mihi esse amicus quam iis qui et illi et mihi semper fuerunt inimicissimi, quorum artificiis effectum est ut res publica in hunc statum perveniret.

    Scr. in Formiano prid. Id. Mart. a. 705 (49).

    CICERO ATTICO salutem ii Idus nobis ac noctu quidem Statius a te epistulam brevem attulit. L. Torquato quod quaeris, non modo Lucius sed etiam Aulus profectus est, alter multos. Reatinorum corona quod scribis, moleste fero in agro Sabino sementem fieri proscriptionis. multos esse Romae nos quoque audieramus. potes dicere cur exierint?

    his locis opinio est coniectura magis quam nuntio aut litteris Caesarem Formiis a. d. xi Kal. Aprilis fore. ego vellem habere Homeri illam Minervam simulatam Mentori cui dicerem, Μέντορ, πῶσ τ' ἄρ' ἴω, πῶσ τ' ἂρ rem umquam difficiliorem cogitavi, sed cogito tamen nec ero, ut in malis, imparatus. cura ut valeas. enim diem tuum heri fuisse.

    Scr. in Formiano xvi K. Apr. a. 705(49). CICERO ATTICO salutem epistulas tuas accepi postridie Idus. autem iiii, iii, pridie Idus datae. antiquissimae cuique primum respondebo. tibi, ut in Formiano potissimum commorer, etiam de supero mari, †plaboque†, ut antea ad te scripsi, ecquonam modo possim voluntate eius nullam rei publicae partem attingere. laudas quia oblivisci me scripsi ante facta et delicta nostri amici, ego vero ita facio. ea ipsa, quae a te commemorantur, secus ab eo in me ipsum facta esse non memini. plus apud me valere benefici gratiam quam iniuriae dolorem volo. igitur, ut censes, conligamusque nos. σοφιστεύω enim simul ut rus decurro atque in decursu θέσεισ meas commentari non desino. sunt quaedam earum perdifficiles ad iudicandum. optimatibus sit sane ita ut vis; sed nosti illud Διονύσιοσ ἐν. Titini filius apud Caesarem est. autem quasi vereri videris ne mihi tua consilia displiceant, me vero nihil delectat aliud nisi consilium et litterae tuae. re fac, ut ostendis, ne destiteris ad me quicquid tibi in mentem venerit scribere. nihil potest esse gratius. > ad alteram nunc epistulam. non credis de numero militum; ipso dimidio plus scripsit Clodia. etiam de corruptis navibus. consulem laudas, ego quoque animum laudo sed consilium reprehendo; dispersu enim illorum actio de pace sublata est quam quidem ego meditabar. postea Demetri librum de concordia tibi remisi et Philotimo dedi. vero dubito quin exitiosum bellum impendeat cuius initium ducetur a fame. me tamen doleo non interesse huic bello! quo tanta vis sceleris futura est ut, cum parentis non alere nefarium sit, nostri principes antiquissimam et sanctissimam parentem, patriam, fame necandam putent. hoc non opinione timeo sed interfui sermonibus. haec classis Alexandrea, Colchis, Tyro, Sidone, Arado, Cypro, Pamphylia, Lycia, Rhodo, Chio, Byzantio, Lesbo, Zmyrna, Mileto, Coo ad intercludendos commeatus Italiae et ad occupandas frumentarias provincias comparatur. quam veniet iratus! et iis quidem maxime qui eum maxime salvum volebant, quasi relictus ab iis quos reliquit. mihi dubitanti quid me facere par sit, permagnum pondus adfert benevolentia erga illum; qua dempta perire melius esset in patria quam patriam servando evertere. septemtrione plane ita est. ne vexetur Epirus; sed quem tu locum Graeciae non direptum iri putas? enim palam et militibus ostendit se largitione ipsa superiorem quam hunc fore. me praeclare admones, cum illum videro, ne nimis indigenter et ut cum gravitate potius loquar. sic faciendum. Arpinum, cum eum convenero, cogito, ne forte aut absim cum veniet aut cursem huc illuc via deterrima. Bibulum, ut scribis, audio venisse et redisse pridie Idus.

    Philotimum, ut ais in epistula tertia, exspectabas. ille Idibus a me profectus est. serius ad tuam illam epistulam quoi ego statim rescripseram redditae sunt meae litterae. Domitio, ut scribis, ita opinor esse ut et in Cosano sit et consilium eius ignoretur. omnium turpissimus et sordidissimus qui consularia comitia a praetore ait haberi posse est ille idem qui semper in re publica fuit. nimirum hoc illud est quod Caesar scribit in ea epistula cuius exemplum ad te misi, se velle uti consilio meo (age, esto; hoc commune est), gratia (ineptum id quidem sed, puto, hoc simulat ad quasdam senatorum sententias), dignitate (fortasse sententia consulari). extremum est, ope omnium rerum. ego suspicari coepi tum ex tuis litteris aut hoc ipsum esse aut non multo secus. permagni eius interest rem ad interregnum non venire. adsequitur, si per praetorem consules creantur. autem in libris habemus non modo consules a praetore sed ne praetores quidem creari ius esse idque factum esse numquam; consules eo non esse ius quod maius imperium a minore rogari non sit ius, praetores autem quod ita rogentur ut conlegae consulibus sint quorum est maius imperium. non longe quin hoc a me decerni velit neque sit contentus Galba, Scaevola, Cassio, Antonio, τότε μοι χάνοι εὐρεῖα χθών quanta tempestas impendeat vides. transierint senatores scribam ad te cum certum habebo. re frumentaria recte intellegis quae nullo modo administrari sine vectigalibus potest; nec sine causa et eos qui circum illum sunt omnia postulantis et bellum nefarium times. Trebatium nostrum, etsi, ut scribis, nihil bene sperat, tamen videre sane velim. fac horteris ut properet; opportune enim ad me ante adventum Caesaris venerit.

    Lanuvino, statim ut audivi Phameam mortuum, optavi, si modo esset futura res publica, ut id aliquis emeret meorum neque tamen de te qui maxime meus es cogitavi. enim te quoto anno et quantum in solo solere quaerere neque solum Romae sed etiam Deli tuum διάγραμμα videram. tamen ego illud, quamquam est bellum, minoris aestimo quam aestimabatur Marcellino consule, cum ego istos hortulos propter domum antiquam quam tum habebam iucundiores mihi fore putabam et minore impensa quam si Tusculanum refecissem. HS Q. Egi per †predum ille daret tanti quom† haberet venale.. nunc omnia ista iacere puto propter nummorum caritatem. quidem erit aptissimum vel nobis potius si tu emeris; sed eius dementias cave contemnas. est venustum. mihi ista omnia iam addicta vastitati videntur.

    epistulis tribus sed exspecto alias; nam me adhuc tuae litterae sustentarunt. D. Liberalibus.

    Scr. in Formiano xv K. Apr. a. 705 (49).

    CICERO ATTICO salutem habebam quod scriberem. enim novi quicquam audieram et ad tuas omnis rescripseram pridie. cum me aegritudo non solum somno privaret verum ne vigilare quidem sine summo dolore pateretur, tecum ut quasi loquerer, in quo uno acquiesco, hoc nescio quid nullo argumento proposito scribere institui.

    mihi fuisse videor a principio et me una haec res torquet quod non omnibus in rebus labentem vel potius ruentem Pompeium tamquam unus manipularis secutus sim. hominem xiiii K. Febr. plenum formidinis. ipso die sensi quid ageret. mihi postea placuit nec umquam aliud in alio peccare destitit. interim ad me scribere, nihil nisi fugam cogitare. quaeris? sicut ἐν τοῖσ ἐρωτικοῖσ alienant immundae, insulsae, indecorae, sic me illius fugae neglegentiaeque deformitas avertit ab amore. enim dignum faciebat qua re eius fugae comitem me adiungerem. emergit amor, nunc desiderium ferre non possum, nunc mihi nihil libri, nihil litterae, nihil doctrina prodest. dies et noctes tamquam avis illa mare prospecto evolare cupio., do poenas temeritatis meae. quae fuit illa temeritas? quid feci non consideratissime? enim nihil praeter fugam quaereretur, fugissem libentissime, sed genus belli crudelissimi et maximi quod nondum vident homines quale futurum sit perhorrui. minae municipiis, quae nominatim viris bonis, quae denique omnibus qui remansissent! quam crebro illud Sulla potuit, ego non potero?

    autem haeserunt illa. Tarquinius qui Porsenam, qui Octavium Mamilium contra patriam, impie Coriolanus qui auxilium petiit a Volscis, recte Themistocles qui mori maluit, nefarius Hippias Pisistrati filius qui in Marathonia pugna cecidit arma contra patriam ferens; Sulla, at Marius, at Cinna recte, immo iure fortasse; sed quid eorum victoria crudelius, quid funestius? belli genus fugi et eo magis quod crudeliora etiam cogitari et parari videbam. quem non nulli conservatorem istius urbis, quem parentem esse dixerunt Getarum et Armeniorum et Colchorum copias ad eam adducere? me meis civibus famem, vastitatem inferre Italiae? primum mortalem esse, deinde etiam multis modis posse exstingui cogitabam, urbem autem et populum nostrum servandum ad immortalitatem, quantum in nobis esset, putabam, et tamen spes quaedam me sustentabat fore ut aliquid conveniret potius quam aut hic tantum sceleris aut ille tantum flagiti admitteret. res nunc tota est, alia mens mea., ut est in tua quadam epistula, excidisse mihi e mundo videtur. ut aegroto, dum anima est, spes esse dicitur, sic ego, quoad Pompeius in Italia fuit, sperare non destiti., haec me fefellerunt et, ut verum loquar, aetas iam a diuturnis laboribus devexa ad otium domesticarum me rerum delectatione mollivit. si vel periculose experiundum erit, experiar certe ut hinc avolem. oportuit fortasse; sed ea quae scripsisti me tardarunt et auctoritas maxime tua.

    cum ad hunc locum venissem, evolvi volumen epistularum tuarum quod ego sub signo habeo servoque diligentissime. igitur in ea quam x K. Febr. dederas, hoc modo, videamus et Gnaeus quid agat et illius rationes quorsum fluant. si iste Italiam relinquet, faciet omnino male et, ut ego existimo, ἀλογίστωσ, sed tum demum consilia nostra commutanda erunt. scribis post diem quartum quam ab urbe discessimus. viii K. Febr., modo Gnaeus noster ne, ut urbem ἀλογίστωσ reliquit, sic Italiam relinquat. die das alteras litteras quibus mihi consulenti planissime respondes. enim sic, venio ad consultationem tuam.

    Gnaeus Italia cedit, in urbem redeundum puto; quae enim finis peregrinationis? mihi plane haesit, et nunc ita video infinitum bellum iunctum miserrima fuga quam tu peregrinationem ὑποκορίζῃ.

    χρησμὸσ vi K. Februarias, si Pompeius manet in Italia nec res ad pactionem venit, longius bellum puto fore; sin Italiam relinquit, ad posterum bellum ἄσπονδον strui existimo. igitur belli ego particeps et socius et adiutor esse cogor quod et ἄσπονδον est et cum civibus?

    vii Idus Febr., cum iam plura audires de Pompei consilio, concludis epistulam quandam hoc modo, quidem tibi non sim auctor, si Pompeius Italiam relinquit, te quoque profugere. enim periculo facies nec rei publicae proderis; quoi quidem posterius poteris prodesse, si manseris.

    φιλόπατριν ac πολιτικὸν hominis prudentis et amici tali admonitu non moveret auctoritas?

    iii Idus Febr. iterum mihi respondes consulenti sic, quaeris a me fugamne defendam an moram utiliorem putem, ego vero in praesentia subitum discessum et praecipitem profectionem cum tibi tum ipsi Gnaeo inutilem et periculosam puto et satius esse existimo vos dispertitos et in speculis esse; sed medius fidius turpe nobis puto esse de fuga cogitare. turpe Gnaeus noster biennio ante cogitavit. sullaturit animus eius et proscripturit iam diu., ut opinor, cum tu ad me quaedam γενικώτερον scripsisses et ego mihi a te significari putassem ut Italia cederem, detestaris hoc diligenter xi K. Mart., vero nulla epistula significavi, si Gnaeus Italia cederet, ut tu una cederes, aut si significavi, non dico fui inconstans sed demens. eadem epistula alio loco, relinquitur nisi fuga, cui te socium neutiquam puto esse oportere nec umquam putavi.

    autem hanc deliberationem evolvis accuratius in litteris viii Kal. Mart. datis,

    M'. Lepidus et L. Volcacius remanent, manendum puto, ita ut, si salvus sit Pompeius et constiterit alicubi, hanc νέκυιαν relinquas et te in certamine vinci cum illo facilius patiaris quam cum hoc in ea quae perspicitur futura colluvie regnare. disputas huic sententiae convenientia. inde ad extremum, si inquis Lepidus et Volcacius discedunt? ἀπορῶ. evenerit igitur et quod egeris id στερκτέον putabo. tum dubitaras, nunc certe non dubitas istis manentibus.

    in ipsa fuga v Kal. Martias, non dubito quin in Formiano mansurus sis. enim τὸ μέλλον ibi καραδοκήσεισ. K. Mart., cum ille quintum iam diem Brundisi esset, poterimus deliberare non scilicet integra re sed certe minus infracta quam si una proieceris te.

    iiii Non. Martias, ὑπὸ τὴν λῆψιν cum breviter scriberes, tamen ponis hoc, scribam plura et ad omnia; hoc tamen dicam, non paenitere me consili de tua mansione, et quamquam magna sollicitudine, tamen quia minus mali puto esse quam in illa profectione, maneo in sententia et gaudeo te mansisse.

    vero iam angerer et timerem ne quid a me dedecoris esset admissum, iii Nonas Mart., te non esse una cum Pompeio non fero moleste., si opus fuerit, non erit difficile, et illi, quoquo tempore fiet, erit ἀσμένιστον; sed hoc ita dico si hic qua ratione initium fecit eadem cetera aget, sincere, temperate, prudenter, valde videro et consideratius utilitati nostrae consuluero.

    vii Idus Martias scribis Peducaeo quoque nostro probari quod quierim, cuius auctoritas multum apud me valet. ego tuis scriptis me consolor ut nihil a me adhuc delictum putem. modo auctoritatem tuam defendito; adversus me nihil opus est sed consciis egeo aliis. si nihil peccavi, reliqua tuebor. ea tute hortare et me omnino tua cogitatione adiuva. nihildum de reditu Caesaris audiebatur. his litteris hoc tamen profeci, perlegi omnis tuas et in eo acquievi.

    Scr. in Formiano xiii K. Apr. a. 705(49).

    CICERO ATTICO salutem

    Lentulum nostrum scis Puteolis esse? cum e viatore quodam esset auditum qui se diceret eum in Appia, cum is paulum lecticam aperuisset, cognosse, etsi vix veri simile est, misi tamen Puteolos pueros qui pervestigarent et ad eum litteras. est vix in hortis suis se occultans litterasque mihi remisit mirifice gratias agens Caesari; de suo autem consilio C. Caesio mandata ad me dedisse. ego hodie exspectabam, id est xiii K. Aprilis.

    etiam ad me Matius Quinquatribus, homo me hercule, ut mihi visus est, temperatus et prudens; existimatus quidem est semper auctor oti. ille hoc non probare mihi quidem visus est, quam illam νέκυιαν, ut tu appellas, timere! ego in multo sermone epistulam ad me Caesaris ostendi, eam cuius exemplum ad te antea misi, rogavique ut interpretaretur quid esset quod ille scriberet consilio meo se uti velle, gratia, dignitate, ope rerum omnium. se non dubitare quin et opem et gratiam meam ille ad pacificationem quaereret. utinam aliquod in hac miseria rei publicae πολιτικὸν opus efficere et navare mihi liceat! Matius quidem et illum in ea sententia esse confidebat et se auctorem fore pollicebatur. autem apud me Crassipes fuerat qui se pridie Non. Martias Brundisio profectum atque ibi Pompeium reliquisse dicebat, quod etiam qui viii Idus illinc profecti erant nuntiabant; illa vero omnes in quibus etiam Crassipes qui pro prudentia potuit attendere, sermones minacis, inimicos optimatium, municipiorum hostis, meras proscriptiones, meros Sullas; quae Lucceium loqui, quae totam Graeciam, quae vero Theophanem!

    tamen omnis spes salutis in illis est et ego excubo animo nec partem ullam capio quietis et, ut has pestis effugiam, cum dissimillimis nostri esse cupio! enim tu illic Scipionem, quid Faustum, quid Libonem praetermissurum sceleris putas quorum creditores convenire dicuntur? quid eos autem, cum vicerint, in civis effecturos? quam vero μικροψυχίαν Gnaei nostri esse? Aegyptum et Arabiam εὐδαίμονα et Μεσοποταμίαν cogitare, iam Hispaniam abiecisse. narrant; quae falsa esse possunt sed certe et haec perdita sunt et illa non salutaria. litteras iam desidero. fugam nostram numquam iam tantum earum intervallum fuit. ad te exemplum litterarum mearum ad Caesarem quibus me aliquid profecturum puto.

    Scr. in Formiano v K. Apr. a. 705 (49).

    CICERO IMP. S. D. salutem dicit

    CAESARI IMP.

    ut legi tuas litteras quas a Furnio nostro acceperam quibus mecum agebas ut ad urbem essem, te velle uti consilio et dignitate mea minus sum admiratus; de gratia et de ope, quid significares mecum ipse quaerebam, spe tamen deducebar ad eam cogitationem ut te pro tua admirabili ac singulari sapientia de otio, de pace, de concordia civium agi velle arbitrarer, et ad eam rationem existimabam satis aptam esse et naturam et personam meam.

    si ita est et si qua de Pompeio nostro tuendo et tibi ac rei publicae reconciliando cura te attingit, magis idoneum quam ego sum ad eam causam profecto reperies neminem qui et illi semper et senatui cum primum potui pacis auctor fui nec sumptis armis belli ullam partem attigi iudicavique eo bello te violari contra cuius honorem populi Romani beneficio concessum inimici atque invidi niterentur. ut eo tempore non modo ipse fautor dignitatis tuae fui verum etiam ceteris auctor ad te adiuvandum, sic me nunc Pompei dignitas vehementer movet. enim sunt anni cum vos duo delegi quos praecipue colerem et quibus essem, sicut sum, amicissimus.

    ob rem a te peto vel potius omnibus te precibus oro et obtestor ut in tuis maximis curis aliquid impertias temporis huic quoque cogitationi ut tuo beneficio bonus vir, gratus, pius denique esse in maximi benefici memoria possim. si tantum ad me ipsum pertinerent, sperarem me a te tamen impetraturum, sed, ut arbitror, et ad tuam fidem et ad rem publicam pertinet me et pacis et utriusque vestrum et ad civium concordiam per te quam accommodatissimum conservari. cum antea tibi de Lentulo gratias egissem, cum ei saluti qui mihi fuerat fuisses, tamen lectis eius litteris quas ad me gratissimo animo de tua liberalitate beneficioque misit, †eandem me salutem a te accepisse† quam ille. quem si me intellegis esse gratum, cura, obsecro, ut etiam in Pompeium esse possim.

    Scr. in Formiano xiii K. Apr. a. 705 (49).

    CICERO ATTICO salutem tuas litteras xiii K., cum mihi epistula adfertur a Lepta circumvallatum esse Pompeium, ratibus etiam exitus portus teneri. medius fidius prae lacrimis possum reliqua nec cogitare nec scribere. ad te exemplum. nos! cur non omnes fatum illius una exsecuti sumus? autem a Matio et Trebatio eadem, quibus Menturnis obvii Caesaris tabellarii. infelix, ut iam illum Mucianum exitum exoptem. quam honesta, at quam expedita tua consilia, quam evigilata tuis cogitationibus, qua itineris, qua navigationis, qua congressus sermonisque cum Caesare! cum honesta tum cauta. Epirum vero invitatio quam suavis, quam liberalis, quam fraterna!

    Dionysio sum admiratus qui apud me honoratior fuit quam apud Scipionem Panaetius; a quo impurissime haec nostra fortuna despecta est. hominem et odero; utinam ulcisci possem! illum ulciscentur mores sui.

    , quaeso, nunc vel maxime quid agendum nobis sit cogita. Romani exercitus Cn. Pompeium circumsedet, fossa et vallo saeptum tenet, fuga prohibet; nos vivimus, et stat urbs ista, praetores ius dicunt, aediles ludos parant, viri boni usuras perscribunt, ego ipse sedeo! illuc ire ut insanus, implorare fidem municipiorum? non sequentur, leves inridebunt, rerum novarum cupidi, victores praesertim et armati, vim et manus adferent.

    censes igitur? ecquidnam est tui consili †ad† finis huius miserrimae vitae? doleo, nunc torqueor, cum quoidam aut sapiens videor quod una non ierim aut felix fuisse. contra. enim illius victoriae socius esse volui, calamitatis mallem fuisse. ego nunc tuas litteras, quid tuam prudentiam aut benevolentiam implorem? est; nulla re iam possum iuvari qui ne quod optem quidem iam habeo nisi ut aliqua inimici misericordia liberemur.

    Scr. in Formiano ix K. Apr. a. 705 (49).

    CICERO ATTICO salutem

    οὐκ ἔστ' ἔτυμοσ λόγοσ, ut opinor, ille de ratibus. enim esset quod Dolabella iis litteris quas iii Idus Martias a Brundisio dedit hanc quasi εὐημερίαν Caesaris scriberet, Pompeium in fuga esse eumque primo vento navigaturum? valde discrepat ab iis epistulis quarum exempla antea ad te misi. quidem mera scelera loquuntur; sed non erat nec recentior auctor nec huius quidem rei melior Dolabella.

    xi K. accepi litteras quibus omnia consilia differs in id tempus cum scierimus quid actum sit. certe ita est, nec interim potest quicquam non modo statui sed ne cogitari quidem. hae me litterae Dolabellae iubent ad pristinas cogitationes reverti. enim pridie Quinquatrus egregia tempestas; qua ego illum usum puto.

    συναγωγὴ consiliorum tuorum non est a me conlecta ad querelam sed magis ad consolationem meam. enim me tam haec mala angebant quam suspicio culpae ac temeritatis meae. nullam puto esse, quoniam cum consiliis tuis mea facta et consilia consentiunt. mea praedicatione factum esse scribis magis quam illius merito ut tantum ei debere viderer, est ita. illa extuli semper et eo quidem magis ne quid ille superiorum meminisse me putaret. si maxime meminissem, tamen illius temporis similitudinem iam sequi deberem. me adiuvit cum posset; sed postea fuit amicus, etiam valde, nec quam ob causam plane scio. ego quoque illi. etiam illud par in utroque nostrum, quod ab eisdem inlecti sumus. utinam tantum ego ei prodesse potuissem quantum mihi ille potuit! tamen quod fecit gratissimum. ego nunc eum iuvare qua re possim scio nec, si possem, cum tam pestiferum bellum pararet, adiuvandum putarem.

    offendere animum eius hic manens nolo nec me hercule ista videre quae tu potes iam animo providere, nec interesse istis malis possem. eo tardior ad discedendum fui quod difficile est de discessu voluntario sine ulla spe reditus cogitare. ego hunc ita paratum video peditatu, equitatu, classibus, auxiliis Gallorum quos Matius ἐλάπιζεν, ut puto, sed certe dicebat peditum, equitum se polliceri sumptu suo annos decem. sit hoc λάπισμα; magnas habet certe copias et habebit non Italiae vectigal sed civium bona. confidentiam hominis, adde imbecillitatem bonorum virorum qui quidem, quod illum sibi merito iratum putant, oderunt, ut tu scribis †ludum cc vellem scribis, quisnam hic significasset. et iste, quia† plus ostenderat quam fecit et vulgo illum qui amarunt non amant; municipia vero et rustici Romani illum metuunt, hunc adhuc diligunt. re ita paratus est ut, etiam si vincere non possit, quo modo tamen vinci ipse possit non videam. autem non tam γοητείαν huius timeo quam πειθανάγκην. αἱ γὰρ τῶν τυράννων δεήσεισ inquit Πλάτων oi)=sq' o(/ti memigme/nai a)na/gkais.

    ἀλίμενα video tibi non probari. ne mihi quidem placebant; sed habebam in illis et occultationem et ὑπηρεσίαν fidelem. si mihi Brundisi suppeterent, mallem; sed ibi occultatio nulla est., ut scribis, cum sciemus.

    bonis me non nimis excuso. enim eos cenas et facere et obire scripsit ad me Sextus, quam lautas, quam tempestivas! sint quamvis boni, non sunt meliores quam nos. me, si essent fortiores.

    Lanuvino Phameae erravi; Troianum somniaveram. ego volui Q. sed pluris est. tamen cuperem emere, si ullam spem fruendi viderem.

    quae monstra cotidie legamus intelleges ex illo libello qui in epistulam coniectus est. Lentulus noster Puteolis est, ἀδημονῶν is, ut Caesius narrat, quid agat. διατροπὴν Corfiniensem reformidat. Pompeio nunc putat satis factum, beneficio Caesaris movetur, sed tamen movetur magis prospectare.

    haec posse ferre? misera sed hoc nihil miserius. Pompeius N. Magium de pace misit et tamen oppugnatur. ego non credebam, sed habeo a Balbo litteras quarum ad te exemplum misi., quaeso, et illud infimum caput ipsius Balbi optimi, cui Gnaeus noster locum ubi hortos aedificaret dedit, quem cui nostrum non saepe praetulit? miser torquetur. ne bis eadem legas, ad ipsam te epistulam reicio. autem pacis habeo nullam. Dolabella suis litteris iii Idus Mart. datis merum bellum loquitur. ergo in illa eadem sententia misera et desperata, quando hoc miserius esse nihil potest.

    Scr. Romae circ. x K. Apr. 705 (49).

    BALBVS CICERONI IMP. salutem DIC.

    Caesar nobis litteras perbrevis misit; quarum exemplum subscripsi. epistulae scire poteris eum valde esse distentum qui tanta de re tam breviter scripserit. quid praeterea novi fuerit, statim tibi scribam.

    CAESAR OPPIO CORNELIO salutem

    A. d. vii Idus Martias Brundisium veni, ad murum castra posui. Pompeius est Brundisi. ad me N. Magium de pace. visa sunt respondi. vos statim scire volui. in spem venero de compositione aliquid me conficere, statim vos certiores faciam.

    modo me nunc putas, mi Cicero, torqueri, postquam rursus in spem pacis veni, ne qua res eorum compositionem impediat? quod absens facere possum opto. si una essem, aliquid fortasse proficere posse mi viderer. exspectatione crucior.

    Scr. in Formiano viii K. Apr. a. 705 (49).

    CICERO ATTICO salutem ad te viiii K. exemplum epistulae Balbi ad me et Caesaris ad eum. tibi eodem die Capua litteras accepi ab Q. Pedio Caesarem ad se pridie Idus Martias hoc exemplo: Pompeius se oppido tenet. ad portas castra habemus. opus magnum et multorum dierum propter altitudinem maris. tamen nihil est quod potius faciamus. utroque portus cornu moles iacimus, ut aut illum quam primum traicere quod habet Brundisi copiarum cogamus aut exitu prohibeamus.

    ubi est illa pax de qua Balbus scripserat torqueri se? acerbius, ecquid crudelius? eum loqui quidam αὐθεντικῶσ narrabat Cn. Carbonis, M. Bruti se poenas persequi omniumque eorum in quos Sulla crudelis hoc socio fuisset; nihil Curionem se duce facere quod non hic Sulla duce fecisset; †ad ambitionem†, quibus exsili poena superioribus legibus non fuisset, ab illo patriae proditores de exsilio reductos esse; queri de Milone per vim expulso; neminem tamen se violaturum nisi qui arma contra. Baebius quidam a Curione iii Id. profectus, homo non infans sed †quis ulli† non dicat. nescio quid agam. equidem Gnaeum profectum puto. est biduo sciemus. a te nihil ne Anteros quidem litterarum; nec mirum. enim est quod scribamus? tamen nullum diem praetermitto.

    epistula litterae mihi ante lucem a Lepta Capua redditae sunt Idib. Mart. Pompeium a Brundisio conscendisse, at Caesarem a. d. vii Kal. Aprilis Capuae fore.

    Scr. in Formiano viii K. Apr. a. 70; (49).

    CICERO ATTICO salutem dedissem ad te litteras ut scires Caesarem Capuae vii Kal. fore, adlatae mihi Capua sunt †et hoc mihi et† in Albano apud Curionem v K. fore. cum videro, Arpinum pergam. mihi veniam quam peto dederit, utar illius condicione; si minus, impetrabo aliquid a me ipso., ut ad me scripsit, legiones singulas posuit Brundisi, Tarenti, Siponti. mihi videtur maritimos exitus et tamen ipse Graeciam spectare potius quam Hispanias.

    haec longius absunt. nunc et congressus huius stimulat (is vero adest) et primas eius actiones horreo. enim, credo, S. C. facere, volet augurum decretum (rapiemur aut absentes vexabimur), vel ut consules roget praetor vel dictatorem dicat; quorum neutrum ius est., si Sulla potuit efficere ab interrege ut dictator diceretur, cur hic non possit? expedio nisi ut aut ab hoc tamquam Q. Mucius aut ab illo tamquam L. Scipio.

    tu haec leges, ego illum fortasse convenero. τέτλαθι

    κύντερον ne illud quidem nostrum proprium. enim spes propinqui reditus, erat hominum querela. exire cupimus, qua spe reditus mihi quidem numquam in mentem venit. modo autem nulla querela est municipalium hominum ac rusticorum sed contra metuunt ut crudelem, iratum. tamen mihi quicquam est miserius quam remansisse nec optatius quam evolare non tam ad belli quam ad fugae societatem. † tu omnia qui† consilia differebas in id tempus cum sciremus quae Brundisi acta essent. nempe; haeremus nihilo minus. enim spero mihi hunc veniam daturum, etsi multa adfero iusta ad impetrandum. tibi omnem illius meumque sermonem omnibus verbis expressum statim mittam.

    nunc omni amore enitere ut nos cura tua et prudentia iuves. subito accurrit ut ne T. Rebilum quidem, ut constitueram, possim videre; omnia nobis imparatis agenda. tamen ἄλλα μὲν αὐτόσ, ut ait ille, ἄλλα δὲ καὶ δαίμων ὑποθήσεται. egero continuo scies. Caesaris ad consules et ad Pompeium quae rogas, nulla habeo †et descripta attulit illa e via†misi ad te ante; e quibus mandata intellegi posse. Philippus Neapoli est, Lentulus Puteolis. Domitio, ut facis, sciscitare ubi sit, quid cogitet.

    scribis asperius me quam mei patiantur mores de Dionysio scripsisse, vide quam sim antiquorum hominum. medius fidius hanc rem gravius putavi laturum esse quam me. praeter quam quod te moveri arbitror oportere iniuria quae mihi a quoquam facta sit, praeterea te ipsum quodam modo hic violavit cum in me tam improbus fuit. tu id quanti aestimes tuum iudicium est; nec tamen in hoc tibi quicquam oneris impono. autem illum male sanum semper putavi, nunc etiam impurum et sceleratum puto nec tamen mihi inimiciorem quam sibi. Philargyro bene curasti. certe habuisti et veram et bonam, relictum esse me potius quam reliquisse.

    dedissem iam litteras a. d. viii Kal., pueri quos cum Matio et Trebatio miseram epistulam mihi attulerunt hoc exemplo:

    MATIVS ET TREBATIVS CICERONI IMP. salutem

    Capua exissemus, in itinere audivimus Pompeium Brundisio a. d. xvi K. Aprilis cum omnibus copiis quas habuerit profectum esse; Caesarem postero die in oppidum introisse, contionatum esse, inde Romam contendisse, velle ante K. esse ad urbem et pauculos dies ibi commorari, deinde in Hispanias proficisci. non alienum visum est, quoniam de adventu Caesaris pro certo habebamus, pueros tuos ad te remittere, ut id tu quam primum scires. tua nobis curae sunt eaque ut tempus postularit agemus. Trebatius sedulo facit ut antecedat. conscripta nuntiatum est nobis Caesarem a. d. viii K. Aprilis Beneventi mansurum, a. d. vii Capuae, a. d. vi Sinuessae. pro certo putamus.

    Scr. in Formiano vii K. Apr. a. 705 (49).

    CICERO ATTICO salutem quod scriberem ad te nihil haberem, tamen ne quem diem intermitterem has dedi litteras. A. d. vi K. Caesarem Sinuessae mansurum nuntiabant. eo mihi litterae redditae sunt a. d. vii K. quibus iam opes meas, non ut superioribus litteris opem exspectat. eius clementiam Corfiniensem illam per litteras conlaudavissem rescripsit hoc exemplo:

    CAESAR IMP. CICERONI IMP. salutem DIC.

    auguraris de me (bene enim tibi cognitus sum) nihil a me abesse longius crudelitate. ego cum ex ipsa re magnam capio voluptatem tum meum factum probari abs te triumpho gaudio. illud me movet quod ii qui a me dimissi sunt discessisse dicuntur ut mihi rursus bellum inferrent. enim malo quam et me mei similem esse et illos sui.

    velim mihi ad urbem praesto sis ut tuis consiliis atque opibus, ut consuevi, in omnibus rebus utar. Dolabella tuo nihil scito mihi esse iucundius. adeo habebo gratiam illi; neque enim aliter facere poterit. eius humanitas, is sensus, ea in me est benevolentia.

    Scr. in Formiano vi K. Apr. a. 705 (49).

    CICERO ATTICO salutem

    Trebatium vi Kal., quo die has litteras dedi, exspectabam. eius nuntio Matique litteris meditabor quo modo cum illo loquar. o tempus miserum! dubito quin a me contendat ad urbem veniam. enim Kalendis velle se frequentem adesse etiam Formiis proscribi iussit. ei negandum est? quid praeripio? ad te perscribam omnia. illius sermone statuam. Arpinumne mihi eundum sit an quo alio. Ciceroni meo togam puram dare, istic puto.

    , quaeso, cogita quid deinde. me hebetem molestiae reddiderunt. a Curio velim scire ecquid ad te scriptum sit de Tirone. me enim ipse Tiro ita scripsit ut verear quid agat. autem veniunt inde, κινδυνώδη nuntiant. in magnis curis etiam haec me sollicitant. hac enim fortuna perutilis eius et opera et fidelitas esset.

    Scr. Arpini v K. Apr. a. 705 (49).

    CICERO ATTICO salutem utrumque ex tuo consilio; nam et oratio fuit ea nostra ut bene potius ille de nobis existimaret quam gratias ageret, et in eo mansimus, ne ad urbem. fefellerunt facilem quod putaramus; nihil vidi minus. se nostro iudicio, tardiores fore reliquos, si nos non venerimus, dicere. dissimilem illorum esse causam. multa, igitur et age de pace.

    inquam arbitratu?

    tibi inquit ego praescribam?

    inquam agam, senatui non placere in Hispanias iri nec exercitus in Graeciam transportari, multaque, inquam de Gnaeo deplorabo. ille, vero ista dici nolo.

    putabam, inquam; sed ego eo nolo adesse quod aut sic mihi dicendum est multaque quae nullo modo possem silere si adessem aut non veniendum. fuit, ut ille quasi exitum quaerens, ut deliberarem. fuit negandum. discessimus. igitur hunc me non amare. ego me amavi, quod mihi iam pridem usu non venit.

    , o di! qui comitatus, quae, ut tu soles dicere, νέκυια! in qua erat ἥρωσ Celer. o rem perditam! o copias desperatas! quod Servi filius, quod Titini in iis castris fuerunt quibus Pompeius circumsederetur! legiones; multum vigilat, audet. video finem mali. certe promenda tibi sunt consilia. fuerat extremum.

    tamen κατακλεὶσ illius est odiosa quam paene praeterii, si sibi consiliis nostris uti non liceret, usurum quorum posset ad omniaque esse descensurum. igitur virum, ut scripseras? ingemuisti?. reliqua.? ipse in Pedi Norbanum, ego Arpinum; inde—exspecto equidem λαλαγεῦσαν illam tuam.

    malim inquies actum ne agas. illum ipsum quem sequimur multa fefellerunt ego tuas litteras exspecto. est enim iam ut antea hoc quorsum evadat. fuit de congressu nostro; quo quidem non dubito quin istum offenderim. maturius agendum est. te, epistulam et πολιτικήν! tuas litteras nunc exspecto.

    Scr. Arpini. prid. K. Apr. a. 705 (49).

    CICERO ATTICO salutem meo Ciceroni, quoniam Roma caremus, Arpini potissimum togam puram dedi, idque municipibus nostris fuit gratum. omnis et illos et qua iter feci maestos adflictosque vidi. tristis et tam atrox est ἀναθεώρησισ huius ingentis mali. habentur, in hiberna deducuntur. quae etiam cum a bonis viris, cum iusto in bello, cum modeste fiunt, tamen ipsa per se molesta sunt, quam censes acerba nunc esse, cum a perditis in civili nefario bello petulantissime fiant! autem putes quemquam hominem in Italia turpem esse qui hinc absit. ipse Formiis universos neque me hercule umquam homines putavi, et noram omnis sed numquam uno loco videram.

    igitur quo placet et nostra omnia relinquamus, proficiscamur ad eum cui gratior noster adventus erit quam si una fuissemus. enim eramus in maxima spe, nunc ego quidem in nulla; nec praeter me quisquam Italia cessit nisi qui hunc inimicum sibi putaret. me hercule hoc facio rei publicae causa quam funditus deletam puto, sed ne quis me putet ingratum in eum qui me levavit iis incommodis quibus idem adfecerat, et simul quod ea quae fiunt aut quae certe futura sunt videre non possum. equidem senatus consulta facta quaedam iam puto, utinam in Volcaci sententiam! quid refert? est enim una sententia omnium. erit immitissimus Servius, qui filium misit ad effligendum Cn. Pompeium aut certe capiendum cum Pontio Titiniano. hic quidem timoris causa, ille vero? stomachari desinamus et aliquando sentiamus nihil nobis nisi, id quod minime vellem, spiritum reliquum esse.

    , quoniam superum mare obsidetur, infero navigabimus et, si Puteolis erit difficile, Crotonem petemus aut Thurios et boni cives amantes patriae mare infestum habebimus. rationem huius belli gerendi nullam video. Aegyptum nos abdemus. pares esse non possumus; pacis fides nulla est.

    haec satis deplorata sunt. velim litteras Cephalioni des de omnibus rebus actis, denique etiam de sermonibus hominum, nisi plane obmutuerunt. tuis consiliis usus sum maximeque quod et gravitatem in congressu nostro tenui quam debui et ut ad urbem non accederem perseveravi. superest scribe, quaeso, quam accuratissime (iam enim extrema sunt) quid placeat, quid censeas; etsi iam nulla dubitatio est. si quid vel potius quicquid veniet in mentem scribas velim.