Chapter text=A:book=1:letter=16
Hellenistic Cicero, Marcus Tullius LatinScr. in Puteolano viii Id. Quint. a. 710 (44).
CICERO ATTICO salutem
Nonis Quintilibus veni in Puteolanum. iens ad Brutum in Nesidem haec scripsi. eo die quo veneram cenanti Eros tuas litteras.? Nonis Iuliis? hercule istis! stomachari totum diem licet. turpius quam Bruto Iuliis? ad meum igitur ἔτ' ἐῶμεν; vidi.
quid est, quaeso, quod agripetas Buthroti concisos audio? autem Plancus tam cursim (ita enim inaudiebam) diem et noctem? cupio scire quid sit.
profectionem laudari gaudeo. est ut mansio laudetur. Dymaeos agro pulsos mare infestum habere nil mirum. ἐν ὁμοπλοίᾳ Bruti videtur aliquid praesidi esse, sed, opinor, minuta navigia. iam sciam et ad te cras.
Ventidio πανικὸν puto. Sexto pro certo habebatur †ad arma†. si verum est, sine bello civili video serviendum. ergo? ad Kal. Ian. in Pansa spes? λῆροσ πολὺσ in vino et in somno istorum.
c_c_x_ optime. Ciceronis rationes explicentur. Ovius enim recens. multa quae vellem, in iis ne hoc quidem malum †in mandatis si habunde† HS L_X_X_I_I_ satis esse, adfatim prorsus, sed Xenonem perexigue et γλίσχρωσ praebere. plus permutasti quam ad fructum insularum, id ille annus habeat in quem itineris sumptus accessit. e x Kal. Apr. ad HS L_x_x_x_ accommodetur. enim insulae tantum. enim est quid, cum Romae erit. enim puto socrum illam ferendam. Pindaro de Cumano negaram.
cuius rei causa tabellarium miserim accipe. Quintus filius mihi pollicetur se Catonem. autem et pater et filius ut tibi sponderem sed ita ut tum crederes cum ipse cognosses. ego litteras ipsius arbitratu dabo. te ne moverint. scripsi in eam partem ne me motum putares. faxint ut faciat ea quae promittit! enim gaudium. ego—nihil dico amplius. hinc vii Idus. enim attributionem in Idus, se autem urgeri acriter. ex meis litteris quo modo respondeas moderabere., cum et Brutum videro et Erotem remittam. Atticae meae excusationem accipio eamque amo plurimum; cui et Piliae salutem.
Scr. in Puteolano v Id. Quint. a. 710 (44).
CICERO ATTICO salutem vi Idus duas epistulas accepi, unam a meo tabellario, alteram a Bruti. Buthrotiis longe alia fama in his locis fuerat, sed cum aliis multis hoc ferendum. Erotem remisi citius quam constitueram, ut esset qui Hortensio et †quia et quibus quidem ait se Idibus constituisse. Hortensius vero impudenter. enim debetur ei nisi ex tertia pensione quae est Kal. Sext.; ex qua pensione ipsa maior pars est ei soluta aliquanto ante diem. haec Eros videbit Idibus.
Publilio autem, quod perscribi oportet, moram non puto esse faciendam. cum videas quantum de iure nostro decesserimus qui de residuis C_C_C_C_ HS C_C_ praesentia solverimus, reliqua rescribamus, loqui cum eo, si tibi videbitur, poteris eum commodum nostrum exspectare debere, cum tanta sit a nobis iactura facta iuris.
amabo te, mi Attice, (videsne quam blande?), omnia nostra, quoad eris Romae, ita gerito, regito, gubernato ut nihil a me exspectes. enim reliqua satis apta sunt ad solvendum, tamen fit saepe ut ii qui debent non respondeant ad tempus. quid eius modi acciderit, ne quid tibi sit fama mea potius. modo versura verum etiam venditione, si ita res coget, nos vindicabis.
Bruto tuae litterae gratae erant. enim apud illum multas horas in Neside, cum paulo ante tuas litteras accepissem. mihi Tereo videbatur et habere maiorem Accio quam Antonio gratiam. autem quo laetiora sunt, eo plus stomachi et molestiae est populum Romanum manus suas non in defendenda re publica sed in plaudendo consumere. quidem videntur istorum animi incendi etiam ad repraesentandam improbitatem suam. tamen dúm modo doleant áliquid, doleant quídlibet.
meum quod ais cotidie magis laudari non moleste fero exspectabamque si quid de eo ad me scriberes. enim in varios sermones incidebam. etiam idcirco trahebam ut quam diutissime integrum esset. quoniam furcilla extrudimur, Brundisium cogito. enim et exploratior devitatio legionum fore videtur quam piratarum qui apparere dicuntur. Sestius vi Idus exspectabatur sed non venerat, quod sciam. Cassius cum classicula sua venerat. cum eum vidissem, v Id. in Pompeianum cogitabam, inde Aeculanum. reliqua. Tutia ita putaram.
Aebutio non credo nec tamen curo plus quam tu. Planco et Oppio scripsi equidem quoniam rogaras, sed, si tibi videbitur, ne necesse habueris reddere. enim tua causa fecerint omnia, vereor ne meas litteras supervacaneas arbitrentur. Oppio quidem utique quem tibi amicissimum cognovi. ut voles.
quoniam scribis hiematurum te in Epiro, feceris mihi gratum si ante eo veneris quam mihi in Italiam te auctore veniendum est. ad me quam saepissime; si de rebus minus necessariis, aliquem nactus; sin autem erit quid maius, domo mittito. Ἡρακλείδειον, si Brundisium salvi, adoriemur.
gloria misi tibi. igitur, ut soles, sed notentur ἐκλογαὶ quas Salvius bonos auditores nactus in convivio dumtaxat legat. valde placent, mallem tibi. atque etiam vale.
Scr. in Pompeiano xvi K. Sext. a. 710 (44).
CICERO ATTICO salutem vero sapienter (nunc demum enim rescribo iis litteris quas mihi misisti convento Antonio Tiburi) sapienter igitur quod manus dedisti quodque etiam ultro gratias egisti. enim, ut scribis, deseremur ocius a re publica quam a re familiari. vero scribis te magis et magis delectare o Tite, si quid, auges mihi scribendi alacritatem.
Erotem non sine munusculo exspectare te dicis, gaudeo non fefellisse eam rem opinionem tuam; sed tamen idem σύνταγμα misi ad te retractatius et quidem ἀρχέτυπον ipsum crebris locis inculcatum et refectum. tu tralatum in macrocollum lege arcano convivis tuis sed, si me amas, hilaris et bene acceptis, ne in me stomachum erumpant cum sint tibi irati.
Cicerone velim ita sit ut audimus. Xenone coram cognoscam; quamquam nihil ab eo arbitror neque indiligenter neque inliberaliter. Herode faciam ut mandas et ea quae scribis ex Saufeio et e Xenone cognoscam.
Quinto filio gaudeo tibi meas litteras prius a tabellario meo quam ab ipso redditas; quamquam te nihil fefellisset. tamen—. exspecto quid ille tecum, quid tu vicissim, nec dubito quin suo more uterque. eas litteras Curium mihi spero redditurum. quidem etsi per se est amabilis a meque diligitur, tamen accedet magnus cumulus commendationis tuae.
tuis satis responsum est; nunc audi quod, etsi intellego scribi necesse non esse, scribo tamen. me movent in discessu, in primis me hercule quod diiungor a te. etiam navigationis labor alienus non ab aetate solum nostra verum etiam a dignitate tempusque discessus subabsurdum. enim pacem ut ad bellum revertamur, quodque temporis in praediolis nostris et belle aedificatis et satis amoenis consumi potuit in peregrinatione consumimus. haec: aut proderimus aliquid Ciceroni aut quantum profici possit iudicabimus. tu iam, ut spero et ut promittis, aderis. quidem si acciderit, omnia nobis erunt meliora.
autem me angit ratio reliquorum meorum. quamquam explicata sunt, tamen, quod et Dolabellae nomen in iis est et in attributione mihi nomina ignota, conturbor, nec me ulla res magis angit ex omnibus. non mihi videor errasse quod ad Balbum scripsi apertius ut, si quid tale accidisset ut non concurrerent nomina, subveniret meque tibi etiam mandasse ut, si quid eius modi accidisset, cum eo communicares. facies, si tibi videbitur, eoque magis, si proficisceris in Epirum.
ego conscendens e Pompeiano tribus actuariolis decemscalmis. Brutus erat in Neside etiam nunc, Neapoli Cassius. amas Deiotarum et non amas Hieram?, ut Blesamius venit ad me, cum ei praescriptum esset ne quid sine Sexti nostri sententia ageret, neque ad illum neque ad quemquam nostrum rettulit. Atticam nostram cupio absentem suaviari. mi dulcis salus visa est per te missa ab illa. igitur ei plurimam itemque Piliae dicas velim.
Scr. in Puteolano vi Id. Quint. a. 710 (44).
CICERO ATTICO salutem ut heri tibi narravi vel fortasse hodie (Quintus enim altero die se aiebat), in Nesida viii Idus. Brutus. ille doluit de Nonis Ivliis! mirifice est conturbatus. sese scripturum aiebat ut venationem eam quae postridie ludos Apollinaris futura est proscriberent in III Idvs Qvintilis. Libo intervenit. Philonem Pompei libertum et Hilarum suum libertum venisse a Sexto cum litteris ad consules sive quo alio nomine sunt. exemplum nobis legit, si quid videretur. παρὰ λέξιν, ceteroqui et satis graviter et non contumaciter. addi placuit, quod erat coss. solum, ut esset Praett., TRIBB. PL., SENATVI, ne illi non proferrent eas quae ad ipsos missae essent.
Sextum autem nuntiant cum una solum legione fuisse Karthagine eique eo ipso die quo oppidum Baream cepisset nuntiatum esse de Caesare, capto oppido miram laetitiam commutationemque animorum concursumque undique; sed illum ad sex legiones quas in ulteriore reliquisset revertisse. ipsum autem Libonem scripsit nihil esse nisi ad larem suum liceret. postulatorum ut omnes exercitus dimittantur qui ubique sint. fere de Sexto.
Buthrotiis undique quaerens nihil reperiebam. concisos agripetas, alii Plancum acceptis nummis relictis illis aufugisse. non video sciturum me quid eius sit ni statim aliquid litterarum.
illud Brundisium de quo dubitabam sublatum videtur. enim adventare dicuntur. autem navigatio habet quasdam suspiciones periculi. constituebam uti ὁμοπλοίᾳ. enim offendi Brutum quam audiebam. et ipse et Domitius bona plane habet dicrota suntque navigia praeterea luculenta Sesti, Buciliani, ceterorum. Cassi classem quae plane bella est non numero ultra fretum. est mihi submolestum quod parum Brutus properare videtur. confectorum ludorum nuntios exspectat; deinde, quantum intellego, tarde est navigaturus consistens in locis pluribus. arbitror esse commodius tarde navigare quam omnino non navigare; et si, cum processerimus, exploratiora videbuntur, etesiis utemur.
Scr. in Puteolano vii Id. Quint. a. 710 (44).
CICERO ATTICO salutem iam litteras Brutus exspectabat. quidem ego novum attuleram de Tereo Acci.
Brutum putabat. tamen rumoris nescio quid adflaverat commissione Graecorum frequentiam non fuisse; quod quidem me minime fefellit; scis enim quid ego de Graecis ludis existimem.
audi quod pluris est quam omnia. Quintus fuit mecum dies compluris et, si ego cuperem, ille vel pluris fuisset; sed quam diu fuit, incredibile est quam me in omni genere delectarit in eoque maxime in quo minime satis faciebat. enim commutatus est totus et scriptis meis quibusdam quae in manibus habebam et adsiduitate orationis et praeceptis ut tali animo in rem publicam quali nos volumus futurus sit. cum mihi non modo confirmasset sed etiam persuasisset, egit mecum accurate multis verbis tibi ut sponderem se dignum et te et nobis futurum; neque se postulare ut statim crederes sed, cum ipse perspexisses, tum ut se amares. nisi fidem mihi fecisset iudicassemque hoc quod dico firmum fore, non fecissem id quod dicturus sum. enim mecum adulescentem ad Brutum. ei probatum est quod ad te scribo ut ipse crediderit, me sponsorem accipere noluerit eumque laudans amicissime mentionem tui fecerit, complexus osculatusque dimiserit. ob rem etsi magis est quod gratuler tibi quam quod te rogem, tamen etiam rogo ut, si quae minus antea propter infirmitatem aetatis constanter ab eo fieri videbantur, ea iudices illum abiecisse mihique credas multum adlaturam vel plurimum potius ad illius iudicium confirmandum auctoritatem tuam.
Bruto cum saepe iniecissem de ὁμοπλοίᾳ, non perinde atque ego putaram adripere visus est. μετεωρότερον esse, et hercule erat et maxime de ludis. mihi cum ad villam redissem, Cn. Lucceius qui multum utitur Bruto narravit illum valde morari non tergiversantem sed exspectantem si qui forte casus. dubito an Venusiam tendam et ibi exspectem de legionibus. aberunt, ut quidam arbitrantur, Hydruntem, si neutrum erit ἀσφαλέσ, eodem revertar. me putas? si quisquam me tenet praeter te. circumspice, sed ante quam erubesco.
o dies in auspicus Lepidi lepide descriptos et apte ad consilium reditus nostri!
ῤοπὴ ad proficiscendum in tuis litteris. utinam te illic! ut conducere putabis.
Nepotis epistulam exspecto. ille meorum? qui ea quibus maxime γαυριῶ legenda non putet. ais μετ' ἀμύμονα vero ἀμύμων, ille quidem ἄμβροτοσ. epistularum nulla est συναγωγη; sed habet Tiro instar septuaginta, et quidem sunt a te quaedam sumendae. ego oportet perspiciam, corrigam; tum denique edentur.
Scr. Vibone viii K. Sext. a. 710 (44).
CICERO ATTICO salutem adhuc (perveni enim Vibonem ad Siccam) magis commode quam strenue navigavi; remis enim magnam partem, prodromi nulli. satis opportune, duo sinus fuerunt quos tramitti oporteret, Paestanus et Vibonensis. utrumque pedibus aequis tramisimus. igitur ad Siccam octavo die e Pompeiano, cum unum diem Veliae constitissem; ubi quidem fui sane libenter apud Thalnam nostrum nec potui accipi, illo absente praesertim, liberalius. viiii Kal. igitur ad Siccam. tamquam domi meae scilicet. obduxi posterum diem. putabam, cum Regium venissem, fore ut illic δολιχὸν πλόον cogitaremus corbitane Patras an actuariolis ad Leucopetram Tarentinorum atque inde Corcyram et, si oneraria, statimne freto an Syracusis. super re scribam ad te Regio.
hercule, mi Attice, saepe mecum, ἡ ego tecum non sum? cur ocellos Italiae, villulas meas, non video? id satis superque tecum me non esse, quid fugientem? periculumne? id nunc quidem, nisi fallor, nullum est. ipsum enim revocat me auctoritas tua; scribis enim in caelum ferri profectionem meam sed ita si ante K. Ianuar. redeam; quod quidem certe enitar. enim vel cum timore domi esse quam sine timore Athenis tuis. tamen perspice quo ista vergant mihique aut scribe aut, quod multo malim, adfer ipse. hactenus.
velim in bonam partem accipias me agere tecum quod tibi maiori curae sciam esse quam ipsi mihi. mea, per deos, expedi, exsolve. reliqua reliqui; sed opus est diligentia coheredibus pro Cluviano Kal. Sextil. persolutum ut sit. Publilio quo modo agendum sit videbis. debet urgere, quoniam iure non utimur. tamen ei quoque satis fieri plane volo. Terentiae vero quid ego dicam? ante diem, si potes. si, ut spero, celeriter in Epirum, hoc quod satis dato debeo peto a te ut ante provideas planeque expedias et solutum relinquas. de his satis, metuoque ne tu nimium putes.
neglegentiam meam cognosce.
gloria librum ad te misi. in eo prohoemium idem est quod in Academico tertio. evenit ob eam rem quod habeo volumen prohoemiorum. eo eligere soleo cum aliquod σύγγραμα institui. iam in Tusculano, qui non meminissem me abusum isto prohoemio, conieci id in eum librum quem tibi misi. autem in navi legerem Academicos, adgnovi erratum meum. statim novum prohoemium exaravi et tibi misi. illud desecabis, hoc adglutinabis. Piliae salutem dices et Atticae, deliciis atque amoribus meis.
Scr. navigans ad Pompeianum xiv K. Sept. a. 710 (44).
CICERO ATTICO salutem viii Idus Sextil. cum a Leucopetra profectus (inde enim tramittebam) stadia circiter ccc processissem, reiectus sum austro vehementi ad eandem Leucopetram. cum ventum exspectarem (erat enim villa Valeri nostri, ut familiariter essem et libenter), Regini quidam illustres homines eo venerunt Roma sane recentes, in iis Bruti nostri hospes qui Brutum Neapoli reliquisset. adferebant, edictum Bruti et Cassi, et fore frequentem senatum Kalendis, a Bruto et Cassio litteras missas ad consularis et praetorios ut adessent rogare. spem nuntiabant fore ut Antonius cederet, res conveniret, nostri Romam redirent. etiam me desiderari, subaccusari. cum audissem, sine ulla dubitatione abieci consilium profectionis quo me hercule ne antea quidem delectabar. vero tuis litteris admiratus equidem sum te tam vehementer sententiam commutasse, sed non sine causa arbitrabar., quamvis non fueris suasor et impulsor profectionis meae, adprobator certe fuisti, dum modo Kal. Ian. Romae essem. fiebat ut, dum minus periculi videretur, abessem, in flammam ipsam venirem. haec, etiam si non prudenter, tamen ἀνεμέσητα sunt, primum quod de mea sententia acta sunt, deinde etiam si te auctore, quid debet qui consilium dat praestare praeter fidem?
admirari satis non potui quod scripsisti his verbis, igitur tu qui εὐθανασίαν, bene! relinque patriam. ego relinquebam aut tibi tum relinquere videbar? id non modo non prohibebas verum etiam adprobabas. quae restant:
σχόλιον aliquod elimes ad me oportuisse te istuc facere., mi Attice? defensione eget meum factum, praesertim apud te qui id mirabiliter adprobasti? vero istum ἀπολογισμὸν συντάξομαι, sed ad eorum aliquem quibus invitis et dissuadentibus profectus sum. quid iam opus est σχολίῳ? si perseverassem, opus fuisset. hoc ipsum non constanter. doctus umquam (multa autem de hoc genere scripta sunt) mutationem consili inconstantiam dixit esse.
igitur haec, si a Phaedro nostro esses, expedita excusatio esset; nunc quid respondemus? id erat meum factum quod Catoni probare non possim? flagiti scilicet plenum et dedecoris. utinam a primo ita tibi esset visum! tu mihi, sicut esse soles, fuisses Cato.
illud vel molestissimum,
Brutus noster silet, hoc est, non audet hominem id aetatis monere. nihil habeo quod ex iis a te verbis significari putem, et hercule ita est. xvi Kal. Sept. cum venissem Veliam, Brutus audivit; erat enim cum suis navibus apud Haletem fluvium citra Veliam milia passus III. ad me statim. immortales, quam valde ille reditu vel potius reversione mea laetatus effudit illa omnia quae tacuerat! ut recordarer illud tuum.
Brutus noster silet. autem dolebat me Kal. Sext. in senatu non fuisse. Pisonem ferebat in caelum; se autem laetari quod effugissem duas maximas vituperationes, unam, quam itinere faciendo me intellegebam suscipere, desperationis ac reictionis rei publicae (flentes mecum vulgo querebantur quibus de meo celeri reditu non probabam), alteram, de qua Brutus et qui una erant (multi autem erant) laetabantur, quod eam vituperationem effugissem me existimari ad Olympia. vero nihil turpius quovis rei publicae tempore sed hoc ἀναπολόγητον. vero austro gratias miras qui me a tanta infamia averterit.
has speciosas causas habes iustas illas qui dem et magnas; sed nulla iustior quam quod tu idem aliis litteris,, si cui quid debetur, ut sit unde par pari respondeatur. enim δυσχρηστία est propter metum armorum. freto medio hanc epistulam legi, ut quid possem providere in mentem mihi non veniret nisi ut praesens me ipse defenderem. haec hactenus; reliqua coram.
Antoni edictum legi a Bruto et horum contra scriptum praeclare; sed quid ista edicta valeant aut quo spectent plane non video. ego nunc, ut Brutus censebat, istuc ad rem publicam capessendam venio. enim fieri potest? quis Pisoni est adsensus? num rediit ipse postridie? abesse hanc aetatem longe a sepulcro negant oportere.
obsecro te, quid est quod audivi de Bruto? Piliam πειράζεσθαι παραλύσει te scripsisse aiebat. sum commotus. idem te scribere sperare melius. plane velim et ei dicas plurimam salutem et suavissimae Atticae. scripsi navigans cum prope Pompeianum accederem xiiii Kal.
Scr. in Puteolano iv Non. Nov. a. 710 (44).
CICERO ATTICO salutem sciam quo die venturus sim, faciam ut scias. exspectanda sunt quae Anagnia veniunt et familia aegra est. Kal. vesperi litterae mihi ab Octaviano. molitur. qui sunt Casilini et Calatiae perduxit ad suam sententiam. mirum, quingenos denarios dat. reliquas colonias obire. hoc spectat ut se duce bellum geratur cum Antonio. video paucis diebus nos in armis fore. autem sequamur? nomen, vide aetatem. a me postulat primum ut clam conloquatur mecum vel Capuae vel non longe a Capua. hoc quidem, si id putat clam fieri posse. per litteras id nec opus esse nec fieri posse.
ad me Caecinam quendam Volaterranum familiarem suum; qui haec pertulit, Antonium cum legione Alaudarum ad urbem pergere, pecunias municipiis imperare, legionem sub signis ducere. utrum Romam cum ciↃ ciↃ ciↃ veteranorum proficisceretur an Capuam teneret et Antonium venientem excluderet an iret ad tris legiones Macedonicas quae iter secundum mare superum faciunt; quas sperat suas esse. congiarium ab Antonio accipere noluerunt, ut hic quidem narrat, et ei convicium grave fecerunt contionantemque reliquerunt. quaeris? ducem se profitetur nec nos sibi putat deesse oportere. suasi ut Romam pergeret. enim mihi et plebeculam urbanam et, si fidem fecerit, etiam bonos viros secum habiturus. o Brute, ubi es? quantam εὐκαιρίαν amittis! equidem hoc divinavi sed aliquid tale putavi fore. tuum consilium exquiro. Romamne venio an hic maneo an Arpinum (ἀσφάλειαν habet is locus) fugiam? Romam, ne desideremur si quid actum videbitur. igitur explica. in maiore ἀπορίᾳ fui.
Scr. in Puteolano prid. Non. Nov. a. 710 (44).
CICERO ATTICO salutem uno die mihi litterae ab Octaviano, nunc quidem ut Romam statim veniam; velle se rem agere per senatum. ego non posse senatum ante K. Ianuar., quod quidem ita credo. autem addit consilio tuo. multa? ille urget, ego autem σκήπτομαι. confido aetati, ignoro quo animo. sine Pansa tuo volo. ne valeat Antonius nec a mari discedere libet et metuo ne quae ἀριστεία me absente. Varroni quidem displicet consilium pueri, mihi non. firmas copias habet, Brutum habere potest, et rem gerit palam.
Capuae, dinumerat. iamque video bellum. haec rescribe. meum Kalend. Roma profectum sine tuis litteris miror.
Scr. in Sinuessano vi Id. Nov. a. 710 (44).
CICERO ATTICO salutem vii Id. veni ad me in Sinuessanum. die vulgo loquebantur Antonium mansurum esse Casilini. mutavi consilium; statueram enim recta Appia Romam. me ille esset adsecutus. enim eum Caesariana uti celeritate. igitur me a Menturnis Arpinum versus. ut v Idus aut Aquini manerem aut in Arcano.
, mi Attice, tota mente incumbe in hanc curam; magna enim res est. sunt autem, maneamne Arpini an propius accedam an veniam Romam. censueris faciam. quam primum. exspecto tuas litteras. vi Idus mane e Sinuessano.
Scr. in Puteolano Non. Nov. a. 710 (44).
CICERO ATTICO salutem
Nonis accepi a te duas epistulas quarum alteram Kal. dederas, alteram pridie. prius ad superiorem. opus tibi probari laetor; ex quo ἄνθη ipsa posuisti. mihi florentiora sunt visa tuo iudicio; cerulas enim tuas miniatulas illas extimescebam.
Sicca ita est ut scribis; ab asta ea aegre me tenui. perstringam sine ulla contumelia Siccae aut Septimiae, tantum ut sciant παῖδεσ παίδων sine φαλλῷ Luciliano eum ex C. Fadi filia liberos habuisse. utinam eum diem videam cum ista oratio ita libere vagetur ut etiam in Siccae domum introeat! illo tempore opus est quod fuit illis iiiviris. nisi facete! vero leges Sexto eiusque iudicium mihi perscribes. εἷσ ἐμοὶ μύριοι. Caleni interventum et Calvenae cavebis.
vereris ne ἀδόλεσχοσ mihi tu, quis minus?, ut Aristophani Archilochi iambus, sic epistula tua longissima quaeque optima videtur. me admones, tu vero etiam si reprenderes, non modo facile paterer sed etiam laetarer, quippe cum in reprensione sit prudentia cum εὐμενείᾳ. libenter ea corrigam quae a te animadversa sunt, eodem iure quo Rubriana potius quam quo Scipionis, et de laudibus Dolabellae deruam cumulum. tamen est isto loco bella, ut mihi videtur, εἰρωναία, quod eum ter contra civis in acie. etiam malo indignissimum est hunc vivere quam quid indignius?
Πεπλογραφίαν Varronis tibi probari non moleste fero; a quo adhuc Ἡρακλείδειον illud non abstuli. me hortaris ad scribendum, amice tu quidem, sed me scito agere nihil aliud. tua mihi molesta est., adhibe quam soles diligentiam. o Tite tibi prodesse laetor. Anagnini sunt Mustela ταξιάρχησ et Laco qui plurimum bibit. quem rogas perpoliam et mittam.
ad posteriorem. τὰ περὶ τοῦ quatenus Panaetius, absolvi duobus. tres sunt; sed cum initio divisisset ita, tria genera exquirendi offici esse, unum, cum deliberemus honestum an turpe sit, alterum, utile an inutile, tertium, cum haec inter se pugnare videantur, quo modo iudicandum sit, qualis causa Reguli, redire honestum, manere utile, de duobus primis praeclare disseruit, de tertio pollicetur se deinceps sed nihil scripsit. locum Posidonius persecutus est. autem et eius librum arcessivi et ad Athenodorum Calvum scripsi ut ad me τὰ κεφάλαια mitteret; quae exspecto. velim cohortere et roges ut quam primum. eo est περὶ τοῦ κατὰ περίστασιν. de inscriptione quaeris, non dubito quin καθῆκον officium sit, nisi quid tu aliud; sed inscriptio plenior de officiis. προσφωνῶ autem Ciceroni filio. est non ἀνοίκειον.
Myrtilo dilucide. o qualis tu semper istos!? in D. Brutum? istis!
me, ut scripseram, in Pompeianum non abdidi primo tempestatibus quibus nil taetrius; deinde ab Octaviano cotidie litterae ut negotium susciperem, Capuam venirem, iterum rem publicam servarem, Romam utique statim. αἴδεσθεν μὲν ἀνήνασθαι, tamen egit sane strenue et agit. Romam veniet cum manu magna, sed est plane puer. senatum statim. veniet? venerit, quis incertis rebus offendet Antonium? Kal. Ianuar. erit fortasse praesidio aut quidem ante depugnabitur. municipia mire favent. enim faciens in Samnium venit Cales, mansit Teani. ἀπάντησισ et cohortatio. tu putares? hoc ego citius Romam quam constitueram. et constituero scribam.
nondum stipulationes legeram (nec enim Eros venerat), tamen rem pridie Idus velim conficias. Catinam, Tauromenium, Syracusas commodius mittere potero si Valerius interpres ad me nomina gratiosorum scripserit. enim sunt alias, nostrique familiares fere demortui. tamen scripsi, si uti vellet eis Valerius; aut mihi nomina mitteret.
Lepidianis feriis Balbus ad me usque ad iii Kal. exspectabo tuas litteras meque de Torquati negotiolo sciturum puto. Quinti litteras ad te misi ut scires quam valde eum amaret quem dolet a te minus amari. Atticae, quoniam, quod optimum in pueris est, hilarula est, meis verbis suavium des volo.
Scr. in Puteolano vht Id. Nov. a. 710 (44).
CICERO ATTICO salutem
Oppi epistulae, quia perhumana erat, tibi misi exemplum. Ocella, dum tu muginaris nec mihi quicquam rescribis, cepi consilium domesticum itaque me pr. Idus arbitror Romae futurum. est visum frustra me istic t esse, cum id non necesse esset, quam, si opus esset, non adesse, et simul ne intercluderer metuebam. enim iam adventare potest. varii rumores multique quos cuperem veros, nihil tamen certi. vero, quicquid est, tecum potius quam animi pendeam, cum a te absim, et de te et de me. quid tibi dicam? animum. Ἡρακλειδείῳ Varronis negotia salsa. quidem nihil umquam sic delectavit. haec et alia maiora coram.
Scr. Aquini iv Id. Nov. a. 710 (44).
CICERO ATTICO salutem o casum mirificum! v Idus cum ante lucem de Sinuessano surrexissem venissemque diluculo ad pontem Tirenum qui est Menturnis, in quo flexus est ad iter Arpinas, obviam mihi fit tabellarius, qui me offendit
δολιχὸν πλόον ὁρμαίνοντα. ego statim inquam quid ab Attico. legere poteramus; nam et lumina dimiseramus nec satis lucebat. autem luceret, ante scripta epistula ex duabus tuis prior mihi legi coepta est. omnium quidem elegantissima. sim salvus si aliter scribo ac sentio. legi humanius. veniam quo vocas, modo adiutore te. nihil tam ἀπροσδιόνυσον mihi primo videbatur quam ad eas litteras quibus ego a te consilium petieram te mihi ista rescribere.
tibi altera qua hortaris παρ' ἠνεμόεντα Μίμαντα, Appiam scilicet ἐπ' ἀριστέρ' ἔχοντα. eo die mansi Aquini. sane iter et via mala. postridie mane proficiscens has litteras dedi.
- et quidem, ut a me dimitterem invitissimus fecerunt Erotis litterae. tibi Tiro narrabit. quid faciendum sit videbis. possimne propius accedere (malo enim esse in Tusculano aut uspiam in suburbano) an etiam longius discedendum putes crebro ad me velim scribas. autem cotidie cui des.
praeterea consulis, quid tibi censeam faciundum difficile est cum absim. tamen si pares aeque inter se, quiescendum, sin, latius manabit et quidem ad nos; deinde communiter.
Scr. in Arpinati it i Id. Nov. a. 710 (44).
CICERO ATTICO salutem tuum consilium exspecto. ne absim cum adesse me sit honestius; temere venire non audeo. Antoni itineribus nescio quid aliter audio atque ut ad te scribebam. igitur velim explices et ad me certa mittas.
reliquo quid tibi ego dicam? studio historiae (incredibiliter enim me commovet tua cohortatio) quae quidem nec institui nec effici potest sine tua ope. igitur hoc quidem conferemus. praesentia mihi velim scribas quibus consulibus C. Fannius M. f. tribunus pl. fuerit. mihi audisse P. Africano L. Mummio censoribus. igitur quaero. mihi de iis rebus quae novantur omnia certa, clara. iii Idus ex Arpinati.
Scr. in Arpinati medio mense Novembri a. 710 (44).
CICERO ATTICO salutem erat plane quod scriberem. cum Puteolis essem, cotidie aliquid novi de Octaviano, multa etiam falsa de Antonio. ea autem quae scripsisti (tris enim acceperam iii Idus a te epistulas), valde tibi adsentior, si multum possit Octavianus, multo firmius acta tyranni comprobatum iri quam in Telluris atque id contra Brutum fore. autem vincitur, vides intolerabilem Antonium, ut quem velis nescias. o Sesti tabellarium hominem nequam!
Puteolis Romae se dixit fore. me mones ut pedetemptim, adsentior; etsi aliter cogitabam. me Philippus aut Marcellus movet. enim eorum ratio est et, si non est, tamen videtur. in isto iuvene, quamquam animi satis, auctoritatis parum est. vide, si forte in Tusculano recte esse possum, ne id melius sit. libentius; nihil enim ignorabo. hic, cum Antonius venerit?
, ut aliud ex alio, mihi non est dubium quin quod Graeci καθῆκον, nos officium. autem quid dubitas quin etiam in rem publicam praeclare caderet? dicimus consulum officium, senatus officium, imperatoris officium? convenit; aut da melius.
narras de Nepotis filio. me hercule moveor et moleste fero. omnino esse istum puerum. Caninium perdidi, hominem, quod ad me attinet, non ingratum. Athenodorum nihil est quod hortere. enim satis bellum ὑπόμνημα., quaeso, omni ratione subveni. tui pronepos scribit ad patris mei nepotem se ex Nonis iis quibus nos magna gessimus aedem Opis explicaturum idque ad populum. igitur et scribes. Sexti iudicium exspecto.
Scr. in Arpinati ante v Id. Dec. a. 710 (44).
CICERO ATTICO salutem putare pigritia me facere quod non mea manu scribam, sed me hercule pigritia. enim habeo aliud quod dicam. tamen in tuis quoque epistulis Alexim videor agnoscere. ad rem venio. si me non improbissime Dolabella tractasset, dubitassem fortasse utrum remissior essem an summo iure contenderem. vero etiam gaudeo mihi causam oblatam in qua et ipse sentiat et reliqui omnes me ab illo abalienatum, idque prae me feram †et quidem me causa facere et rei publicae cui† illum oderim, quod, cum eam me auctore defendere coepisset, non modo deseruerit emptus pecunia sed etiam, quantum in ipso fuerit, everterit.
autem quaeris quo modo agi placeat, cum dies venerit, primum velim eius modi sit ut non alienum sit me Romae esse; de quo ut de ceteris faciam ut tu censueris. summa autem agi prorsus vehementer et severe volo. sponsores appellare videtur habere quandam δυσωπίαν, tamen hoc quale sit consideres velim. enim, ut sponsores appellemus, procuratorem introducere; neque enim illi litem contestabuntur. facto non sum nescius sponsores liberari. et illi turpe arbitror eo nomine quod satis dato debeat procuratores eius non dissolvere, et nostrae gravitatis ius nostrum sine summa illius ignominia persequi. hoc quid placeat rescribas velim; nec dubito quin hoc totum lenius administraturus sis.
ad rem publicam. me hercule a te saepe in πολιτικῷ genere prudenter sed his litteris nihil prudentius:
enim †postea† in praesentia belle iste puer retundit Antonium, tamen exitum exspectare debemus. quae contio! nam est missa mihi. ita sibi parentis honores consequi liceat et simul dextram intendit ad statuam. μηδὲ σωθείην ὑπό γε τοιούτου!, ut scribis, certissimum esse video discrimen Cascae nostri tribunatum, de quo quidem ipso dixi Oppio, cum me hortaretur ut adulescentem totamque causam manumque veteranorum complecterer, me nullo modo facere posse, ni mihi exploratum esset eum non modo non inimicum tyrannoctonis verum etiam amicum fore. ille diceret ita futurum, igitur festinamus? inquam. enim mea opera ante Kal. Ian. nihil opus est, nos autem eius voluntatem ante Idus Decembr. perspiciemus in Casca. mihi adsensus est. ob rem haec quidem hactenus. reliquum est, cotidie tabellarios habebis et, ut ego arbitror, etiam quod scribas habebis cotidie. Leptae litterarum exemplum tibi misi ex quo mihi videtur Στρατύλλαξ ille deiectus de gradu. tu, cum legeris, existimabis.
iam epistula litteras a te et a Sexto accepi. iucundius litteris Sexti, nihil amabilius. tuae breves, priores erant uberrimae. quidem et prudenter et amice suades ut in his locis potissimum sim, quoad audiamus haec quae commota sunt quorsus evadant.
me, mi Attice, non sane hoc quidem tempore movet res publica, non quo aut sit mihi quicquam carius aut esse debeat sed desperatis etiam Hippocrates vetat adhibere medicinam. re ista valeant; me res familiaris movet. dico? immo vero existimatio. enim tanta reliqua sint mihi, ne Terentiae quidem adhuc quod solvam expeditum est. Terentiam dico? scis nos pridem iam constituisse Montani nomine HS x_x_v_ dissolvere. hoc Cicero petierat ut fide sua., ut tibi quoque placuerat, promiseram Erotique dixeram ut sepositum haberet. †modo† sed iniquissimo faenore versuram facere Aurelius coactus est. de Terentiae nomine Tiro ad me scripsit te dicere nummos a Dolabella fore. eum credo intellexisse, si quisquam male intellegit, potius nihil intellexisse. enim ad me scripsisti Coccei responsum et isdem paene verbis Eros.
est igitur vel in ipsam flammam. est enim privatim cadere quam publice. ceteris de rebus quas ad me suavissime scripsisti perturbato animo non potui, ut consueram, rescribere. †consenti in hac cura, ubi sum†, ut me expediam; quibus autem rebus venit quidem mihi in mentem sed certi constituere nihil possum prius quam te videro. minus autem ego istic recte esse possim quam est Marcellus? non id agitur neque id maxime curo; quid curem vides. igitur.
Scr. in Tusculano inter v et prid. Non. Quint. a. 710 (44).
CICERO suo salutem DIC. ATTICO tuas legi litteras. Plancum scripsi, misi. exemplum. Tirone quid sit locutus cognoscam ex ipso. sorore ages attentius, si te occupatione ista relaxaris.
Scr. in Tusculano eodem tempore.
M. CICERO L. PLANCO PRAET. DESIG. salutem
Attici nostri te valde studiosum esse cognovi, mei vero ita cupidum ut me hercule paucos aeque observantis atque amantis me habere existimem. paternas enim magnas et veteres et iustas necessitudines magnam attulit accessionem tua voluntas erga me meaque erga te par atque mutua.
Buthrotia tibi causa ignota non est. enim saepe de ea re tecum tibique totam rem demonstravi, quae est acta hoc modo. ut primum Buthrotium agrum proscriptum vidimus, commotus Atticus libellum composuit. mihi dedit ut darem Caesari; eram enim cenaturus apud eum illo die. libellum Caesari dedi. causam, rescripsit Attico aequa eum postulare, admonuit tamen ut pecuniam reliquam Buthrotii ad diem solverent.
Atticus qui civitatem conservatam cuperet pecuniam numeravit de suo. cum esset factum, adiimus ad Caesarem, verba fecimus pro Buthrotiis, liberalissimum decretum abstulimus; quod est obsignatum ab amplissimis viris. cum essent acta, mirari e quidem solebam pati Caesarem convenire eos qui agrum Buthrotium concupissent, neque solum pati sed etiam ei negotio te praeficere. et ego cum illo locutus sum et saepius quidem, ut etiam accusarer ab eo quod parum constantiae suae confiderem, et M. Messallae et ipsi Attico dixit ut sine cura essent aperteque ostendebat se praesentium animos (erat enim popularis, ut noras) offendere nolle; cum autem mare transissent, curaturum se ut in alium agrum deducerentur.
illo vivo. interitum autem Caesaris, ut primum ex senatus consulto causas consules cognoscere instituerunt, haec quae supra scripsi ad eos delata sunt. causam sine ulla dubitatione seque ad te litteras daturos esse dixerunt. autem, mi Plance, etsi non dubitabam quin et senatus consultum et lex et consulum decretum ac litterae apud te plurimum auctoritatis haberent teque ipsius Attici causa velle intellexeram, tamen hoc pro coniunctione et benevolentia nostra mihi sumpsi ut id a te peterem quod tua singularis humanitas suavissimique mores a te essent impetraturi. autem est ut hoc quod te tua sponte facturum esse certo scio honoris nostri causa libenter, prolixe, celeriter facias.
nemo est amicior nec iucundior nec carior Attico; cuius antea res solum familiaris agebatur eaque magna, nunc accessit etiam existimatio, ut quod consecutus est magna et industria et gratia et vivo Caesare et mortuo id te adiuvante obtineat. si a te erit impetratum, sic velim existimes me de tua liberalitate ita interpretaturum ut tuo summo beneficio me adfectum iudicem. quae te velle quaeque ad. te pertinere arbitrabor studiose diligenterque curabo. operam ut valeas.
Scr. paulo post ep. 16A.
CICERO PLANCO PRAET. DESIG. salutem antea petivi abs te per litteras ut, cum causa Buthrotiorum probata a consulibus esset quibus et lege et senatus consulto permissum erat ut de Caesaris actis cognoscerent, statuerent, iudicarent, eam rem tu adiuvares Atticumque nostrum cuius te studiosum cognovi et me qui non minus laboro molestia liberares. enim rebus magna cura, multa opera et labore confectis in te positum est ut nostrae sollicitudinis finem quam primum facere possimus. intellegimus ea te esse prudentia ut videas, si ea decreta consulum quae de Caesaris actis interposita sunt non serventur, magnam perturbationem rerum fore.
cum multa (quod necesse erat in tanta occupatione) non probentur quae Caesar statuerit, tamen oti pacisque causa acerrime illa soleo defendere. tibi idem magno opere faciendum censeo; quamquam haec epistula non suasoris est sed rogatoris., mi Plance, rogo te et etiam oro, sic medius fidius ut maiore studio magisque ex animo agere non possim, ut totum hoc negotium ita agas, ita tractes, ita conficias ut, quod sine ulla dubitatione apud consules obtinuimus propter summam bonitatem et aequitatem causae, id tu nos obtinuisse non modo facile patiare sed etiam gaudeas. quidem voluntate te esse erga Atticum saepe praesens et illi ostendisti et vero etiam mihi. si feceris, me quem voluntate et paterna necessitudine coniunctum semper habuisti maximo beneficio devinctum habebis idque ut facias te vehementer etiam atque etiam rogo.
Scr. eodem tempore quo ep. 16 B.
CICERO CAPITONI suo salutem putavi fore ut supplex ad te venirem; sed hercule facile patior datum tempus in quo amorem experirer tuum. Atticum quanti faciam scis. te, da mihi et hoc, obliviscere mea causa illum aliquando suo familiari, adversario tuo voluisse consultum, cum illius existimatio ageretur. primum ignoscere est humanitatis tuae; suos enim quisque debet tueri; deinde si me amas (omitte Atticum), Ciceroni tuo quem quanti facias prae te soles ferre totum hoc da ut quod semper existimavi nunc plane intellegam, me a te multum amari.
Buthrotios cum Caesar decreto suo quod ego obsignavi cum multis amplissimis viris liberavisset ostendissetque nobis se, cum agrarii mare transissent, litteras missurum quem in agrum deducerentur, accidit ut subito ille interiret. quem ad modum tu scis (interfuisti enim), cum consules oporteret ex senatus consulto de actis Caesaris cognoscere, res ab iis in Kal. Iun. dilata est. ad senatus consultum lex quae lata est a. d. IIII Non., quae lex earum rerum quas Caesar statuisset, decrevisset, egisset, consulibus cognitionem dedit. Buthrotiorum delata est ad consules. Caesaris recitatum est et multi praeterea libelli Caesaris prolati. de consili sententia decreverunt secundum Buthrotios Plancum dederunt.
, mi Capito, (scio enim quantum semper apud eos quibuscum sis posse soleas, eo plus apud hominem facillimum atque humanissimum Plancum), enitere, elabora vel potius eblandire, effice ut Plancus quem spero optimum esse sit etiam melior opera tua. res huius modi mihi videtur esse ut sine cuiusquam gratia Plancus ipse pro ingenio et prudentia sua non sit dubitaturus quin decretum consulum quorum et lege et senatus consulto cognitio et iudicium fuit conservet, praesertim cum hoc genere cognitionum labefactato acta Caesaris in dubium ventura videantur, quae non modo quorum interest sed etiam ii qui illa non probant oti causa confirmari velint.
cum ita sit, tamen interest nostra Plancum hoc animo libenti prolixoque facere; quod certe faciet, si tu nervulos tuos mihi saepe cognitos suavitatemque qua nemo tibi par est adhibueris. ut facias te vehementer rogo.
Scr. eodem tempore quo ep. 16 C.
CICERO C. CVPIENNIO S.
tuum plurimi feci meque ille mirifice et coluit et amavit; nec me hercule umquam mihi dubium fuit quin a te diligerer; ego quidem id facere non destiti. ob rem peto a te in maiorem modum ut civitatem Buthrotiam subleves decretumque consulum quod ii secundum Buthrotios fecerunt, cum et lege et senatus consulto statuendi potestatem haberent, des operam ut Plancus noster quam primum confirmet et comprobet. te vehementer, mi Cupienni, etiam atque etiam rogo.
Scr. post ep. 16B.
CICERO PLANCO PRAET. DES. S.
mihi quod, cum antea accuratissime de Buthrotiis ad te scripserim, eadem de re saepius scribam. me hercule, mi Plance, facio quo parum confidam aut liberalitati tuae aut nostrae amicitiae sed, cum tanta res agatur Attici nostri, nunc vero etiam existimatio, ut id quod probavit Caesar nobis testibus et obsignatoribus qui et decretis et responsis Caesaris interfueramus videatur obtinere potuisse, praesertim cum tota potestas eius rei tua sit, ut ea quae consules decreverunt secundum Caesaris decreta et responsa non dicam comprobes sed studiose libenterque comprobes.
mihi sic erit gratum ut nulla res gratior esse possit. iam sperabam, cum has litteras accepisses, fore ut ea quae superioribus litteris a te petissemus impetrata essent, tamen non faciam finem rogandi quoad nobis nuntiatum erit te id fecisse quod magna cum spe exspectamus. enim confido fore ut alio genere litterarum utamur tibique pro tuo summo beneficio gratias agamus. si acciderit, velim sic existimes, non tibi tam Atticum cuius permagna res agitur quam me qui non minus laboro quam ille obligatum fore.
Scr. paulo post ep. 16 C.
CICERO CAPITONI salutem dubito quin mirere atque etiam stomachere quod tecum de eadem re agam saepius. familiarissimi et mihi omnibus rebus coniunctissimi permagna res agitur, Attici. ego tua studia in amicos, etiam in te amicorum. potes nos apud Plancum iuvare.
humanitatem tuam; scio quam sis amicis iucundus. nos in hac causa plus iuvare potest quam tu. res ita est firma ut debet esse, quam consules de consili sententia decreverunt cum et lege et senatus consulto cognoscerent. omnia posita putamus in Planci tui liberalitate; quem quidem arbitramur cum offici sui et rei publicae causa decretum consulum comprobaturum tum libenter nostra causa esse facturum. igitur, mi Capito. ut facias te vehementer etiam atque etiam rogo.