Chapter 1
Hellenistic Plautus, Titus Maccius LatinEvnomia: Velím te arbitrári med haéc verba, fráter, meai fidei tuaique rei causa facere, ut aequom est germanam sororem.
quamquam haud falsa sum nos odiosas haberi;
nam multum loquaces merito omnes habemur, nec mutam profecto repertam ullam esse aut hodie dicunt mulierem aut ullo in saeclo.
verum hoc, frater, unum tamen cogitato, tibi proximam me mihique esse item te;
ita aequom est quod in rem esse utrique arbitremur et mihi te et tibi me consulere et monere;
neque óccultum id habéri neque pér metúm mussári, quin participem pariter ego te et tu me ut facias.
eo núnc ego secreto ted huc foras seduxi, ut tuam rém ego tecum hic loquerer familiarem.
Megadorvs: Da mi, optuma femina, manum.
Evnomia: Vbi ea est? quis ea est nam optuma?
Megadorvs: Tu.
Evnomia: Túne ais?
Megadorvs: Si négas, nego.
Evnomia: Decet te équidem vera próloqui;
nam optúma nullá potest eligi:
alia ália peior, fráter, est.
Megadorvs: Idem ego árbitror, néc tibi advorsari certum est de istac ré umquam, soror.
Evnomia: Dá mihí óperam amabó.
Megadorvs: Tuast, útere atque
ímpera, si quíd vis.
Evnomia:
Íd quod in rém tuam óptumum esse árbitror, téd id monitum advénto.
Megadorvs: Soror, móre tuo facis.
Evnomia: Fáctum volo.
Megadorvs: Quid ést id, sorór?
Evnomia: Quod tibí sempitérnum salútare sit: liberís procreándis
(ita dí faxint) volo te úxorem domum dúcere.
Megadorvs: Ei occidí.
Evnomia: Quid ita?
Megadorvs: Quia míhi misero cerebrum éxcutiunt tua dícta, soror: lapidés loqueris.
Evnomia: Heia, hoc face quod te iubet soror.
Megadorvs: Si lubeat, faciam.
Evnomia:
In rem hoc tuam est.
Megadorvs: Vt quidem emoriar prius quam ducam.
sed hís legibús si quam dáre vis dúcam:
quae crás veniat, peréndie forás feratur;
his legibús dare vís? cedo: nuptiás adorna.
Evnomia: Cum máxima possúm tibi, fratér, dare dote;
sed ést grandiór natu: média est múlieris aetas.
eam sí iubes, fratér, tibi me póscere, poscam.
Megadorvs: Núm non vis me intérrogare te?
Evnomia: Ímmo, si quid vís, roga.
Megadorvs: Post mediam aetatem qui media ducit uxorem domum, si eam senex anum praegnatem fortuito fecerit, quid dubitas, quin sit paratum nomen puero Postumus?
nunc ego istúm, soror, laborem demam et deminuam tibi.
ego virtute deum et maiorum nostrum dives sum satis.
istas magnas factiones, animos, dotes dapsiles, clámores, impéria, eburata véhicla, pallas, púrpuram, nil moror quae in servitutem sumptibus redigunt viros.
Evnomia: Dic mihi, quaeso, quis ea est, quam vis ducere uxorem?
Megadorvs: Eloquar.
nostin hunc senem Euclionem ex proximo pauperculum?
Evnomia: Novi, hominem haud malum mecastor.
Megadorvs: Eius cupio filiam virginem mihi desponderi. verba ne facias, soror.
scio quid dictura es: hanc esse pauperem. haec pauper placet.
Evnomia: Di bene vortant.
Megadorvs: Idem ego spero.
Evnomia: Quid me? num quid vis?
Megadorvs: Vale.
Evnomia: Et tu, frater.—
Megadorvs: Ego conveniam Eúclionem, si domi est.
sed eccum video. nescio unde sese homo recipit domum.
Evclio: Praesagibat mi animus frustra me ire, quom exibam domo;
itaque abibam invitus; nam neque quisquam curialium venit neque magister quem dividere argentum oportuit.
nunc domum properare propero, nam egomet sum hic, animus domi est.
Megadorvs:
Salvos atque fortunatus, Euclio, semper sies.
Evclio: Di te ament, Megadore.
Megadorvs: Quid tu? recten atque ut vis vales?
Evclio: Non temerarium est, ubi dives blande appellat pauperem.
iam illic homo aurum scit me habere, eo me salutat blandius.
Megadorvs: Ain tu te valere?
Evclio: Pol ego haud perbene a pecunia.
Megadorvs:
Pol si est animus aequos tibi, sat hábes qui bene vitam colas.
Evclio: Anus hercle huic indicium fecit de auro, perspicue palam est, cui ego iam linguam praecidam atque oculos effodiam domi.
Megadorvs: Quid tu solus tecum loquere?
Evclio: Meam pauperiem conqueror.
virginem habeo grandem, dote cassam atque inlocabilem, neque eam queo locare cuiquam.
Megadorvs: Tace, bonum habe animum, Euclio.
dabitur, adiuvabere a me. dic, si quid opust, impera.
Evclio: Nunc petit, cum pollicetur; inhiat aurum ut devoret.
altera manu fert lapidem, panem ostentat altera.
nemini credo qui large blandust dives pauperi:
ubi manum inicit benigne, ibi onerat aliqua zamia.
ego istos novi polypos, qui ubi quidquid tetigerunt tenent.
Megadorvs: Da mi operam parumper. paucis, Euclio, est quod te volo de communi re appellare mea et tua.
Evclio: Ei misero mihi, aurum mi intus harpagatum est. nunc hic eam rem volt, scio, mecum adire ad pactionem. verum intervisam domum.
Megadorvs: Quo abis?
Evclio: Iam ad te revortar: nunc est quod visam domum.—
Megadorvs: Credo edepol, ubi mentionem ego fecero de filia, mi ut despondeat, sese a me derideri rebitur;
neque illo quisquam est alter hodie ex paupertate parcior.
Evclio:
Di me servant, salva res est. salvom est si quid non perit.
nimis malé timui. prius quam íntro redii, exanimatus fui.
redeo ad te, Megadore, si quid me vis.
Megadorvs: Habeo gratiam.
quaeso, quod te percontabor, ne id te pigeat proloqui.
Evclio: Dum quidem né quid perconteris quod non lubeat proloqui.
Megadorvs:
Dic mihi, quali me arbitrare genere prognatum?
Evclio: Bono.
Megadorvs: Quid fide?
Evclio: Bona.
Megadorvs: Quid factis?
Evclio: Neque malis neque improbis.
Megadorvs: Aetatem meam scís?
Evclio: Scio esse grandem, item ut pecuniam.
Megadorvs: Certe edepol equidem te civem sine mala omni malitia semper sum arbitratus et nunc arbitror.
Evclio: Aurum huic olet.
quid nunc me vis?
Megadorvs: Quoniam tu me et ego te qualis sis scio, quae res recte vortat mihique tibique tuaeque filiae, filiam tuám mi uxorem posco. promitte hoc fore.
Evclio: Heia, Megadore, haud decorum facinus tuis factis facis, ut inopem atque innoxium abs te atque abs tuis me inrideas.
nam de te neque re neque verbis merui ut faceres quod facis.
Megadorvs: Neque edepol ego te derisum venio neque derideo, neque dignum arbitror.
Evclio: Cur igitur poscis meam gnatam tibi?
Megadorvs: Vt propter me tibi sit melius mihique propter te et tuos.
Evclio: Venit hoc mihi, Megadóre, in mentem, ted esse hominem divitem, factiosum, me autem esse hominem pauperum pauperrimum;
nunc si filiam locassim meam tibi, in mentem venit te bovem esse et me esse asellum: ubi tecum coniunctus siem, ubi onus nequeam ferre pariter, iaceam ego asinus in luto, tu me bos magis haud respicias, gnatus quasi numquam siem.
et te utar iniquiore ét meus me ordo inrideat, neutrubi habeam stabile stabulum, si quid divorti fuat:
asini me mordicibus scindant, boves incursent cornibus.
hoc magnum est periclum, ab asinis ad boves transcendere.
Megadorvs: Quam ad probos propinquitate proxime te adiunxeris, tam optumum est. tu condicionem hanc accipe, ausculta mihi, atque eam desponde mi.
Evclio: At nihil est dotis quod dem.
Megadorvs: Ne duas.
dum modó morata recte veniat, dotata est satis.
Evclio: Eo dico, ne me thensauros repperisse censeas.
Megadorvs: Novi, ne doceas. desponde.
Evclio: Fiat. sed pro Iuppiter, num égo disperii?
Megadorvs: Quíd tibi est?
Evclio: Quid crepuit quasi ferrum modo?—
Megadorvs: Hic apud me hortúm confodere iussi. sed ubi hic est homo?
abiit neque me certiorem fecit. fastidit mei, quia videt me suam amicitiam velle: more hominum facit;
nam si opulentus it petitum pauperioris gratiam, pauper metuit congrediri, per metum male rem gerit.
idem, quando occasio illaec periit, post sero cupit.
Evclio: Si hercle ego te non elinguandam dedero usque ab radicibus, impero auctorque ego sum, ut tu me cuivis castrandum loces.
Megadorvs: Video hercle ego te me arbitrari, Eúclio, hominem idoneum, quem senecta aetate ludos facias, haud merito meo.
Evclio: Neque edepol, Megadore, facio, neque, si cupiam, copia est.
Megadorvs: Quid nunc? etiam mihi despondes filiam?
Evclio: Illis legibus, cum illa dote quam tibi dixi.
Megadorvs: Sponden ergo?
Evclio: Spondeo.
Megadorvs: Di bene vertant.
Evclio: Ita di faxint. illud facito ut memineris, convenisse ut ne quid dotis mea ad te afferret filia.
Megadorvs: Memini.
Evclio: At scio quo vos soleatis pacto perplexarier:
pactum non pactum est, non pactum pactum est, quod vobis lubet.
Megadorvs: Nulla controversia mihi tecum erit. sed nuptias num quae causa est quin faciamus hodie?
Evclio: Immo edepol optuma.
Megadorvs:
Ibo igitur, parabo. numquid me vis?
Evclio: Istuc. ei et vale.
Megadorvs: Heus, Pythodice, sequere propere me ad macellum strenue.—
Evclio: Illic hinc abiit. di immortales, obsecro, aurum quid valet.
id inhiat, ea affinitatem hanc obstinavit gratia.
Evclio: ubi tu es, quae deblateravisti iam vicinis omnibus, meae me filiae daturum dotem? heus, Staphyla, te voco.
ecquid audis? vascula intus pure propera atque elue:
filiam despondi ego: hodie huic nuptum Megadoro dabo.
Staphyla:
Di bene vortant. verum ecastor non potest, subitum est nimis.
Evclio: Tace atque abi. curata fac sint cum a foro redeam domum;
atque aedis occlude; iám ego hic adero.—
Staphyla: Quid ego nunc agam?
nunc nobis prope adest exitium, mi atque erili filiae, nunc probrum atque partitudo prope adest ut fiat palam;
quod celatum atque occultatum est usque adhuc, nunc non potest.
ibo intro, ut erus quae imperavit facta, cum veniat, sient.
nam ecastor malum maerore metuo ne mixtum bibam.—
Pythodicvs: Postquam óbsonavit erus et conduxit coquos tibicinasque hasce apud forum, edixit mihi ut dispertirem obsonium hic bifariam.
Anthrax: Me quidem hercle, dicam tibi palam, non divides;
si quo tu totum me ire vis, operam dabo.
Congrio: Bellum et pudicum vero prostibulum popli.
post si quis vellet, te haud non velles dividi.
Pythodicvs: Atque ego istuc, Anthrax, alio vorsum dixeram, non istuc quo tu insimulas. sed erus nuptias meus hodie faciet.
Anthrax: Cuius ducit filiam?
Pythodicvs: Vicini huius Euclionis senis e proximo.
ei adeo obsoni hinc iussit dimidium dari, cocum alterum itidemque alteram tibicinam.
Anthrax: Nempe huc dimidium dicis, dimidium domum?
Pythodicvs:
Nempe sícut dicis.
Anthrax: Quíd? hic non poterat de suo senex óbsonari filiai nuptiis?
Pythodicvs: Vah.
Anthrax: Quid negotist?
Pythodicvs: Quid negoti sit rogas?
pumex non aeque est aridus atque hic est senex.
Anthrax: Ain tandem?
Pythodicvs: Ita esse ut dixi. tute existuma:
suam rem periisse seque eradicarier.
quin divom atque hominum clamat continuo fidem, de suo tigillo fumus si qua exit foras.
quin cum it dormitum, follem obstringit ob gulam.
Anthrax:
Cur?
Pythodicvs: Ne quid animae forte amittat dormiens.
Anthrax: Etiamne obturat inferiorem gutturem, ne quid animai forte amittat dormiens?
Pythodicvs: Haec mihi te ut tibi med aequom est, credo, credere.
Anthrax: Immo equidem credo.
Pythodicvs: At scin etiam quo modo?
aquam hercle plorat, cum lavat, profundere.
Anthrax: Censen talentum magnum exorari pote ab istóc sene ut det, qui fiamus liberi?
Pythodicvs: Famem hercle utendam si roges, numquam dabit.
quin ipsi pridem tonsor unguis dempserat:
collegit, omnia abstulit praesegmina.
Anthrax: Edepol mortalem parce parcum praedicas.
Pythodicvs: Censen vero esse parcum et misere vivere?
pulmentum pridem éi eripuit miluos:
homo ad praetorem plorabundus devenit;
infit ibi postulare plorans, eiulans, ut sibi liceret miluom vadarier.
sescenta sunt quae memorem, si sit otium.
sed uter vestrorum est celerior? memora mihi.
Anthrax: Ego, et multo melior.
Pythodicvs: Cocum ego, non furem rogo.
Anthrax:
Cocum ergo dico.
Pythodicvs: Quid tu ais?
Congrio: Sic sum ut vides.
Anthrax: Cocus ille nundinalest, in nonum diem solet ire coctum.
Congrio: Tun, trium litterarum homo, me vituperas? fur.
Anthrax: Etiam fur, trifurcifer.
Pythodicvs: Tace nunciam tu, atque agnum hinc uter est pinguior cape atque abi intro ad nos.
Anthrax: Licet.—
Pythodicvs: Tu, Congrio, quem illic reliquit agnum, eum sume atque abi intro illuc, et vos illum sequimini.
vos ceteri ite huc ad nos.
Congrio: Hercle iniuria dispertivisti: pinguiorem agnum isti habent.
Pythodicvs: At nunc tibi dabitur pinguior tibicina.
i sane cum illo, Phrugia. tu autem, Eleusium, huc intro abi ad nos.
Congrio: O Pythodice subdole, hucine detrusti me ad senem parcissimum?
ubi si quid poscam, usque ad ravim poscam prius quam quicquam detur.
Pythodicvs: Stultus et sine gratia es.
† tibi recte facere, quando quod facias perit.
Congrio: Qui vero?
Pythodicvs: Rogitas? iam principio in aedibus turba istic nulla tibi erit: siquid uti voles, domo abs te adferto, ne operam perdas poscere.
hic autem apud nos magna turba ac familia est, supellex, aurum, vestis, vasa argentea:
ibi si perierit quippiam (quod te scio facile abstinere posse, si nihil obviam est), dicant: coqui abstulerunt, comprehendite, vincite, verberate, in puteum condite.
horum tibi istic nihil eveniet: quippe qui ubi quid subripias nihil est. sequere hac me.
Congrio: Sequor.
Pythodicvs: Heus, Staphyla, prodi atque ostium aperi.
Staphyla: Qui vocat?
Pythodicvs: Pythodicus.
Staphyla: Quid vis?
Pythodicvs: Hos ut accipias coquos tibicinamque obsoniumque in nuptias.
Megadorus iussit Euclioni haec mittere.
Staphyla:
Cererin, Pythodice, has sunt facturi nuptias?
Pythodicvs: Qui?
Staphyla: Quia temeti nihil allatum intellego.
Pythodicvs: At iam afferetur, si a foro ipsus redierit.
Staphyla: Ligna hic apud nos nulla sunt.
Congrio: Sunt asseres?
Staphyla: Sunt pol.
Congrio: Sunt igitur ligna, ne quaeras foris.
Staphyla:
Quid, impurate? quamquam Volcano studes, cenaene causa aut tuae mercedis gratia nos nostras aedis postulas comburere?
Congrio: Haud postulo.
Pythodicvs: Duc istos intro.
Staphyla: Sequimini.—
Pythodicvs: Curate. ego intervisam quid faciant coqui;
quos pol ut ego hodie servem, cura maxuma est.
nisi unum hoc faciam, ut in puteo cenam coquant:
inde cóctam sursum subducemus corbulis.
si aútem deorsum comedent, si quid coxerint, superi incenati sunt et cenati inferi.
sed verba hic facio, quasi negoti nil siet, rapacidarum ubi tantum sit in aedibus.
Evclio: Volui animum tandem confirmare hodie meum, ut bene me haberem filiai nuptiis.
venio ad macellum, rogito pisces: indicant caros; agninam caram, caram bubulam, vitulinam, cetum, porcinam: cara omnia.
atque eo fuerunt cariora, aes non erat.
abeo íratus illinc, quoniam nihil est qui emam.
ita illís impuris omnibus adii manum.
deinde egomet mecum cogitare intervias occepi: festo die si quid prodegeris, profesto egere liceat, nisi peperceris.
postquam hanc rationem ventri cordique edidi, accessit animus ad meam sententiam, quam minimo sumptu filiam ut nuptum darem.
nunc tusculum emi hoc et coronas floreas:
haec imponentur in foco nostro Lari, ut fortunatas faciat gnatae nuptias.
sed quid ego apertas aedis nostras conspicor?
et strepitust intus. numnam ego compilor miser?
Congrio:
Aulam maiorem, si pote, ex vicinia pete: haec est parva, capere non quit.
Evclio: Ei mihi, perii hercle. aúrum rapitur, aula quaeritur.
Apollo, quaeso, subveni mi atque adiuva, confige ságittis fures thensaurarios, si cui in re tali iam subvenisti antidhac.
sed cesso prius quam prorsus perii currere?
Anthrax: Dromo, desquama piscis. tu, Machaerio, congrum, murenam exdorsua quantum potest.
ego hinc artoptam ex proximo utendam peto a Congrione. tu istum gallum, si sapis, glabriorem reddes mihi quam volsus ludiust.
sed quid hoc clamoris oritur hinc ex proximo?
coqui hercle, credo, faciunt officium suom.
fugiam intro, ne quid turbae hic itidem fuat.