Book 2
Imperial Lucan LatinProoemium de prodigiis. Melius esse, nulla fieri.
Describitur turbatus Romae status. Queruntur matronae.
Queruntur viri, quorum aliquis senior prolixa oratione de superiori bello civili inter Marium Syllamque gesto disserit.
Interritus tamen his omnibus, Brutus noctu ad Catonem adit, eumque alloquitur, et quaerit, quod sit consilium suum.
Respondet Cato: se Pompeium secuturum, et ad idem faciendum Brutum incitat.
Dum ii colloquuntur inter se, intrat Marcia, quam Cato sibi nuptam, olim Hortensio cesserat; ea, mortuo Hortensio, iterum Catonis matrimonium petit, in bellum eum secutura.
Ergo iunguntur statim, praesente Bruto.
Interea Pompeius in Campaniam cesserat; describitur Apenninus mons cum fluminibus suis.
Caesar omnem Italiam occupat; fugiunt Libo, Thermus, Sylla, Varus, Lentulus, Scipio ex oppidis suis, quae tenuerunt.
Domitius Corfinii, ponte rupto fluvioque supra ripam emisso, morari Caesarem conatur; ille tamen transit flumen; dumque obsidere parat Corfinium, cives Domitium ei tradunt, quem Caesar libertate invitum etiam donat.
Interim Pompeius suas cohortes alloquitur, proeliumque promittit in posterum diem.
Non acclamantibus tamen militibus, cedit usque ad Brundusium.
Describitur eius oppidi situs.
Dimittit filium Pompeius in Asiam, ad sollicitandos reges. Ipse in Epirum transire parat.
Persequitur Pompeium Caesar, mareque praecludere vallo molitur.
Pompeius Italiam relinquit.
Caesar Brundusium intrat.