Chapter 1
Hellenistic Plautus, Titus Maccius LatinAmphitrvo: Age í tu secúndum.
Sosia: Sequór, subsequór te.
Amphitrvo: Scelestissimum te arbitror.
Sosia: Nam quam ob rem?
Amphitrvo: Quia id quod neque est neque fuit neque futurum est mihi praedicas.
Sosia: Eccere, iam tuatim facis tu, ut tuis nulla apud te fides sit.
Amphitrvo: Quid est? quo modo? iam quidem hercle ego tibi istam scelestam, scelus, linguam abscidam.
Sosia: Tuos sum, proinde ut commodumst et lubet quidque facias;
tamen quin loquar haec uti facta sunt hic, numquam ullo modo me potes deterrere.
Amphitrvo: Scelestissime, audes mihi praedicare id, domi te esse nunc, qui hic ades?
Sosia: Vera dico.
Amphitrvo: Malum quod tibi di dabunt, atque ego hodie dabo.
Sosia: Istuc tibist in manu, nam tuos sum.
Amphitrvo:
Tun me, verbero, audes erum ludificari?
tune id dicere audes, quod nemo umquam homo antehac vidit nec potest fieri, tempore uno homo idem duobus locis ut simul sit?
Sosia: Profecto ut loquor res ita est.
Amphitrvo: Iuppiter te perdat.
Sosia: Quid mali súm, ere, tua ex re promeritus?
Amphitrvo: Rogasne, improbe, etiam, qui ludos facis me?
Sosia: Meritó maledicás mihi, si id ita factum est.† verum haud mentior, resque uti facta dico.
Amphitrvo: Homo hic ébrius est, ut opínor.
Sosia:
Útinam ita essem.
Amphitrvo: Optás quae facta.
Sosia: Égone?
Amphitrvo: Tu istic. úbi bibisti?
Sosia: Nusquam equidem bibi.
Amphitrvo: Quid hoc sit hominis?
Sosia: equidem decies dixi:
domi ego sum, inquam, écquid audis? et apud te adsum Sosia idem.
satin hoc plane, satin diserte, ere, nunc videor tibi locutus esse?
Amphitrvo: Vah,
ápage te a me.
Sosia: Quíd est negoti?
Amphitrvo:
Péstis te tenet.
Sosia: Nám quor istuc dicis? equidem valeo et salvos sum recte, Amphitruo.
Amphitrvo: At te ego faciam hodie proinde ac meritus es, ut minus valeas et miser sis, salvos domum si rediero: iam sequere sis, erum qui ludificas dictis delirantibus, qui quoniam erus quod imperavit neglexisti persequi, nunc venis etiam ultro inrisum dominum: quae neque fieri possunt neque fando umquam accepit quisquam profers, carnifex;
quoius ego hodie in tergum faxo ista expetant mendacia.
Sosia: Amphitruo, miserrima istaec miseria est servo bono, apud erum qui vera loquitur, si id vi verum vincitur.
Amphitrvo: Quo id, malum, pacto potest nam (mecum argumentis puta)
fieri, nunc uti tu et hic sis et domi? id dici volo.
Sosia: Sum profecto et hic et illíc. hoc cuivis mirari licet, neque tibi istuc mirum mágis videtur quam mihi.
Amphitrvo: Quo modo?
Sosia: Nihilo, inquam, mirum magis tibi istuc quam mihi;
neque, ita me di ament, credebam primo mihimet Sosiae, donec Sosia illic egomet fecit sibi uti crederem.
ordine omne, uti quicque actum est, dúm apud hostis sedimus, edissertavit. tum formam una abstulit cum nomine.
neque lac lactis magis est simile quam ille ego similest mei.
nam ut dudum ante lucem a portu me praemisisti domum—
Amphitrvo:
Quid igitur?
Sosia: Prius multo ante aedis stabam quam illo adveneram.
Amphitrvo: Quas, malum, nugás? satin tu sanus es?
Sosia: Sic sum ut vides.
Amphitrvo: Huic homini nescio quid est mali mala obiectum manu, postquam a me abiit.
Sosia: Fateor, nam sum obtusus pugnis pessume.
Amphitrvo: Quis te verberavit?
Sosia: Egomet memet, qui nunc sum domi.
Amphitrvo:
Cave quicquam, nisi quod rogabo te, mihi responderis.
omnium primum iste qui sit Sosia, hoc dici volo.
Sosia: Tuos est servos.
Amphitrvo: Mihi quidem uno te plus etiam est quam volo, neque postquam sum natus habui nisi te servom Sosiam.
Sosia: At ego nunc, Amphitruo, dico: Sosiam servom tuom praeter me alterum, inquam, adveniens faciam ut offendas domi,
Davo prognatum patre eodem quo égo sum, forma, aetate item qua égo sum. quid opust verbis? geminus Sosia hic factust tibi.
Amphitrvo: Nimia memoras mira. sed vidistin uxorem meam?
Sosia: Quin intro ire in aedis numquam licitum est.
Amphitrvo: Quis te prohibuit?
Sosia:
Sosia ille, quem iam dudum dico, is qui me contudit.
Amphitrvo: Quis istic Sosia est?
Sosia: Ego, inquam. quotiens dicendum est tibi?
Amphitrvo: Sed quid ais? num obdormivisti dudum?
Sosia: Nusquam gentium.
Amphitrvo: Ibi forte istum si vidisses quendam in somnis Sosiam—
Sosia: Non soleo ego somniculose éri imperia persequi.
vigilans vidi, vigilans nunc te video, vigilans fabulor, vigilantem ille me iam dudum vigilans pugnis contudit.
Amphitrvo: Quis homo?
Sosia: Sosia, inquam, ego ille. quaeso, nonne intellegis?
Amphitrvo: Qui, malum, intellegere quisquam potis est? ita nugas blatis.
Sosia: Verum actutum nosces, quom illum nosces servom Sosiam.
Amphitrvo:
Sequere hac igitur me, nam mi istuc primum exquisito est opus.
Sosia:
Amphitrvo:
Alcvmena: Satín parva rés est volúptatum in víta atque in aétate agúnda praequám quod moléstum est? ita cuíque comparátum est in aétate hominum;
ita dívis est plácitum, volúptatem ut maéror comés consequátur:
quin íncommodí plus malíque ilico ádsit, boní si optigít quid.
nam ego íd nunc expérior domo átque ipsa dé me sció, cui volúptas parúmper datást, dum virí mei míhi potéstas vidéndi fuit noctem únam modo; átque is repénte abiit á me hinc ánte lucem.
sola híc mihi nunc vídeor, quia ílle hinc abést quem ego amó praeter omnes.
plus aégri ex ábitu virí, quam ex advéntu volúptatis cépi. sed hóc me beát saltém, quom perduéllis vicít et domúm laudis cómpos revénit:
id sólacio est.
absít, dum modó laude párta domúm recipiát se; feram ét perferam úsque abitum éius ánimo forti átque offirmáto, id módo si mercédis datúr mi, ut meús victor vír belli clúeat.
satis mi esse ducam.
virtús praemium ést optimúm;
virtús omnibús rebus ánteit profécto:
libértas salús vita rés et paréntes, patria ét prognáti tutántur, servántur:
virtús omnia ín sese habét, omnia ádsunt bona quém penest vírtus.
Amphitrvo: Édepol me uxori éxoptatum crédo adventurúm domum, quae me amat, quam contra amo, praesertim re gesta bene, victis hostibus: quos nemo posse superari ratust, eos auspicio meo atque ductu primo coetu vicimus.
certe enim méd illi expectatum optato venturum scio.
Sosia: Quid? me non rere expectatum amicae venturum meae?
Alcvmena:
Meus vir hic quidem est.
Amphitrvo: Séquere hac tu me.
Alcvmena: Nam quid ille revortitur qui dudum properare se aibat? án ille me temptat sciens atque id se volt experiri, suom abitum ut desiderem?
ecastor med haud invita se domum recipit suam.
Sosia: Amphitruo, redire ad navem meliust nos.
Amphitrvo: Qua gratia?
Sosia:
Quia domi daturus nemo est prandium advenientibus.
Amphitrvo: Qui tibi nunc istuc in mentemst?
Sosia: Quia enim sero advenimus.
Amphitrvo: Qui?
Sosia: Quia Alcumenam ante aedis stare saturam intellego.
Amphitrvo: Gravidam ego illanc hic reliqui quóm abeo.
Sosia: Ei perii miser.
Amphitrvo: Quid tibi est?
Sosia: Ad aquam praebendam commodum adveni domum, decumo post mense, ut rationem te putare intellego.
Amphitrvo: Bono animo es.
Sosia: Scin quam bono animo sim? si situlam cepero, numquam edepol tu mihi divini creduis post hunc diem, ní ego illi puteo, si occepso, ánimam omnem intertraxero.
Amphitrvo: Sequere hac me modo; alium ego isti rei allegabo, ne time.
Alcvmena:
Magis nunc me meum officium facere, si huic eam advorsum, arbitror.
Amphitrvo: Amphitruo uxorem salutat laetus speratam suam, quam omnium Thebis vir unam esse optimam diiudicat, quamque adeo cives Thebani vero rumiferant probam.
valuistin usque? exspectatun advenio?
Sosia: Haud vidi magis.
exspectatum eum salutat magis haud quicquam quam canem.
Amphitrvo: Et quom te †gravidam et quom te pulchre plenam aspicio, gaudeo.
Alcvmena: Obsecro ecastor, quid tu me deridiculi gratia sic salutas atque appellas, quasi dudum non videris quasique nunc primum recipias te domum huc ex hostibus?
Amphitrvo: Immo equidem te nisi nunc hodie nusquam vidi gentium.
Alcvmena: Cur negas?
Amphitrvo: Quia vera didici dicere.
Alcvmena: Haud aequom facit qui quod didicit id dediscit. an periclitamini quid animi habeam? sed quid huc vos revortimini tam cito?
an te auspicium commoratum est an tempestas continet qui non abiisti ad legiones, ita uti dudum dixeras?
Amphitrvo: Dudum? quam dudum istuc factum est?
Alcvmena: Temptas. iam dudum, modo.
Amphitrvo: Qui istuc potis est fieri, quaeso, ut dicis: iam dudum, modo?
Alcvmena: Quid enim censes? te ut deludam contra lusorem meum, qui nunc primum te advenisse dicas, modo qui hinc abieris.
Amphitrvo: Haec quidem deliramenta loquitur.
Sosia: Paulisper mane, dum edormiscat unum somnum.
Amphitrvo: Quaene vigilans somniat?
Alcvmena: Equidem ecastor vigilo, et vigilans id quod factum est fabulor.
nam dudum ante lucem et istunc et te vidi.
Amphitrvo: Quo in loco?
Alcvmena:
Hic in aedibús ubi tu habitas.
Amphitrvo: Numquam factum est.
Sosia: Non taces?
quid si e portu navis huc nos dormientis detulit?
Amphitrvo: Etiam tu quoque adsentaris húic?
Sosia: Quid vis fieri?
non tu scis? Bacchae bacchanti si velis advorsarier, ex insana insaniorem facies, feriet saepius;
si obsequare, una resolvas plaga.
Amphitrvo: At pol qui certa res hanc est obiurgare, quae me hódie advenientem domum noluerit salutare.
Sosia: Inritabis crabrones.
Amphitrvo: Tace.
Alcumena, unum rogare te volo.
Alcvmena: Quid vis roga.
Amphitrvo: Num tibi aut stultitia accessit aut superat superbia?
Alcvmena:
Qui istuc in mentemst tibi ex me, mi vir, percontarier?
Amphitrvo: Quia salutare advenientem me solebas antidhac, appellare, itidem ut pudicae suos viros quae sunt solent.
eo more expertem te factam adveniens offendi domi.
Alcvmena: Ecastor equidem te certo heri advenientem ílico, et salutavi et valuissesne usque exquisivi simul, mi vir, et manum prehendi et osculum tetuli tibi.
Sosia: Tun heri hunc salutavisti?
Alcvmena: Et te quoque etiam, Sosia.
Sosia: Amphitruo, speravi ego istam tibi parituram filium;
verum non est puero gravida.
Amphitrvo: Quid igitur?
Sosia: Insania.
Alcvmena:
Equidem sana sum et deos quaeso, ut salva pariam filium.
verum tu malum mágnum habebis, si hic suom officium facit:
ob istuc omen, ominator, capies quod te condecet.
Sosia: Enim vero praegnati oportet et malum et malum dari, ut quod obrodat sit, animo si male esse occeperit.
Amphitrvo:
Tu me heri hic vidisti?
Alcvmena: Ego, inquam, si vis decies dicere.
Amphitrvo: In somnis fortasse.
Alcvmena: Immo vígilans vigilantem.
Amphitrvo: Ei misero mihi.
Sosia: Quid tibi est?
Amphitrvo: Delirat uxor.
Sosia: Atra bili percita est.
nulla res tam delirantis homines concinnat cito.
Amphitrvo: Vbi primum tibi sensisti, mulier, impliciscier?
Alcvmena:
Equidem ecastor sana et salva sum.
Amphitrvo: Quor igitur praedicas, té heri me vidisse, qui hac noctu in portum advecti sumus?
ibi cenavi atque ibi quievi in navi noctem perpetem, neque meum pedem huc íntuli etiam in aedis, ut cum exercitu hinc profectus sum ad Teloboas hostis eosque ut vicimus.
Alcvmena:
Immo mecum cenavisti et mecum cubuisti.
Amphitrvo: Quid est?
Alcvmena: Vera dico.
Amphitrvo: Non de hac quidem hercle re; de áliis nescio.
Alcvmena: Primulo diluculo abiisti ad legiones.
Amphitrvo: Quo modo?
Sosia: Recte dicit, ut commeminit: somnium narrat tibi.
sed, mulier, postquam experrecta es, te prodigiali Iovi aut mola salsa hodie aut ture comprecatam oportuit.
Alcvmena: Vae capiti tuó.
Sosia: Tua istuc refert—si curaveris.
Alcvmena: Iterum iám hic in me inclementer dicit, atque id sine malo.
Amphitrvo: Tace tu. tu dic: egone abs te abii hinc hodie cum diluculo?
Alcvmena: Quis igitur nisi vos narravit mi, illi ut fuerit proelium?
Amphitrvo:
An etiam id tu scis?
Alcvmena: Quippe qui éx te audivi, ut urbem maximam expugnavisses regemque Pterelam tute occideris.
Amphitrvo: Egone istuc dixi?
Alcvmena: Tute istic, etiam adstante hoc Sosia.
Amphitrvo: Audivistin tu me narrare haec hodie?
Sosia: Vbi ego audiverim?
Amphitrvo: Hanc roga.
Sosia: Me quidem praesente numquam factum est, quod sciam.
Alcvmena:
Mirum quin te adversus dicat.
Amphitrvo: Sosia, age me huc aspice.
Sosia: Specto.
Amphitrvo: Vera volo loqui te, nolo adsentari mihi.
audivistin tu hodie me illi dicere ea quae illa autumat?
Sosia: Quaeso edepol, num tu quoque etiam insanis, quom id me interrogas, qui ipsus equidem nunc primum istanc tecum conspicio simul?
Amphitrvo:
Quid nunc, mulier? audin illum?
Alcvmena: Ego véro, ac falsum dicere.
Amphitrvo: Neque tu illi neque mihi viro ipsi credis?
Alcvmena: Eo fit quia mihi plurimum credo et scio istaec facta proinde ut proloquor.
Amphitrvo: Tun me heri advenisse dicis?
Alcvmena: Tun te abiisse hodie hinc negas?
Amphitrvo: Nego enim vero, et me advenire nunc primum aio ad te domum.
Alcvmena:
Obsecro, etiamne hoc negabis, te auream pateram mihi dédisse dono hodié, qua te illi donatum esse dixeras?
Amphitrvo: Neque edepol dedi neque dixi; verum ita animatus fui itaque nunc sum, ut ea te patera donem. sed quis istúc tibi dixit?
Alcvmena: Ego equidem ex te audivi et ex tua accepi manu pateram.
Amphitrvo: Mane, mane, obsecro te. nimis demiror, Sosia, qui illaec illic me donatum esse aurea patera sciat, nisi tu dudum hanc convenisti et narravisti haec omnia.
Sosia: Neque edepol ego dixi neque istam vidi nisi tecum simul.
Amphitrvo: Quid hoc sit hominis?
Alcvmena: Vin proferri pateram?
Amphitrvo: Proferri volo.
Alcvmena:
Fiat. heus tu, Thessala, intus pateram proferto foras, qua hódie meus vir donavit me.
Amphitrvo: Secede huc tu, Sosia, enim vero illud praeter alia mira miror maxime, si haec habet páteram illam.
Sosia: An etiam credis id, quae in hac cistellula tuo signo obsignata fertur?
Amphitrvo: Salvom signum est?
Sosia: Inspice.
Amphitrvo:
Recte, ita est ut obsignavi.
Sosia: Quaeso, quin tu istanc iubes pro cerrita circumferri?
Amphitrvo: Edepol qui facto est opus;
nam haec quidem edepol laruarum plenast.
Alcvmena: Quid verbis opust?
em tibi pateram, eccam.
Amphitrvo: Cedo mi.
Alcvmena: Age aspice huc sis nunciam tu qui quae facta infitiare; quem égo iam hic convincam palam.
estne haec patera, qua donatu's donatus es illi?
Amphitrvo: Summe Iuppiter, quid ego video? haec ea est profecto patera. perii, Sosia.
Sosia: Aut pol haec praestigiatrix multo mulier maxima est aut pateram hic inesse oportet.
Amphitrvo: Agedum, exsolve cistulam.
Sosia: Quid ego istam exsolvam? obsignatast recte, res gesta est bene:
tu peperisti Ámphitruonem, ego alium peperi Sosiam;
nunc si patera pateram peperit, omnes congeminavimus.
Amphitrvo: Certum est aperire atque inspicere.
Sosia: Vide sis signi quid siet, ne posterius in me culpam conferas.
Amphitrvo: Aperi modo;
nam haec quidem nos delirantis facere dictis postulat.
Alcvmena:
Vnde haec igitur est nisi abs te quae mihi dono data est?
Amphitrvo: Opus mi est istuc exquisito.
Sosia: Iuppiter, pro Iuppiter.
Amphitrvo: Quid tibi est?
Sosia: Hic patera nulla in cistulast.
Amphitrvo: Quid ego audio?
Sosia: Id quod verúmst.
Amphitrvo: At cum cruciatu iam, nisi apparet, tuo.
Alcvmena: Haec quidem apparet.
Amphitrvo: Quis igitur tibi dedit?
Alcvmena: Qui me rogat.
Sosia:
Me captas, quia tute ab navi clanculum huc alia via praecucurristi, atque hinc pateram tute exemisti atque eam huic dedisti, post hanc rursum óbsignasti clanculum.
Amphitrvo: Ei mihi, iam tu quoque huius adiuvas insaniam?
ain heri nos advenisse huc?
Alcvmena: Aio, adveniensque ilico me salutavisti, et ego te, et osculum tetuli tibi.
Sosia: Iam illud non placet principium de osculo.
Amphitrvo: Perge exsequi.
Alcvmena: Lavisti.
Amphitrvo: Quid postquam lavi?
Alcvmena: Accubuisti.
Sosia: Euge optime.
nunc exquire.
Amphitrvo: Ne interpella. perge porro dicere.
Alcvmena: Cena adposita est; cenavisti mecum, ego accubui simul.
Amphitrvo:
In eodem lectó?
Alcvmena: In eodem.
Sosia: Ei, non placet convivium.
Amphitrvo: Sine modo argumenta dicat. quid postquam cenavimus?
Alcvmena: Te dormitare aibas; mensa ablata est, cubitum hinc abiimus.
Amphitrvo: Vbi tu cubuisti?
Alcvmena: In eodem lectó tecum una in cubiculo.
Amphitrvo: Perdidisti.
Sosia: Quid tibi est?
Amphitrvo: Haec me modo ad mortem dedit.
Alcvmena:
Quid iam, amabo?
Amphitrvo: Ne me appella.
Sosia: Quid tibi est?
Amphitrvo: Perii miser, quia pudicitiae huius vitium me hinc absente est additum.
Alcvmena: Obsecro ecastor, cur istuc, mi vir, ex ted audio?
Amphitrvo: Vir ego tuos sim? ne me appella, falsa, falso nomine.
Sosia: Haeret haec res, si quidem haec iam mulier facta est ex viro.
Alcvmena:
Quid ego feci, qua istaec propter dicta dicantur mihi?
Amphitrvo: Tute edictas facta tua, ex me quaeris quid deliqueris.
Alcvmena: Quid ego tibi deliqui, si, cui nupta sum, tecum fui?
Amphitrvo: Tun mecum fueris? quid illac impudente audacius?
saltem, tute si pudoris egeas, sumas mutuom.
Alcvmena:
Istuc facinus, quod tu insimulas, nostro generi non decet.
tu si me inpudicitiai captas, capere non potes.
Amphitrvo: Pro di immortales, cognoscin tu me saltem, Sosia?
Sosia: Propemodum.
Amphitrvo: Cenavin ego heri in navi in portu Persico?
Alcvmena: Mihi quoque adsunt testes, qui illud quod ego dicam adsentiant.
Sosia:
Nescio quid istúc negoti dicam, nisi si quispiam est
Amphitruó alius, qui forte ted hinc absenti tamen tuam rem curet teque absente hic munus fungatur tuom.
nam quod de illo subditivo Sosia mirum nimis, certe de istoc Amphitruone iam alterum mirum est magis.
Amphitrvo:
Nescio quis praestigiator hanc frustratur mulierem.
Alcvmena: Per supremi regis regnum iuro et matrem familias
Iunonem, quam me vereri et metuere est par maxume, ut mi extra unum te mortalis nemo corpus corpore contigit, quo me impudicam faceret.
Amphitrvo: Vera istaec velim.
Alcvmena:
Vera dico, sed nequiquam, quoniam non vis credere.
Amphitrvo: Mulier es, audacter iuras.
Alcvmena: Quae non deliquit, decet audacem esse, confidenter pro se et proterve loqui.
Amphitrvo: Satis audacter.
Alcvmena: Vt pudicam decet.
Amphitrvo: †In verbis probas.
Alcvmena: Non ego illam mihi dotem duco esse, quae dos dicitur, sed pudicitiam et pudorem et sedatum cupidinem, deum metum, parentum amorem et cognatum concordiam, tibi morigera atque ut munifica sim bonis, prosim probis.
Sosia: Ne ista edepol, si haec vera loquitur, examussim est optima.
Amphitrvo: Delenitus sum profecto ita, ut me qui sim nesciam.
Sosia:
Amphitruo es profecto, cave sis ne tu te usu perduis:
ita nunc homines immutantur, postquam peregre advenimus.
Amphitrvo: Mulier, istam rem inquisitam certum est non amittere.
Alcvmena: Edepol me libente facies.
Amphitrvo: Quid ais? responde mihi, quid si adduco tuom cognatum húc a navi Naucratem, qui mecum una vectust una navi, atque is si denegat facta quae tu facta dicis, quid tibi aequom est fieri?
numquid causam dicis, quin te hoc multem matrimonio?
Alcvmena: Si deliqui, nulla causa est.
Amphitrvo: Convenit. tu, Sosia, duc hos intro. ego huc ab navi mecum adducam Naucratem.—
Sosia:
Nunc quidem praeter nos nemo est. dic mihi verum serio:
ecquis alius Sosia intust, qui mei similis siet?
Alcvmena: Abin hinc a me dignus domino servos?
Sosia: Abeo, si iubes.—
Alcvmena: Nimis ecastor facinus mirum est, qui illi conlibitum siet meo viro sic me insimulare falso facinus tam malum.
quidquid est, iam ex Naucrate cognato id cognoscam meo.—