Chapter text=A:book=1:letter=15
Hellenistic Cicero, Marcus Tullius LatinScr. in Puteolano xvi K. Iun. a. 710 (44).
CICERO ATTICO salutem o factum male de Alexione! est quanta me molestia adfecerit, nec me hercule ex ea parte maxime quod plerique mecum, quem igitur te medicum conferes? mihi iam medico? si opus est, tanta inopia est? erga me, humanitatem suavitatemque desidero. illud. est quod non pertimescendum sit cum hominem temperantem, summum medicum tantus improviso morbus oppresserit? ad haec omnia una consolatio est quod ea condicione nati sumus ut nihil quod homini accidere possit recusare debeamus.
Antonio iam antea tibi scripsi non esse eum a me conventum. enim Misenum cum ego essem in Pompeiano. ante profectus est quam ego eum venisse cognovi. casu, cum legerem tuas litteras, Hirtius erat apud me in Puteolano. legi et egi. quod † attinet, nihil mihi concedebat, deinde ad summam arbitrum me statuebat non modo huius rei sed totius consulatus sui. Antonio autem sic agemus ut perspiciat, si in eo negotio nobis satis fecerit, totum me futurum suum. Dolabellam spero domi esse.
ad nostros. quibus tu bonam spem te significas habere propter edictorum humanitatem. autem perspexi, cum a me xvii Kal. de Puteolano Neapolim Pansae conveniendi causa proficisceretur Hirtius, omnem eius sensum. enim et ad pacem sum cohortatus. poterat scilicet negare se velle pacem, sed non minus se nostrorum arma timere quam Antoni, et tamen utrosque non sine causa praesidium habere, se autem utraque arma metuere. quaeris? οὐδὲν
Quinto filio tibi adsentior. quidem certe gratissimae bellae tuae litterae fuerunt. Caerelliae vero facile satis feci; nec valde laborare mihi visa est, et si illa, ego certe non laborarem. vero quam tibi molestam scribis esse auditam a te esse omnino demiror. quod eam conlaudavi apud amicos audientibus tribus filiis eius et filia tua, † τὸ ἐκ τούτου quid est hoc?† est aútem cur ego pérsonatus ámbulem? Parumne foeda persona est ipsius senectutis? Brutus rogat ut ante Kalendas, ad me quoque scripsit et fortasse faciam. plane quid velit nescio. enim illi adferre consili possum, cum ipse egeam consilio et cum ille suae immortalitati melius quam nostro otio consuluerit? regina rumor exstinguitur. Flamma, obsecro te, si quid potes.
Scr. in Sinuessano xv K. Iun. a. 710 (44).
CICERO ATTICO salutem
Here dederam ad te litteras exiens e Puteolano deverteramque in Cumanum. bene valentem videram Piliam. etiam paulo post Cumis eam vidi. enim in funus; cui funeri ego quoque operam dedi. Cn. Lucullus familiaris noster matrem efferebat. igitur eo die in Sinuessano atque inde mane postridie Arpinum proficiscens hanc epistulam exaravi.
autem nihil novi quod aut scriberem aut ex te quaererem, nisi forte hoc ad rem putas pertinere. Brutus noster misit ad me orationem suam habitam in contione Capitolina petivitque a me ut eam ne ambitiose corrigerem ante quam ederet. autem oratio scripta elegantissime sententiis, verbis, ut nihil possit ultra. tamen si illam causam habuissem, scripsissem ardentius. ὑπόθεσισ vides quae sit et persona dicentis. eam corrigere non potui. enim in genere Brutus noster esse vult et quod iudicium habet de optimo genere dicendi, id ita consecutus in ea oratione est ut elegantius esse nihil possit; sed ego secutus aliud sum sive hoc recte sive non recte. tamen velim eam orationem legas, nisi forte iam legisti, certioremque me facias quid iudices ipse. vereor ne cognomine tuo lapsus ὑπεραττικὸσ sis in iudicando. si recordabere Δημοσθένουσ fulmina, tum intelleges posse et Ἀττικώτατα et gravissime dici. haec coram. nec sine epistula nec cum inani epistula volui ad te Metrodorum venire.
Scr. in Vescino xv K. Iun. a. 710 (44).
CICERO ATTICO salutem xv Kal. e Sinuessano proficiscens cum dedissem ad te litteras devertissemque †acutius† in Vescino accepi a tabellario tuas litteras; in quibus nimis multa de Buthroto. enim tibi ea res maiori curae aut est aut erit quam mihi. enim decet te mea curare, tua me. ob rem id quidem sic susceptum est mihi ut nihil sim habiturus antiquius.
L. Antonium contionatum esse cognovi tuis litteris et aliis sordide; sed id quale fuerit nescio; nihil enim scripti. Menedemo probe. Quintus certe ea dictitat quae scribis. meum a te probari quod ea non scribam quae tu a me postularis facile patior, multoque magis id probabis, si orationem eam de qua hodie ad te scripsi legeris. de legionibus scribis, ea vera sunt. non satis hoc mihi videris tibi persuasisse qui de Buthrotiis nostris per senatum speres confici posse † quod puto. † enim video, non videmur esse victuri, sed, ut iam nos hoc fallat, de Buthroto te non fallet.
Octavi contione idem sentio quod tu, ludorumque eius apparatus et Matius ac Postumus mihi procuratores non placent; Saserna conlega dignus. isti omnes, quem ad modum sentis, non minus otium timent quam nos arma. Balbum levari invidia per nos velim, sed ne ipse quidem id fieri posse confidit. alia cogitat.
prima disputatio Tusculana te confirmat sane gaudeo; neque enim ullum est perfugium aut melius aut paratius. Flamma quod bene loquitur non moleste fero. Tyndaritanorum causa, de qua causa laborat, quae sit ignoro. tamen πεντέλοιπον movere ista videntur in primis erogatio pecuniae. Alexione doleo, sed quoniam inciderat in tam gravem morbum, bene actum cum illo arbitror. tamen secundos heredes scire velim et diem testamenti.
Scr. in Arpinati xt K. Iun. a. 710 (44).
CICERO ATTICO salutem undecimo Kal. accepi in Arpinati duas epistulas tuas, quibus duabus meis respondisti. una erat xv Kal., altera xii data. superiorem igitur prius. in Tusculanum, ut scribis; quo me vi Kal. venturum arbitrabar. scribis parendum victoribus, non mihi quidem cui sunt multa potiora. illa quae recordaris Lentulo et Marcello consulibus acta in aede Apollinis, nec causa eadem est nec simile tempus, praesertim cum Marcellum scribas aliosque discedere. igitur nobis coram odorandum et constituendum tutone Romae esse possimus. conventus habitatores sane movent; in magnis enim versamur angustiis. sunt ista parvi; quin et maiora contemnimus. Calvae testamentum cognovi, hominis turpis ac sordidi; Demonici quod tibi curae est gratum. †malo† scripsi iam pridem ad Dolabellam accuratissime, modo redditae litterae sint. causa et cupio et debeo.
ad propiorem. de Alexione quae desiderabam. Hirtius est tuus. Antonio, †quoniam† est, volo peius esse. Quinto filio, ut scribis, †A. M. C.† patre coram agemus. Brutum omni re qua possum cupio iuvare. de oratiuncula idem te quod me sentire video. parum intellego quid me velis scribere quasi a Bruto habita oratione, cum ille ediderit. tandem convenit? an sic ut in tyrannum iure optimo caesum? dicentur, multa scribentur a nobis sed alio modo et tempore. sella Caesaris bene tribuni; praeclaros etiam xiv ordines! Brutum apud me fuisse gaudeo, modo et libenter fuerit et sat diu.
Scr. in Arpinati ix K. Iun. a. 710 (44).
CICERO ATTICO salutem ix K. H. x fere a Q. Fufio venit tabellarius. quid ab eo litterularum, uti me sibi restituerem; sane insulse, ut solet, nisi forte, quae non ames omnia videntur insulse fieri. ita ut te probaturum existimo. duas a te epistulas reddidit, unam xi, alteram x. recentiorem prius †et leniorem† laudo; si vero etiam Carfulenus, ἄνω. Antoni consilia narras turbulenta. utinam potius per populum agat quam per senatum! quod quidem ita credo. mihi totum eius consilium ad bellum spectare videtur, si quidem D. Bruto provincia eripitur. modo ego de illius nervis existimo, non videtur fieri posse sine bello. non cupio, quoniam cavetur Buthrotiis.? †aps condoleo† non mea potius adsiduitate, diligentia, gratia perfici.
scribis te nescire quid nostris faciendum sit, iam pridem me illa ἀπορία sollicitat. stulta iam Iduum Martiarum est consolatio. enim usi sumus virilibus, consiliis, mihi crede, puerilibus. enim est arbor, non evulsa. quam fruticetur vides. igitur, quoniam saepe usurpas, ad Tusculanas disputationes. Saufeium de te celemus; ego numquam indicabo. te a Bruto scribis, ut certior fieret quo die in Tusculanum essem venturus, ut ad te ante scripsi, vi Kal., et quidem ibi te quam primum per videre velim. enim nobis Lanuvium eundum et quidem non sine multo sermone. μελήσει.
ad superiorem. qua praetereo illa prima de Buthrotiis; quae mihi sunt inclusa medullis, sit modo, ut scribis, locus agendi. oratione Bruti prorsus contendis quom iterum tam multis verbis agis. ut eam causam quam is scripsit? ego scribam non rogatus ab eo? παρεγχείρησισ fieri potest contumeliosior.
inquis Ἡρακλείδειον aliquod. recuso id quidem, sed et componendum argumentum est et scribendi exspectandum tempus maturius. enim de me ut libet existimes (velim quidem quam optime), si haec ita manant ut videntur (feres quod dicam), me Idus Martiae non delectant. enim numquam revertisset, nos timor confirmare eius acta non coegisset, aut, ut in Saufei eam relinquamque Tusculanas disputationes ad quas tu etiam Vestorium hortaris, ita gratiosi eramus apud illum (quem di mortuum perduint!) ut nostrae aetati, quoniam interfecto domino liberi non sumus, non fuerit dominus ille fugiendus., mihi crede, sed iam scripseram; delere nolui.
Menedemo vellem verum fuisset, de regina velim verum sit. coram, et maxime quid nostris faciendum sit, quid etiam nobis, si Antonius militibus obsessurus est senatum. epistulam si illius tabellario dedissem, veritus sum ne solveret. misi dedita. enim rescribendum tuis.
Scr. in Tusculano vi K. Iun. a. 710 (44).
CICERO ATTICO salutem vellem Bruto studium tuum navare potuisses! igitur ad eum litteras. Dolabellam Tironem misi cum mandatis et litteris. ad te vocabis et si quid habebis quod placeat scribes. autem de traverso L. Caesar ut veniam ad se rogat in Nemus aut scribam quo se venire velim; Bruto enim placere se a me conveniri. o rem odiosam et inexplicabilem! me ergo iturum et inde Romam, nisi quid mutaro. adhuc ad te; nihildum enim a Balbo. igitur exspecto nec actorum solum sed etiam futurorum.
Scr. in Tusculano v K. Iun. a. 710 (44).
CICERO ATTICO salutem a Bruto tabellarius rediit; attulit et ab eo et Cassio. meum magno opere exquirunt, Brutus quidem utrum de duobus. o rem miseram! plane non habeo quid scribam. silentio puto me usurum, nisi quid aliud tibi videtur; sin tibi quid venit in mentem, scribe, quaeso. Cassius vero vehementer orat ac petit ut Hirtium quam optimum faciam. putas? † ὁ θησαυρὸς ἄνθρακεσ. tibi misi.
ut tu de provincia Bruti et Cassi per senatus consultum, ita scribit et Balbus et
Oppius. Hirtius quidem se afuturum (etenim iam in Tusculano est) mihique ut absim vehementer auctor est, et ille quidem periculi causa quod sibi etiam fuisse dicit, ego autem, etiam ut nullum periculum sit, tantum abest ut Antoni suspicionem fugere nunc curem ne videar eius secundis rebus non delectari, ut mihi causa ea sit cur Romam venire nolim ne illum videam.
Varro autem noster ad me epistulam misit sibi a nescio quo missam (nomen enim delerat); in qua scriptum erat veteranos eos qui reiciantur (nam partem esse dimissam) improbissime loqui, ut magno periculo Romae sint futuri qui ab eorum partibus dissentire videantur. porro noster itus, reditus, vultus, incessus inter istos? si, ut scribis, L. Antonius in D. Brutum, reliqui in nostros, ego quid faciam aut quo me pacto geram? vero deliberatum est, ut nunc quidem est, abesse ex ea urbe in qua non modo florui cum summa verum etiam servivi cum aliqua dignitate; nec tam statui ex Italia exire, de quo tecum deliberabo, quam istuc non venire.
Scr. in Tusculano vi K. Iun. vesperi a. 710 (44).
CICERO ATTICO salutem ad me Brutus noster scripsisset et Cassius, ut Hirtium, qui adhuc bonus fuisset (sciebam, neque eum confidebam fore mea auctoritate meliorem; Antonio est enim fortasse iratior, causae vero amicissimus), tamen ad eum scripsi eique dignitatem Bruti et Cassi commendavi. quid mihi rescripsisset scire te volui, si forte idem tu quod ego existimares, istos etiam nunc vereri ne forte ipsi nostri plus animi habeant quam habent
HIRTIVS CICERONI suo salutem
Rurene iam redierim quaeris. ego, cum omnes caleant, ignaviter aliquid faciam? ex urbe sum profectus, utilius enim statui abesse. tibi litteras exiens in Tusculanum scripsi. autem me tam strenuum putare ut ad Nonas recurram. enim iam video opus esse nostra cura, quoniam praesidia sunt in tot annos provisa. Brutus et Cassius utinam quam facile a te de me impetrare possunt ita per te exorentur ne quod calidius ineant consilium! enim haec ais scripsisse—quo aut qua re?
, obsecro te, Cicero, illos et noli sinere haec omnia perire, quae funditus medius fidius rapinis, incendiis, caedibus pervertuntur. si quid timent caveant, nihil praeterea moliantur. medius fidius acerrimis consiliis plus quam etiam inertissimis, dum modo diligentibus, consequentur. enim quae fluunt per se diuturna non sunt; in contentione praesentis ad nocendum habent viris. speres de illis in Tusculanum ad me scribe.
Hirti epistulam. rescripsi nil illos calidius cogitare idque confirmavi. qualecumque esset te scire volui. iam Balbus ad me Serviliam redisse, confirmare non discessuros. exspecto a te litteras.
Scr. in Tusculano v aut iv K. Iun. a. 710 (44).
CICERO ATTICO salutem quod mihi epistulas; quae quidem me delectarunt, in primis Sexti nostri., quia te laudat. me hercule id quoque esse causae, sed tamen etiam ante quam ad eum locum veni, valde mihi placebat cum sensus eius de re publica †cum tum† scribendi. Servius vero pacificator cum librariolo suo videtur obisse legationem et omnis captiunculas pertimescere. autem non ex iure manum consertum sed quae sequuntur; tuque scribes.
Scr. in Tusculano prid. K. Iun. a. 710 (44).
CICERO ATTICO salutem tuum discessum binas a Balbo (nihil novi) itemque ab Hirtio, qui se scribit vehementer offensum esse veteranis. animus quidnam agam de K.. igitur Tironem et cum Tirone pluris quibus singulis, ut quidque accidisset, dares litteras, atque etiam scripsi ad Antonium de legatione, ne, si ad Dolabellam solum scripsissem, iracundus homo commoveretur. autem aditus ad eum difficilior esse dicitur, scripsi ad Eutrapelum ut is ei meas litteras redderet; legatione mihi opus esse. est votiva, sed licet uti utraque.
te, quaeso, etiam atque etiam vide. possis coram; si minus, litteris idem consequemur. Graeceius ad me scripsit C. Cassium sibi scripsisse homines comparari qui armati in Tusculanum mitterentur. † quidem mihi videbatur†; sed cavendum tamen †ut ille que† plures videndae. aliquid crastinus dies ad cogitandum nobis †dare†.
Scr. in Tusculano iv Non. Iun. a. 710 (44).
CICERO ATTICO salutem iiiii Non. vesperi a Balbo redditae mihi litterae fore Nonis senatum, ut Brutus in Asia, Cassius in Sicilia frumentum emendum et ad urbem mittendum curarent. o rem miseram! primum ullam ab istis, dein, si aliquam, hanc †legatoriam† provinciam! haud scio an melius sit quam ad Eurotam sedere. haec casus gubernabit. autem eodem tempore decretum iri ut et iis et reliquis praetoriis provinciae decernantur. certe melius quam illa Περσικὴ porticus; nolo enim Lacedaemonem †longinquo quom Lanuvium existimavit†.
inquies in talibus rebus? faciam? plorando fessus sum.
immortales! quam me conturbatum tenuit epistulae tuae prior pagina! quid autem iste in domo tua casus armorum? hunc quidem nimbum cito transisse laetor. quid egeris tua cum tristi tum etiam difficili ad consiliandum legatione vehementer exspecto; est enim inexplicabilis. circumsedemur copiis omnibus. quidem Bruti litterae quas ostendis a te lectas ita perturbarunt ut, quamquam ante egebam consilio, tamen animi dolore sim tardior. plura, cum ista cognoro. autem tempore quod scriberem nihil erat, eoque minus quod dubitabam tu has ipsas litteras essesne accepturus. enim incertum visurusne te esset tabellarius. tuas litteras vehementer exspecto.
Scr. in Tusculano Non. Iun. aut postr:die a. 710 (44).
CICERO ATTICO salutem o Bruti amanter scriptas litteras! o iniquum tuum tempus qui ad eum ire non possis! autem quid scribam? ut beneficio istorum utantur? turpius? ut moliantur aliquid? audent nec iam possunt., quiescant auctoribus nobis; quis incolumitatem praestat? vero aliquid de Decimo gravius, quae nostris vita, etiam si nemo molestus sit? ludos vero non facere! quid foedius? frumentum imponere! quae est alia Dionis legatio aut quod munus in re publica sordidius? quidem consilia tali in re ne iis quidem tuta sunt qui dant; sed possim id neglegere proficiens; frustra vero qui ingrediar? consilio cum utatur vel etiam precibus, quid me interponam? tamen cogitabo quo genere utar litterarum; nam silere non possum. igitur mittam vel Antium vel Circeios.
Scr. in Antiati a. d. vi Id. Iun. a. 710 (44).
CICERO ATTICO salutem
Antium veni a. d. vi Idus. Bruto iucundus noster adventus. multis audientibus, Servilia, Tertulla, Porcia, quaerere quid placeret. etiam Favonius. quod eram meditatus in via suadere ut uteretur Asiatica curatione frumenti; nihil esse iam reliqui quod ageremus nisi ut salvus esset; in eo etiam ipsi rei publicae esse praesidium. orationem cum ingressus essem, Cassius intervenit. eadem illa repetivi. loco fortibus sane oculis Cassius (Martem spirare diceres) se in Siciliam non iturum.
ut beneficium accepissem contumeliam?
ergo agis? inquam. ille in Achaiam se iturum. tu inquam Brute? Romam, inquit si tibi videtur.
vero minime; tuto enim non eris.
? si possem esse, placeretne?
ut omnino neque nunc neque ex praetura in provinciam ires; sed auctor non sum ut te urbi committas. ea quae tibi profecto in mentem veniunt cur non esset tuto futurus.
inde sermone querebantur atque id quidem Cassius maxime, amissas occasiones Decimumque graviter accusabant. negabam oportere praeterita, adsentiebar tamen. ingressus essem dicere quid oportuisset, nec vero quicquam novi sed ea quae cotidie omnes, nec tamen illum locum attingerem, quemquam praeterea oportuisse tangi, sed senatum vocari, populum ardentem studio vehementius incitari, totam suscipi rem publicam, exclamat tua familiaris, vero neminem umquam audivi! repressi. et Cassius mihi videbatur iturus (etenim Servilia pollicebatur se curaturam ut illa frumenti curatio de senatus consulto tolleretur), et noster cito deiectus est de illo inani sermone †velle esse† dixerat. igitur ut ludi absente se fierent suo nomine. autem mihi in Asiam videbatur ab Antio velle.
multa, nihil me in illo a itinere praeter conscientiam meam delectavit. enim fuit committendum ut ille ex Italia prius quam a me conventus esset discederet. dempto munere amoris atque offici sequebatur, ut mecum ipse, ἡ δεῦρ' ὁδόσ σοι τί δύναται νῦν, θεοπρόπε; dissolutum offendi navigium vel potius dissipatum. consilio, nihil ratione, nihil ordine. etsi ne antea quidem dubitavi, tamen nunc eo minus evolare hinc idque quam primum, ubi nec Pelopidarum facta neque famam audiam.
heus tu! ne forte sis nescius, Dolabella me sibi legavit a. d. iii Nonas. mihi heri vesperi nuntiatum est. ne tibi quidem placebat; etenim erat absurdum, quae si stetisset res publica vovissem, ea me eversa illa vota dissolvere. habent, opinor, liberae legationes definitum tempus lege Iulia nec facile addi potest. genus legationis ut, cum velis, introire exire liceat; quod nunc mihi additum est. est autem huius iuris quinquenni licentia.
quid de quinquennio cogitem? mihi negotium videtur. βλάσφημα mittamus.
Scr. in Antiati v aut iv Id. Iun. a. 710 (44).
CICERO ATTICO salutem me hercule de Buthroto. ego Tironem ad Dolabellam cum litteris, quia iusseras, miseram. nocet? nostris autem Antiatibus satis videbar plane scripsisse, ut non dubitares quin essent otiosi futuri usurique beneficio Antoni contumelioso. Cassius frumentariam rem aspernabatur; eam Servilia sublaturam ex senatus consulto se esse dicebat. vero καὶ μάλα σεμνῶσ in Asiam, postea quam mihi est adsensus tuto se Romae esse non posse (ludos enim absens facere malebat), statim ait se iturum simul ac ludorum apparatum iis qui curaturi essent tradidisset. conligebat; erat animus in cursu. in isdem locis erant futuri.
Brutus quidem se aiebat Asturae. L. quidem Antonius liberaliter litteris sine cura me esse iubet. unum beneficium, alterum fortasse, si in Tusculanum venerit. o negotia non ferenda! quae feruntur tamen. τῶνδε αἰτίαν τῶν Βρούτων τις ἔχει.
Octaviano, ut perspexi, satis ingeni, satis animi, videbatur que erga nostros ἥρωασ ita fore ut nos vellemus animatus. quid aetati credendum sit, quid nomini, quid hereditati, quid κατηχήσει, magni consili est. quidem nihil censebat; quem Asturae vidimus. tamen alendus est et, ut nihil aliud, ab Antonio seiungendus. Marcellus praeclare, si praecipit †nostro nostri†. quidem ille deditus mihi videbatur. Pansae autem et Hirtio non nimis credebat. indoles, ἐὰν διαμείνῃ.
Scr. in Puteolano viii K. Nov. a. 710 (44).
CICERO ATTICO salutem viii Kal. duas a te accepi epistulas. igitur priori prius. tibi ut nec duces simus nec agmen cogamus, faveamus tamen. tibi misi. custodiendae et proferendae arbitrium tuum. quando illum diem cum tu edendam putes?
quas scribis non intellego fieri posse. est ἀναντιφωνησία qua me usurum arbitror. scribis legiones duas Brundisium venisse, vos omnia prius. igitur quicquid audieris.
Varronis διάλογον exspecto. probo Ἡρακλείδειον, praesertim cum tu tanto opere delectere; sed quale velis velim scire. ad te antea atque adeo prius scripsi (sic enim mavis), ad scribendum †tibi vere dicere† fecisti me alacriorem. tuum enim iudicium quod mihi erat notum addidisti Peducaei auctoritatem magnam quidem apud me et in primis gravem. igitur ne desideres aut industriam meam aut diligentiam. Vettienum, ut scribis, et Faberium foveo. Clodium nihil arbitror malitiose; quamquam—sed quod egerit. libertate retinenda, qua certe nihil est dulcius, tibi adsentior.
Gallo Caninio? o hominem nequam! quid enim dicam aliud?
Marcellum! me sic, sed non tamen cautissimum.
epistulae superiorique respondi. breviori propiorique quid respondeam nisi eam fuisse dulcissimam? Hispanienses valde bonae, modo Balbilium incolumem videam, subsidium nostrae senectutis. Anniano item, quod me valde observat Visellia. haec quidem humana. Bruto te nihil scire dicis, sed Servilia venisse M. Scaptium †eumque non qua pompa† ad se tamen clam venturum sciturumque me omnia; quae ego statim. narrat eadem Bassi servum venisse qui nuntiaret legiones Alexandrinas in armis esse, Bassum arcessi, Cassium exspectari. quaeris? videtur res publica ius suum reciperatura. ne quid ante. horum exercitationem in latrocinio et amentiam.
Dolabella vir optimus, etsi, cum scribebam secunda mensa apposita, venisse eum ad Baias audiebam, tamen ad me ex Formiano scripsit, quas litteras cum e balineo exissem accepi, sese de attributione omnia summa fecisse. Vettienum accusat (tricatur scilicet ut monetalis), sed ait totum negotium Sestium nostrum suscepisse, optimum quidem illum virum nostrique amantissimum. autem quid tandem Sestius in hac re facere possit quod non quivis nostrum. si quid praeter spem erit, facies ut sciam; sin est, ut arbitror, negotium perditum, scribes tamen neque ista res commovebit.
hic φιλοσοφοῦμεν (quid enim aliud?) et τὰ περὶ τοῦ καθήκοντοσ magnifice explicamus προσφωνοῦμεν que Ciceroni; qua de re enim potius pater filio? alia. quaeris? exstabit opera peregrinationis huius. Varronem hodie aut cras venturum putabant; ego autem in Pompeianum properabam, non quo hoc loco quicquam pulchrius sed interpellatores illic minus molesti. perscribe, quaeso, quae causa sit Myrtili (poenas quidem illum pependisse audivi) et satisne pateat unde corruptus.
cum scriberem, tantum quod existimabam ad te orationem esse perlatam. hui, quam timeo quid existimes! quid ad me? quae non sit foras proditura nisi re publica reciperata. quo quid sperem non audeo scribere.
Scr. in Tusculano v K. Quint. a. 710 (44).
CICERO ATTICO salutem vi Kalend. accepi a Dolabella litteras. exemplum tibi misi. quibus erat omnia se fecisse quae tu velles. ei rescripsi et multis verbis gratias egi. tamen ne miraretur cur idem iterum facerem, hoc causae sumpsi quod ex te ipso coram antea nihil potuissem cognoscere. quid multa? litteras hoc exemplo dedi:
CICERO DOLABELLAE COS. suo.
cum litteris Attici nostri de tua summa liberalitate summoque erga se beneficio certior factus essem cumque tu ipse etiam ad me scripsisses te fecisse ea quae nos voluissemus, egi tibi gratias per litteras iis verbis ut intellegeres nihil te mihi gratius facere potuisse. vero quam ipse Atticus ad me venit in Tusculanum huius unius rei causa tibi ut apud me gratias ageret, cuius eximiam quandam et admirabilem in causa Buthrotia voluntatem et singularem erga se amorem perspexisset, teneri non potui quin tibi apertius illud idem his litteris declararem. omnibus enim, mi Dolabella, studiis in me et officiis quae summa sunt hoc scito mihi et amplissimum videri et gratissimum esse quod perfeceris ut Atticus intellegeret quantum ego te, quantum tu me amares.
reliquum est, Buthrotiam a et causam et civitatem, quamquam a te constituta est (beneficia autem nostra tueri solemus), tamen velim receptam in fidem tuam a meque etiam atque etiam tibi commendatam auctoritate et auxilio tuo tectam velis esse. erit in perpetuum Buthrotiis praesidi magnaque cura et sollicitudine Atticum et me liberaris, si hoc honoris mei causa susceperis ut eos semper a te defensos velis. ut facias te vehementer etiam atque etiam rogo.
litteris scriptis me ad συντάξεισ dedi; quae quidem vereor ne miniata cerula tua pluribus locis notandae sint. sum μετέωροσ et magnis cogitationibus impeditus.
Scr. in Antiat i Id. Iun. a. 710 (44).
CICERO ATTICO salutem
L. Antonio male sit, si quidem Buthrotiis molestus est! testimonium composui quod cum voles obsignabitur. Arpinatium, si L. Fadius aedilis petet, vel omnis reddito. ad te alia epistula scripsi de HS C_X_ quae Statio curarentur. ergo petet Fadius, ei volo reddi, praeter Fadium nemini. me †item puto depositum† scripsi ad Erotem ut redderet.
odi. me iure facere scit sponsor promissorum eius Ammonius, quae quidem erant φιλόλογα et dignitatis meae ut vel in contione dicere auderem. Saran autem, praeterquam quod nefarium hominem, cognovi praeterea in me contumacem. eum omnino domi meae vidi. φιλοφρόνωσ ex eo quaererem quid opus esset, Atticum se dixit quaerere. autem ipsius reginae, cum esset trans Tiberim in hortis, commemorare sine magno dolore non possum. igitur cum istis; nec tam animum me quam stomachum habere arbitrantur.
meam, ut video, Erotis dispensatio impedit. cum ex reliquis quae Nonis Aprilibus fecit abundare debeam, cogor mutuari, quodque ex istis fructuosis rebus receptum est, id ego ad illud fanum sepositum putabam. haec Tironi mandavi quem ob eam causam Romam misi; te nolui impeditum impedire.
Cicero noster quo modestior est eo me magis commovet. me enim de hac re nihil scripsit ad quem nimirum potissimum debuit; scripsit hoc autem ad Tironem, sibi post Kalend. Aprilis (sic enim annuum tempus confici) nihil datum esse. pro tua natura semper placuisse teque existimasse †id etiam ad dignitatem meam pertinere eum non modo perliberaliter a nobis sed etiam ornate cumulateque tractari. re velim cures (nec tibi essem molestus, si per alium hoc agere possem) ut permutetur Athenas quod sit in annuum sumptum ei. Eros numerabit. rei causa Tironem misi. igitur et ad me si quid tibi de eo videbitur scribes.
Scr. in Antiati iii aut prid. Id. Iun. a. 710 (44).
CICERO ATTICO salutem a Cicerone tabellarius et me hercule litterae πεπινωμένωσ scriptae, quod ipsum προκοπὴν aliquam significat, itemque ceteri praeclara scribunt; Leonides tamen retinet suum illud adhuc, summis vero laudibus Herodes. quaeris? vel verba mihi dari facile patior in hoc meque libenter praebeo credulum. velim, si quid tibi est a Statio scriptum quod pertineat ad me, certiorem me facias.
Scr. in Arpinati xiv aut xiii K. Iun. a. 710 (44).
CICERO ATTICO salutem tibi, haec loca venusta sunt, abdita certe et, si quid scribere velis, ab arbitris libera. nescio quo modo οἶκος φίλοσ. me referunt pedes in Tusculanum. tamen haec ῤωπογραφία ripulae videtur habitura celerem satietatem. etiam pluvias metuo, si Prognostica nostra vera sunt; rarae enim ῤητορεύουσιν., quaeso, fac sciam ubi Brutum nostrum et quo die videre possim.
Scr. in Antiati postr. Id. Iun. a. 710 (44).
CICERO ATTlCO salutem accepi postridie Idus, alteram eo die datam, alteram Idibus. igitur superiori. D. Bruto, cum scies. consulum ficto timore cognoveram. Sicca enim φιλοστόργωσ ille quidem sed tumultuosius ad me etiam illam suspicionem pertulit. tu autem? τὰ μὲν διδόμενα —? enim verbum a †Siregio†. placet. Plaetono vicino tuo permoleste tuli quemquam prius audisse quam me. Syro prudenter. L. Antonium per Marcum fratrem, ut arbitror, facillime deterrebis. Antroni vetui; sed nondum acceperas litteras, ne cuiquam nisi L. Fadio aedili. enim nec caute nec iure fieri potest. scribis tibi deesse HS c_ quae Ciceroni curata sint, velim ab Erote quaeras ubi sit merces insularum. Arabioni de Sittio nihil irascor. de itinere nisi explicato † Λ † nihil cogito; quod idem tibi videri puto.
ad superiorem. audi ad alteram. vero facis ut omnia quod Serviliae non dees, id est Bruto. regina gaudeo te non laborare, testem etiam tibi probari. Erotis rationes et ex Tirone cognovi et vocavi ipsum. quod polliceris Ciceroni nihil defuturum; de quo mirabilia Messalla qui Lanuvio rediens ab illis venit ad me, et me hercule ipsius litterae sic et φιλοστόργωσ et εὐπινῶσ scriptae ut eas vel in acroasi audeam legere. magis illi indulgendum puto. Buciliano Sestium puto non moleste ferre., si Tiro ad me, cogito in Tusculanum. vero, quicquid erit quod me scire par sit, statim.
Scr. in itinere ex Antiati in Tusculanum xvi K. Quint. a. 710 (44).
CICERO ATTICO salutem xvii Kal. etsi satis videbar scripsisse ad te quid mihi opus esset et quid te facere vellem, si tibi commodum esset, tamen cum profectus essem et in lacu navigarem, Tironem statui ad te esse mittendum, ut iis negotiis quae agerentur interesset, atque etiam scripsi ad Dolabellam me, si ei videretur, velle proficisci petiique ab eo de mulis vecturae.
ut in his (quoniam intellego te distentissimum esse qua de Buthrotiis qua de Bruto, cuius etiam ludorum sumptuosorum curam et administrationem suspicor ex magna parte ad te pertinere) ut ergo in eius modi re tribues nobis paulum operae; nec enim multum opus est. res ad caedem et eam quidem propinquam spectare videtur. homines, vides arma. non mihi videor esse tutus. tu aliter sentis, velim ad me scribas. enim manere, si recte possum, multo malo.
Scr. in Tusculano inter a. d. xv et xi K. Quint. a. 710 (44).
CICERO ATTICO salutem est quod agendum amplius de Buthrotiis sit? egisse enim te frustra scribis. autem se refert Brutus? me hercules te tam esse distentum, quod decem hominibus referendum est acceptum. illud quidem ἐργῶδεσ sed ἀνεκτὸν mihique gratissimum. armis nihil vidi apertius. igitur et, ut ais, coram. Theophanes quid velit nescio. enim ad me. rescripsi ut potui. autem scribit venire ad me se velle ut et de suis rebus et quaedam quae ad me pertinerent. litteras exspecto., quaeso, ne quid temere fiat.
Statius scripsit ad me locutum secum esse Q. Ciceronem valde adseveranter se haec ferre non posse; certum sibi esse ad Brutum et Cassium transire. enim vero nunc discere aveo, hoc ego quid sit interpretari non possum. aliquid iratus Antonio, potest gloriam iam novam quaerere, potest totum esse σχεδίασμα; et nimirum ita est. tamen et ego vereor et pater conturbatus est; scit enim quae ille de hoc, mecum quidem ἄφατα olim. quid velit nescio. a Dolabella mandata habebo quae mihi videbuntur, id est nihil. mihi, C. Antonius voluitne fieri septemvir? certe dignus.
Menedemo est ut scribis. omnia mihi nota.
Scr. in Tusculano inter xv et xi K. Quint. a. 710 (44).
CICERO ATTICO salutem gratias Vettieno; nihil enim potuit humanius. Dolabellae mandata sint quaelibet, mihi aliquid, vel quod Niciae nuntiem. enim haec, ut scribis, †anteno†? dubitare quemquam prudentem quin meus discessus desperationis sit, non legationis? ais extrema quaedam iam homines de re publica loqui et eos quidem viros bonos, ego quo die audivi illum tyrannum in contione clarissimum virum appellari subdiffidere coepi. vero quam tecum Lanuvi vidi nostros tantum spei habere ad vivendum quantum accepissent ab Antonio, desperavi., mi Attice, (fortiter hoc velim accipias, ut ego scribo), genus illud interitus †quo causurus† est foedum ducens et quasi denuntiatum nobis ab Antonio ex hac nassa exire constitui non ad fugam sed ad spem mortis melioris. omnis culpa Bruti.
Pompeium Carteia receptum scribis; iam igitur contra hunc exercitum. utra ergo castra? enim tollit Antonius. infirma, haec nefaria. igitur. iuva me consilio, Brundisione an Puteolis. Brutus quidem subito sed sapienter. πάσχω τι. enim illum? humana ferenda. ipse eum videre non potes. illi mortuo qui umquam Buthrotum! acta missa; videamus quae agenda sint.
Erotis, etsi ipsum nondum vidi, tamen et ex litteris eius et ex eo quod Tiro cognovit prope modum cognitas habeo. scribis esse faciendam mensum quinque, id est ad Kal. Nov., HS C_C_; in eam diem cadere nummos qui a Quinto debentur. igitur, quoniam Tiro negat tibi placere me eius rei causa Romam venire, si ea te res nihil offendet, videas unde nummi sint, mihi feras expensum. video in praesentia opus esse. diligentius ex hoc ipso exquiram, in his de mercedibus dotalium praediorum. si fideliter Ciceroni curabuntur, quamquam volo laxius, tamen ei prope modum nihil deerit. video mihi quoque opus esse viaticum; sed ei ex praediis ut cadet ita solvetur, mihi autem opus est universo. etsi mihi videtur iste qui umbras timet ad caedem spectare, tamen nisi explicata solutione non sum discessurus. autem explicata necne tecum cognoscam. putavi mea manu scribendam, itaque feci. Fadio, ut scribis, utique alii nemini. velim hodie.
Scr. in Tusculano x K. Quint. a. 710 (44).
CICERO ATTICO salutem tibi, Quintus pater exsultat laetitia. enim filius se idcirco profugere ad Brutum voluisse quod, cum sibi negotium daret Antonius ut eum dictatorem efficeret, praesidium occuparet, id recusasset; recusasse autem se ne patris animum offenderet; ex eo sibi illum hostem.
me inquit conlegi verens ne quid mihi ille iratus tibi noceret. eum placavi. quidem c_c_c_c_ certa, reliqua in spe. autem Statius illum cum patre habitare velle (hoc vero mirum) et id gaudet. tu illo certiorem nebulonem?
ἐποχὴν vestram de re Cani probo. eram suspicatus de tabulis, ἀκεραίωσ restitutam arbitrabar. differs ut mecum coram exspectabo. quoad voles tenebis; es enim occupatus. ad Xenonem, probe. scribo, cum absolvero. Quinto scripsisti te ad eum litteras. attulerat. Tiro negat iam tibi placere Brundisium et quidem dicere aliquid de militibus. ego iam destinaram Hydruntem quidem. me tuae quinque horae. autem quantus πλοῦσ! videbimus. a te xi Kal. quippe`, quid enim iam novi? primum igitur poteris, venies. propero ne ante Sextus, quem adventare aiunt.
Scr. in Tusculano v K. Quint. mane a. 710 (44).
CICERO ATTICO salutem nobis Quintum filium exisse. non erit. Pansam bene loqui credo. enim coniunctum esse cum Hirtio scio; amicissimum Bruto et Cassio puto, si expediet (sed quando illos videbit?), inimicum Antonio, quando aut cur? ludemur? autem scripsi Sextum adventare, non quo iam adesset sed quia certe id ageret ab armisque nullus discederet. si pergit, bellum paratum est. autem noster Cytherius nisi victorem neminem victurum. ad haec Pansa? utrobi erit, si bellum erit? quod videtur fore. et haec et alia coram hodie quidem, ut scribis, aut cras.
Scr. in Tusculano viW aut vii K. Quint. a. 710 (44).
CICERO ATTICO salutem torqueor, sine dolore tamen; sed permulta mihi de nostro itinere in utramque partem occurrunt.? inquies. erit integrum; erit autem usque dum ad navem. Pansa si tuae rescripserit, et meam tibi et illius epistulam mittam. Silium exspectabam; cui hypomnema compositum, si quid novi. litteras misi ad Brutum. de itinere etiam ex te velim si quid scies cognoscere.
Scr. in Tusculano vi K. Quint. mane, ut vid., a. 710 (44).
CICERO ATTICO salutem quem ad Brutum miseram ex itinere rediit vii Kal. ei Servilia dixit eo die Brutum †his† profectum. dolui meas litteras redditas non esse. Silius ad me non venerat. composui; eum libellum tibi misi. quo die exspectem velim scire.
Scr. in Tusculano iii K. Quint. a. 710 (44).
CICERO ATTICO salutem meo itinere variae sententiae; multi enim ad me. tu incumbe, quaeso, in eam curam. res est. probas, si ad Kal. Ian. cogitamus? animus est aequus, sic tamen ut si nihil offensionis sit. † tu etiam scire quo die Olympia cum mysteria scilicet. ut tu scires†, casus consilium nostri itineris iudicabit. igitur. enim hiberna navigatio odiosa, eoque ex te quaesieram mysteriorum diem. Brutum, ut scribis, visum iri a me puto. hinc volo pr. Kal.
Scr. in Arpinati vi Non. Quint. a. 710 (44).
CICERO ATTICO salutem
Quinti negotio video a te omnia facta. tamen dolet dubitans utrum morem gerat Leptae an fidem infirmet filio. L. Pisonem velle exire legatum ψευδεγγράφῳ senatus consulto. scire quid sit. ille quem tibi dixeram me ad Brutum esse missurum in Anagninum ad me venit ea nocte quae proxima ante Kal. fuit litterasque ad me attulit; in quibus unum alienum summa sua prudentia, idem illud, ut spectem ludos suos. scilicet primum me iam profectum, ut non integrum sit; deinde ἀτοπώτατον esse me qui Romam omnino post haec arma non accesserim neque id tam periculi mei causa fecerim quam dignitatis subito ad ludos venire. enim tempore ludos facere illi honestum est cui necesse est, spectare mihi ut non est necesse sic ne honestum. quidem est. illos celebrari et esse quam gratissimos mirabiliter cupio idque ita futurum esse confido et tecum ago ut iam ab ipsa commissione ad me quem ad modum accipiantur hi ludi, deinde omnia reliquorum ludorum in dies singulos persequare. de ludis hactenus.
pars epistulae est illa quidem in utramque partem, sed tamen non nullos interdum iacit igniculos virilis. quale tibi videretur ut posses interpretari, misi ad te exemplum epistulae; quamquam mihi tabellarius noster dixerat tibi quoque se attulisse litteras a Bruto easque ad te e Tusculano esse delatas.
itinera sic composueram ut Nonis Quintilibus Puteolis essem; valde enim festino, ita tamen ut quantum homo possit quam cautissime navigem.
M. Aelium cura liberabis; me paucos pedes in extremo fundo et eos quidem subterraneos servitutis putasse aliquid habituros. me iam iam nolle neque mihi aquam esse tanti. ut mihi dicebas, quam lenissime, potius ut cura liberetur quam ut me suscensere aliquid suspicetur. de illo Tulliano capite libere cum Cascellio loquere. res est, sed tu bene attendisti. callide agebatur. autem si mihi imposuisset aliquid, quod paene fecit nisi tua malitia adfuisset, animo iniquo tulissem., ut ut erit, rem impediri malo. partem †tuli luminarum medium ad strane memineris cui Caerellia† videris mancipio dare ad eam summam quae sub praecone fuit maxima. opinor esse C_C_C_L_X_X_X_.
si quid erit atque etiam si quid prospicies quod futurum putes, scribas ad me quam saepissime velim, Varroni, quem ad modum tibi mandavi, memineris excusare tarditatem litterarum mearum. iste cum M. Ennio quid egerit de testamento (curiosus sum enim) facias me velim certiorem. Arpinati vi Non.
Scr. in Arpinati. v Non. Quint. a. 710 (44).
CICERO ATTICO salutem id te mihi suadere quod ego mea sponte pridie feceram. cum ad te VI Nonas darem, eidem tabellario dedi etiam ad Sestium scriptas πάνυ φιλοστόργωσ. autem, quod Puteolos persequitur, humane, quod queritur, iniuste. enim ego tam illum exspectare dum de Cosano rediret debui quam ille aut non ire ante quam me vidisset aut citius reverti. enim me celeriter velle proficisci seseque ad me in Tusculanum scripserat esse venturum.
, ut a me discesseris, lacrimasse moleste ferebam. si me praesente fecisses, consilium totius itineris fortasse mutassem. illud praeclare quod te consolata est spes brevi tempore congrediendi; quae quidem exspectatio me maxime sustentat. tibi litterae non deerunt. Bruto scribam ad te omnia. tibi celeriter mittam de gloria. aliquid Ἡρακλείδειον quod lateat in thesauris tuis. Planco memini.
Attica iure queritur. me de Bacchi, de statuarum coronis certiorem fecisti, valde gratum; nec quicquam posthac non modo tantum sed ne tantulum quidem praeterieris. de Herode et Mettio meminero et de omnibus quae te velle suspicabor modo. o turpem sororis tuae filium! haec scriberem, adventabat αὐτῇ βουλύσει cenantibus nobis.
Scr. in Arpinati v Non. Quint. a. 710 (44).
CICERO ATTICO salutem
, ut ad te pridie scripseram, Nonis constitueram venire in Puteolanum. igitur cotidie tuas litteras exspectabo et maxime de ludis; de quibus etiam ad Brutum tibi scribendum est. epistulae quam interpretari ipse vix poteram exemplum pridie tibi miseram. Atticae meae velim me ita excuses ut omnem culpam in te transferas et ei tamen confirmes me immutatum amorem meum mecum abstulisse.
Scr. in Formiano prict Non. Quint. a. 710 (44).
CICERO ATTICO salutem
Bruti ad te epistulam misi. boni, quanta ἀμηχανία! cum legeris. celebratione ludorum Bruti tibi adsentior.
M. Aelium nullus tu quidem domum sed sicubi inciderit.
Tulliano semisse M. Axianum adhibebis, ut scribis. cum Cosano egisti, optime. non solum mea verum etiam tua re me expedis, gratum. probari meam gaudeo. promittis di faxint! enim mihi meis iucundius? istam quam tu excipis metuo. Brutum cum convenero, perscribam omnia. Planco et Decimo sane velim. Sextum scutum abicere nolebam. de Mundo, si quid scies.
ad omnia tua; nunc nostra accipe. Quintus filius usque Puteolos (mirus civis, ut tu Favonium †Asinium† dicas) et quidem duas ob causas, †et ut mecum et ut σπείσασθαι vult† cum Bruto et Cassio. tu quid ais? enim te familiarem esse Othonum. hic sibi Iuliam ferre; constitutum enim esse discidium. ex me pater qualis esset fama. nihil sane me audisse (nesciebam enim cur quaereret) nisi de ore et patre.
quorsus? inquam. ille filium velle. ego, etsi ἐβδελυττόμην, tamen negavi probabilia esse vera. σκοπὸσ (hoc est enim) huic nostro nihil praebere, illa autem οὐ παρὰ τοῦτο. tamen suspicor hunc, ut solet, alucinari. velim quaeras (facile autem potes) et me certiorem.
te, quid est hoc? iam epistula Formiani qui apud me cenabant Plancum se aiebant hunc Buthrotium pridie quam hoc scribebam, id est III Non., vidisse demissum, sine phaleris; servulos autem dicere eum et agripetas eiectos a Buthrotiis.!, amabo te, perscribe mihi totum negotium.