Chapter 3
Hellenistic Plautus, Titus Maccius LatinAmphitrvo: Naúcratem quem cónvenire vólui, in navi nón erat, neque domi neque in urbe invenio quemquam qui illum viderit.
nam omnis plateas perreptavi, gymnasia et myropolia;
apud emporium atque in macello, ín palaestra atque in foro, in medicinis, in tonstrinis, apud omnis aedis sacras sum defessus quaeritando: nusquam invenio Naucratem.
nunc domum ibo atque ex uxore hánc rem pergam exquirere, quis fuerit quem propter corpus suom stupri compleverit.
nam me, quam illam quaestionem inquisitam hodie amittere, mortuom satiust. sed aedis occluserunt. eugepae, pariter hoc fit atque ut alia facta sunt. feriam foris.
aperite hoc. heus, ecquis hic est? ecquis hoc aperit ostium?
Mercvrivs: Quís ad fores est?
Amphitrvo: Égo sum.
Mercvrivs: Quid ego sum.
Amphitrvo: Íta loquor.
Mercvrivs: Tibi Iúppiter dique omnes irati certo sunt, qui sic frangas fores.
Amphitrvo: Quo modo?
Mercvrivs: Eo modo, ut profecto vivas aetatem miser.
Amphitrvo: Sosia.
Mercvrivs: Ita, sum Sosia, nisi me esse oblitum existimas.
quid nunc vis?
Amphitrvo: Sceleste, at etiam quid velim, id tu me rogas?
Mercvrivs: Ita, rogo. paene effregisti, fatue, foribus cardines.
an foris censebas nobis publicitus praeberier?
quid me aspectas, stolide? quid nunc vis tibi? aut quis tu es homo?
Amphitrvo: Verbero, etiam quis ego sim me rogitas, ulmorum Acheruns?
quem pol ego hodie ob istaec dicta faciam ferventem flagris.
Mercvrivs: Prodigum te fuisse oportet olim in adulescentia.
Amphitrvo: Quidum?
Mercvrivs: Quia senecta aetate á me mendicas malum.
Amphitrvo: Cum cruciatu tuo istaec hodie, verna, verba funditas.
Mercvrivs: Sacrufico ego tibi.
Amphitrvo: Qui?
Mercvrivs: Quia enim te macto infortunio.
Amphitrvo:
At ego te cruce et cruciatu mactabo, mastigia.
(Mercvrivs): Érus Amphitruo st occupatus.
(Mercvrivs): abiendi nunc tibi etiam occasiost.
(Mercvrivs): Optimo iure infringatur aula cineris in caput.
(Mercvrivs): Ne tu postules matulam unam tibi aquae ínfundi in caput.
(Mercvrivs):
Laruatu's laruatus es. edepol hominem miserum. medicum quaerita.
(Alcvmena): Exiúravisti te mihi dixe per iocum.
(Alcvmena): Quaeso advenienti morbo medicari iube:
tu certe aut laruatus aut cerritus es.
(Alcvmena): Nisi hoc ita factum est, proinde ut factum esse autumo, non causam dico quin vero insimules probri
(Amphitrvo): Cuius? quaé me absente corpus volgavit suom.
(Amphitrvo): Quíd minitabas te facturum, si istas pepulissem fores?
(Amphitrvo): Ibi scrobes ecfodito tu plus sexagenos in die.
(Amphitrvo): Noli pessimo precari.
(Blepharo):
animam comprime
(Ivppiter): Mánifestum hunc optorto collo teneo furem flagiti.
(Amphitrvo): Immo ego hunc, Thebani cives, qui domi uxorem meam impudicitia impedivit, teneo, thensaurum stupri.
(Amphitrvo): Nilne te pudet, sceleste, populi in conspectum ingredi?
(Amphitrvo):
clandestino
(Amphitrvo sive Ivppiter): Qui nequeas nostrorum uter sit Amphitruo decernere.
(Blepharo): Vós inter vos partite; ego abeo, mihi negotium est;
neque ego umquam usquam tanta mira me vidisse censeo.
Amphitrvo: Blepharo, quaeso ut advocatus mi adsis neve abeas.
Blepharo: Vale.
quid opust me advocato, quí utri sim advocatus nescio?—
Ivppiter:
Intro ego hinc eo. Alcumena parturit.—
Amphitrvo: Perii miser.
quid ego faciam, quem advocati iam atque amici deserunt?
numquam edepol me inultus istic ludificabit, quisquis est;
nam iam ad regem recta me ducam resque ut facta est eloquar.† ego pol illum ulciscar hodie Thessalum veneficum, qui pervorse perturbavit familiae mentem meae.
sed ubi illest? intro edepol abiit, credo ad uxorem meam.
qui me Thebis alter vivit miserior? quid nunc agam, quem omnes mortales ignorant et ludificant ut lubet.
certumst, intro rumpam in aedis: ubi quemque hominem aspexero, si ancillam seu servom sive uxorem sive adulterum seu patrem sive ávom videbo, óbtruncabo in aedibus.
neque me Iuppiter neque di omnes id prohibebunt, si volent, quin sic faciam ut constitui. pergam in aedis nunciam.