Comma for either/or — dharma, courage. Spelling forgiving — corage finds courage.

    Civil War

    Book 8

    Lucan

    Pompeius in fuga ad litus maris devenit.

    Conscendit cymbam, eamque Lesbum dirigi iubet, ubi Cornelia uxor; cuius animi status describitur.

    Appellit ad Lesbum Pompeius.

    Solatur uxorem.

    Respondet Cornelia.

    Mitylenaei Pompeium ad se invitant.

    Ille eos laudat.

    Abit tamen Lesbo cum Cornelia, lugentibus incolis.

    Pompeius nocte in navi sedens loquitur cum gubernatore, quem iubet vitare Thessaliam Italiamque, ceterum navis cursum Fortunae committere.

    Sole orto eum assequuntur et Sextus filius, et alii proceres amicique.

    Ex his legat Deiotarum ad Orientis populos, auxilia conquisitum.

    Ille igitur, servili habitu indutus, escendit e navi in litus Asiae.

    Pompeius praeternavigat Ephesum, Samum, Rhodum, Pamphyliam, Taurum.

    In Cilicia alloquitur comites suos, solatur, suadetque, ut secum ad Parthos Eoasque gentes proficiscantur. Nam Aegyptiorum fidem aut Maurorum esse suspectam.

    Illi renuunt, respondetque Lentulus, hortans ut Aegyptum eat.

    Ergo Cyprum tendit. Inde traiecto mari, Pharon praenavigat, et ad Pelusium appellit.

    Ibi audit, regem in propinquo adesse; ergo flectit iter. Rex autem de Pompeii adventu comperit; ergo concilium convocat.

    In eo concilio Pothinus suadet regi, ut interimat Pompeium.

    Ergo Ptolemaeus Achillam ablegat.

    Apostrophe poetae.

    Achillas parva rate ad Pompeii navem accedens, invitat eum nomine regis, suadetque, ut ratem suam conscendat. Solus ergo conscendit.

    Ibi eum confodiunt Septimius et Achillas.

    Postrema Pompeius facit verba.

    Conqueritur, facinore viso, Cornelia fugiente navi sua.

    Septimius Pompeii caput abscidit, Achillaeque tradit.

    Apostrophe.

    Reliquum cadaver in mare proiectum servat Cordus, qui ex insula Cypra Pompeium secutus erat, in litusque affert, ibique comburit, deinde sepelit ossa, lapidemque imponit cum inscriptione.

    Apostrophe de Pompeii fato, deque Aegypto, illiusque tumulo.