Comma for either/or — dharma, courage. Spelling forgiving — corage finds courage.

    Civil War

    Book 10

    Lucan

    Caesar, inter dubiae fidei Aegyptios intrepide versans, Alexandriam venit, locumque adit, quo Alexandri magni ossa dicebantur esse condita.

    De Alexandro Eoisque populis declamatio poetae.

    Interim rex puer, Ptolemaeus, sedato populo suo, apud Caesarem est; ad quem et astu advehitur Cleopatra.

    Declamatio de illa.

    Cleopatra Caesarem alloquitur supplex, rogatque ut se fratremque contra Pothini satellitis impotentiam tutetur.

    Adnuit Caesar. Luxuries Aegyptiorum describitur.

    Accumbunt epulis. Depingitur ornatus et forma Cleopatrae, luxusque in convivio.

    Caesar in convivio alloquitur Achoreum sacerdotem summum, ab eoque cupit se edoceri de diis Aegyptiorum, deque Nili fontibus.

    Ille ergo primum de Sole planetisque et Zodiaco, deinde de Nilo disserit, cuius incrementi caussas latere adhuc ait, pariter atque fontes. Cursum enarrat.

    Interim Pothinus Achillam excitat ad Caesaris necem.

    Is igitur, collectis militibus, ad regiam accedit.

    Caesar portas claudi iubet, regemque obsidem apud se retinet.

    Adversarii oppugnant aedes.

    Caesar ubique adest. Etiam navibus res geritur. Caesar, rate conscensa, cum navibus Pharon occupat.

    Dein Pothinum punit, abscisso eius capite.

    Interea minor regis filia Arsinoe, regia relicta, ad exeritum venit, Achillaque interemto, Ganymedi copias mandat; qui deinde contra Caesarem bellum facit.

    Caesar in summis periculus meminit Scaevae illius fortissimi (), pariter quondam in castello, atque ipse, obsessi.

    Atque ibi carmen imperfectum desinit.