Book 3
Imperial Lucan LatinPompeio naviganti in somnio apparet Iulia, uxor quondam eius, cruentumque fore bellum praedicit.
Appellit ad Epirum Pompeius.
Caesar Curio mandat, ut ex Sicilia annonam procuret.
Deinde Romam tendit.
Romae timor. Senatus Caesari obnoxius. Unus Metellus tribunus se opponit aerarium spoliaturis.
Minatur ei Caesar.
Cotta Metellum ad cedendum hortatur.
Aperitur templum, aerariumque inde profertur.
Interim Pompeius copias ex Graecia Asiaque cogit; quae recensentur.
Caesar in Hispaniam iturus ad Massiliam tendit, quae fida manserat Pompeio.
Mittunt Massilienses legatos ad eum, civile bellum deprecantes.
Caesar tamen Massiliam obsidet.
Describuntur munitiones.
Lucum iubet Caesar exscindi sacrum, cogitque ipse renuentes milites.
Caesar in Hispaniam proficiscens, Trebonio mandat oppugnationem. Agger iacitur; pugnatur; acceditur ad muros; vinea agitur.
Erumpunt noctu Massilienses, hostesque profligant terra.
Igitur mari res tentatur. Brutus adest cum classe.
Navalis fit pugna. Ea uberius per singuli facinora describitur.
Vincuntur Massilienses, Brutusque victor evadit.