Book 9
Imperial Lucan LatinAt anima Pompeii, busto relicto, evolat ad piorum sedes, indeque terram despicit, et implet pectora suorum, Bruti et Catonis.
Cato, iam totus Pompeianus, cum copiarum reliquiis Corcyram petit.
Inde Cretam, ac denique Africam, ubi classem Pompeii deprehendunt, in qua Cornelia.
Illa enim viso Pompeii sepulcro lamentata erat, nolueratque Aegypto abire, hortata Sextum, ut ipse in bellum proficisceretur; deinde in imam navis partem sese abdiderat.
Ea ad Cyprum appulerat; dein ad Africam denuo, ad Catonis alteriusque Pompeii filii castra. Ibi Sextus edocet fratrem de nece patris.
Ille Aegyptum petere vult. At Cato retinet.
Cornelia in litus egressa ibi comburit Magni vestes et arma et insignia quae gesserat, loco ut essent cineris sibi; funusque instituit.
Laudat Pompeium egregia oratione Cato.
Milites interea Catonis fremunt, belloque abscedere postulant. Et primus Cilix Tarchondimotus; quem carpit Cato. At respondet ei alius ex illis, se Pompeium secutos esse, non civile bellum; velle abire domum.
Indignatur Cato, et oratione eos retinet.
Exercentur armis milites; expugnantur Cyrenaeorum oppida.
Regnum deinde Iubae petitur navibus. Syrtes describuntur.
Tempestas oritur. Ibi aliae naves alio deferuntur. Pars ad Tritonis paludem.
Depingitur ea regio fabulosa. Sylva ibi olim aurea Hesperidum, fluviusque Letho.
Hinc classis, syrtibus liberata, in Libyae ora stationem capit.
At Cato, morae impatiens, suadet egredi in continentem, terraque per arenas iter facere.
Describitur Libya, et mala iter ibi facientibus perpetienda. Arena conflictantur milites, sitim patiuntur.
Ad Iovis Hammonis sedem perveniunt. Describitur eius situs.
Labienus hortatur, ut consulant oraculum.
At Cato non opus esse ait ei, qui sciat fortiter moriendum esse forti viro. Ita abeunt templo.
Pergunt, praeeunte Catone; deveniunt ad fontem serpentibus plenum, e quo bibunt, hortante duce, illaesi.
Quaerit poeta, unde tanta in Africa serpentum copia? Ergo facit digressionem de Phorcyadibus Medusaque, quae describitur.
Narratur Perseus Gorgoni caput abscidisse, deinde per aera super Libyam volasse, ubi ex cruore Gorgonis destillante serpentes enati sint; qui describuntur.
Per ea loca dum Cato iter facit, multi a serpentibus interimuntur, quorum mortes enarrantur.
Queruntur milites.
Catonis fortitudo constans.
Lenitur malum a Psyllis, venenum exsugentibus.
Denique Leptin perveniunt.
Caesar interim, Pompeium quaerens, Hellespontum adit, Troiamque, cuius regio describitur;
deinde Aegyptum. Ibi satelles regius ei obviam venit, Pompeii caput offerens.
Lacrimatur Caesar, quamvis laetus, increpatque satellitem regemque. Pompeii manes placare eos iubet.