Chapter 2
Hellenistic Plautus, Titus Maccius LatinIvppiter: Ego sum ille Amphitruo, cui est servos Sosia, idem Mercurius qui fit, quando commodumst, in superiore quí habito cenaculo, qui interdum fio Iuppiter, quando lubet;
huc autem quom extemplo adventum adporto, ilico
Amphitruo fio et vestitum immuto meum.
nunc huc honoris vostri venio gratia, ne hanc incohatam transigam comoediam;
simul Alcumenae, quam vir insontem probri
Amphitruo accusat, veni ut auxilium feram:
nam mea sit culpa, quod egomet contraxerim, si id Alcumenae innocenti expetat.
nunc Amphitruonem memet, út occepi semel, esse adsimulabo, atque in horum familiam frustrationem hodie iniciam maxumam;
post igitur demum faciam res fiat palam atque Alcumenae in tempore auxilium feram faciamque ut uno fetu et quod gravida est viro et me quod gravidast pariat sine doloribus.
Mercurium iussi me continuo consequi, si quid vellem imperare. nunc hanc adloquar.
Alcvmena: Durare nequeo in aedibus. ita me probri, stupri, dedecoris a viro argutam meo!
ea quae sunt facta infecta ut reddat clamitat, quae neque sunt facta neque ego in me admisi arguit;
atque id me susque deque esse habituram putat.
non edepol faciam, neque me perpetiar probri falso insimulatam, quin ego illum aut deseram aut sátis faciat mi ille átque adiuret insuper, nolle esse dicta quae in me insontem protulit.
Ivppiter:
Faciundum est mi illud, fieri quód illaec postulat, si me illam amantem ad sese studeam recipere, quando ego quod feci, id factum Amphitruoni offuit atque illi dudum meus amor negotium insonti exhibuit, nunc autem insonti mihi illius ira in hanc et male dicta expetent.
Alcvmena: Sed eccum video qui me miseram arguit stupri, dedecoris.
Ivppiter: Te volo, uxor, conloqui.
quo te avortisti?
Alcvmena: Ita ingenium meumst:
inimicos semper osa sum optuerier.
Ivppiter:
Heia autem inimicos?
Alcvmena: Sic est, vera praedico;
nisi etiam hoc falso dici insimulaturus es.
Ivppiter: Nimis iracunda es.
Alcvmena: Potin ut abstineas manum?
nam certo, si sis sanus aut sapias satis, quam tu impudicam esse arbitrere et praedices, cum ea tú sermonem nec ioco nec serio tibi habeas, nisi sis stultior stultissimo.
Ivppiter: Si dixi, nihilo magis es, neque ego esse arbitror, et id huc revorti uti me purgarem tibi.
nam numquam quicquam meo animo fuit aegrius, quam postquam audivi ted esse iratam mihi.
cur dixisti? inquies. ego expediam tibi.
non edepol quo te esse impudicam crederem;
verum periclitatus súm animum tuom, quid faceres et quo pacto id ferre induceres.
equidem ioco illa dixeram dudum tibi, ridiculi causa. vél hunc rogato Sosiam.
Alcvmena: Quin huc adducis meum cognatum Naucratem, testem quem dudum te adducturum dixeras, te huc non venisse?
Ivppiter: Si quid dictum est per iocum, non aequom est id te serio praevortier.
Alcvmena: Ego illúd scio quam doluerit cordi meo.
Ivppiter: Per dexteram tuam te, Alcumena, oro obsecro, da mihi hanc veniam, ignosce, irata ne sies.
Alcvmena: Ego istaec feci verba virtute irrita;
nunc, quando factis me impudicis abstini, ab impudicis dictis avorti volo.
valeas, tibi habeas res tuas, reddas meas.
iuben mi íre comites?
Ivppiter: Sanan es?
Alcvmena: Si non iubes, ibo egomet; comitem mihi Pudicitiam duxero.†
Ivppiter:
Mane. arbitratu tuo ius iurandum dabo, me meam pudicam esse uxorem arbitrarier.
id ego si fallo, tum te, summe Iuppiter, quaeso, Amphitruoni ut semper iratus sies.
Alcvmena: A, propitius sit potius.
Ivppiter: Confido fore;
nam ius iurandum verum te advorsum dedi.
iam nunc irata non es?
Alcvmena: Non sum.
Ivppiter: Bene facis.
nam in hominum aetate multa eveniunt huius modi:
capiunt voluptátes, capiunt rursum miserias;
irae interveniunt, redeunt rursum in gratiam.
verum irae si quae forte eveniunt huius modi inter eos, rursum si reventum in gratiam est, bis tanto amici sunt inter se quam prius.
Alcvmena: Primum cavisse oportuit ne diceres, verum eadem si isdem purgas mi, patiunda sunt.
Ivppiter:
Iube véro vasa pura adornari mihi, ut quae ápud legionem vota vovi, si domum rediissem salvos, ea ego exsolvam omnia.
Alcvmena: Ego istuc curabo.
Ivppiter: Evocate huc Sosiam;
gubernatorem qui in mea navi fuit
Blepharonem arcessat, qui nobiscum prandeat.
is adeo inpransus ludificabitur, cum ego Amphitruonem collo hinc obstricto traham.
Alcvmena: Mirum quid solus secum secreto ille agat.
atque aperiuntur aedes. exit Sosia.
Sosia: Ámphitruo, assum. sí quid opus est, impera, imperium éxequar.
Ivppiter:
Sosia, optume advenis.
Sosia: Iam pax est inter vos duos?
nam quia vos tranquillos video, gaudeo et volup est mihi.
atque ita servom par videtur frugi sese instituere:
proinde eri ut sint, ipse item sit; voltum e voltu comparet:
tristis sit, si eri sint tristes; hilarus sit, si gaudeant.
sed age responde: iam vos rediistis in concordiam?
Ivppiter: Derides, qui scis haec dudum me dixisse per iocum.
Sosia: An id ioco dixisti? équidem serio ac vero ratus.
Ivppiter:
Habui expurigationem; facta pax est.
Sosia: Optume est.
Ivppiter: Ego rem divinam intus faciam, vota quae sunt.
Sosia: Censeo.
Ivppiter: Tu gubernatorem a navi huc evoca verbis meis
Blepharonem, qui re divina facta mecum prandeat.
Sosia: Iam hic ero, cum illic censebis esse me.—
Ivppiter: Actutum huc redi.
Alcvmena:
Numquid vis, quin abeam iam intro, ut apparentur quibus opust?
Ivppiter: I sane, et quantum potest parata fac sint omnia.
Alcvmena: Quin venis quando vis intro? faxo haud quicquam sit morae.—
Ivppiter: Recte loquere et proinde diligentem ut uxorem decet.
iam hisce ambo, et servos et era, frustra sunt duo, qui me Amphitruonem rentur esse: errant probe.
nunc tu divine húc fac adsis Sosia
(audis quae dico, tam etsi praesens non ades), fac Amphitruonem ádvenientem ab aedibus ut abigas; quovis pacto fac commentus sis.
volo déludi illunc, dum cum hac usuraria uxore nunc mihi morigero. haec curata sint fac sis, proinde adeo ut velle med intellegis, atque ut ministres mihi, mihi cum sacruficem.
Mercvrivs: Concédite atque abscédite omnes, dé via decédite, nec quísquam tam audax fúat homo, qui óbviam obsistát mihi.
nam mihi quidem hercle qui minus liceat deo minitarier populo, ni decedat mihi, quam servolo in comoediis?
ille návem salvam nuntiat aut irati adventum senis:
ego sum Iovi dicto audiens, eius iussu nunc huc me adfero.
quam ob rem mihi magis par est via decedere et concedere.
pater vocat me, eum sequor, eius dicto imperio sum audiens;
ut filium bonum patri esse oportet, itidem ego sum patri.
amanti subparasitor, hortor, adsto, admoneo, gaudeo.
si quid patri volup est, voluptas ea mi multo maxumast.
amat: sapit; recte facit, animo quando obsequitur suo, quod omnis homines facere oportet, dum id modo fiat bono.
nunc Amphitruonem volt deludi meus pater: faxo probe iam hic deludetur, spectatores, vobis inspectantibus.
capiam coronam mi in caput, adsimulabo me esse ebrium;
atque illuc sursum escendero: inde optume aspellam virum de supero, cum huc accesserit; faciam ut sit madidus sobrius.
deinde illi actutum sufferet suos servos poenas Sosia:
eum fécisse ille hodie arguet quae ego feceró hic. quid mea?
meo me aéquomst morigerum patri, eius studio servire addecet.
sed eccum Amphitruonem, advenit; iam ille hic deludetur probe, siquidém vos voltis auscultando operam dare.
ibo intro, ornatum capiam qui potis decet;
dein susum ascendam in tectum, ut illum hinc prohibeam.