Chapter 1
Hellenistic Plautus, Titus Maccius LatinLydvs: Pándite atque aperíte propere iánuam hanc Orci, óbsecro.
nam équidem haud aliter esse duco, quippe quo nemo advenit, nisi quem spes reliquere omnes, esse ut frugi possiet.
Bacchides non Bacchides, sed bacchae sunt acerrumae.
apage istas a me sorores, quae hominum sorbent sanguinem.
omnis ad perniciem instructa domus opime atque opipare— quaé ut aspexi, me continuo contuli protinam in pedes.
egone ut haec conclusa gestem clanculum? ut celem patrem,
Pistoclere, tua flagitia aut damna aut desidiabula?
neque mei neque te tui intus puditumst factis quae facis, quibus tuom patrem meque una, amicos, adfinis tuos tua infámia fecisti gerulifigulos flagiti.
de me hanc culpam demolibor iam et seni faciam palam, ut eum éx lutulento caeno propere hinc eliciat foras.—
Mnesilochvs: Múltimodis meditatus egomet mecum sum, et ita esse arbitror:
homini amico, qui est amicus ita uti nomen possidet, nisi deos ei nil praestare; id opera expertus sum esse ita.
nám ut in Ephesum hinc abii (hoc factumst ferme abhinc biennium)
ex Epheso huc ad Pistoclerum meum sodalem litteras misi, amicam ut mi inveniret Bacchidem. illum intellego invenisse, ut servos meus mi nuntiavit Chrysalus.
condigne is quam techinam de auro advorsum meum fecit patrem, ut mi amanti copia esset.
nam pol quidem meo animo ingrato hómine nihil inpensiust;
malefactorem amitti satius quam relinqui beneficum;
nimio inpendiosum praestat te quam ingratum dicier:
illum laudabunt boni, hunc etiam ipsi culpabunt mali.
qua me causa magis cum cura esse aecum, obvigilatost opus.
nunc, Mnesiloche, specimen specitur, nunc certamen cernitur, sisne necne ut esse oportet, malus, bonus quoivis modi, iustus iniustus, malignus largus, comis incommodus.
cave sis te superare servom siris faciundo bene.
utut eris, moneo, haud celabis. sed eccos video incedere patrem sodalis et magistrum. hinc auscultabo quam rem agant.
Lydvs: Nunc experiar, sitne aceto tibi cor acre in pectore.
sequere.
Philoxenvs: Quo sequar? quo ducis nunc me?
Lydvs: Ad illam quae tuom perdidit, pessum dedit tibi filium unice unicum.
Philoxenvs: Heia, Lyde, leniter qui saeviunt sapiunt magis.
minus mirandumst, illaec aetas si quid illorum facit, quam si non faciat. feci égo istaec itidem in adulescentia.
Lydvs: Ei mihi, ei mihi, istaec illum perdidit assentatio.
nam absque te esset, égo illum haberem rectum ad ingenium bonum:
nunc propter te tuamque pravos factus est fiduciam
Pistoclerus.
Mnesilochvs: Di immortales, meum sodalem hic nominat.
quid hoc negoti est, Pistoclerum Lydus quod erum tam ciet?
Philoxenvs: Paulisper, Lyde, est libido hómini suo animo obsequi;
iam aderit tempus, cum sese etiam ipse oderit. morem geras;
dum caveatur, praeter aequom ne quid delinquat, sine.
Lydvs:
Non sino, neque equidem illum me vivo corrumpi sinam.
sed tu, qui pro tam corrupto dicis causam filio, eademne erat haec disciplina tibi, cum tu adulescens eras?
nego tibi hoc annis viginti fuisse primis copiae, digitum longe a paedagogo pedem ut efferres aedibus.
ante solem exorientém nisi in palaestram veneras, gymnasi praefecto haúd mediocris poenas penderes.
id quom optigerat, hoc etiam ad malum accersebatur malum:
et discipulus et magister perhibebantur improbi.
ibi cursu luctando hásta disco pugilatu pila saliendo sese exercebant magis quam scorto aut saviis:
ibi suam aetatem extendebant, non in latebrosis locis.
inde de hippodromo et palaestra ubi revenisses domum, cincticulo praecinctus in sella apud magistrum adsideres cum libro: cum legeres, si unam peccavisses syllabam, fieret corium tam maculosum quam est nutricis pallium.
Mnesilochvs: Propter me haec nunc meo sodali dici discrucior miser;
innocens suspicionem hanc sustinet causa mea.
Philoxenvs: Alii, Lyde, nunc sunt mores.
Lydvs: Id equidem ego certo scio.
nam olim populi prius honorem capiebat suffragio, quam magistro desinebat esse dicto oboediens;
at nunc, prius quam septuennis est, si attingas eum manu, extemplo puer paédagogo tabula disrumpit caput.
cum patrem adeas postulatum, puero sic dicit pater:
noster esto, dum te poteris defensare iniuria.
provocatur paedagogus: “eho senex minimi preti, ne attigas puerum istac causa, quando fecit strenue.”
itur illinc iure dicto. hócine hic pacto potest inhibere imperium magister, si ipsus primus vapulet?
Mnesilochvs:
Acris postulatio haec est. cum huius dicta intellego, mira sunt ni Pistoclerus Lydum pugnis contudit.
Lydvs: Sed quis hic est, quem astantem video ante ostium? o Philoxene, deos propitios me videre quam illum haud mavellem mihi.
Philoxenvs: Quis illic est?
Lydvs: Mnesilochus, gnati tui sodalis.
haud consimili ingenio atque ille est qui in lupanari accubat.
fortunatum Nicobulum, qui illum produxit sibi.
Philoxenvs: Salvos sis, Mnesiloche, salvom te advenire gaudeo.
Mnesilochvs: Di te ament, Philoxene.
Lydvs: Hic enim rite productust patri:
in mare it, rem familiarem curat, custodit domum, obsequens oboediensque est mori atque imperiis patris.
hic sodalis Pistoclero iam puer puero fuit;
triduom non interest aetatis úter maior siet:
verum ingenium plus triginta ánnis maiust quam alteri.
Philoxenvs: Cave malo et compesce in illum dicere iniuste.
Lydvs: Tace, stultus es qui illi male aegre patere dici qui facit.
Philoxenvs:
Lydvs:
Mnesilochvs: Quid sodalem meum castigas, Lyde, discipulum tuom?
Lydvs: Periit tibi sodalis.
Mnesilochvs: Ne di sirint.
Lydvs: Sic est ut loquor.
quin ego cum peribat vidi, non ex audito arguo.
Mnesilochvs: Quid factum est?
Lydvs: Meretricem indigne deperit.
Mnesilochvs: Non tu taces?
Lydvs: Atque acerrume aestuosam: absorbet ubi quemque attigit.
Mnesilochvs: Vbi ea mulier habitat?
Lydvs: Hic.
Mnesilochvs: Vnde eam esse aiunt?
Lydvs: Ex Samo.
Mnesilochvs: Quae vocatur?
Lydvs: Bacchis.
Mnesilochvs: Erras, Lyde: ego omnem rem scio quem ad modumst. tu Pistoclerum falso atque insontem arguis.
nam ille amico et benevolenti suo sodali sedulo rem mandatam exsequitur. ipsus neque amat nec tu creduas.
Lydvs: Itane oportet rem mandatam gerere amici sedulo, ut ipsus in gremio osculantem mulierem teneat sedens?
nullon pacto res mandata potest agi, nisi identidem manus ferát ei ad papillas, lábra ab labris nusquam auferat?
nám alia memorare quae illum facere vidi dispudet:
cum manum sub vestimenta ad corpus tetulit Bacchidi me praesente, neque pudere quicquam. quid verbis opust?
mihi discipulus, tibi sodalis periit, húic filius;
nám ego illum periisse dico quoi quidem periit pudor.
Mnesilochvs:
Perdidisti me, sodalis. egone ut illam mulierem capitis non perdam? perire me malis malim modis.
satin ut quem tu habeás fidelem tibi aut cui credas néscias?
Lydvs: Viden ut aegre patitur gnatum ésse corruptum tuom, suom sodalem, ut ipsus sese cruciat aegritudine?
Philoxenvs:
Mnesiloche, hoc tecum oro, ut illius animum atque ingenium regas;
serva tibi sodalem ét mihi filium.
Mnesilochvs: Factum volo.
Lydvs: Melius esset, me quoque una si cum illo relinqueres.
Philoxenvs: Adfatim est.
Lydvs: Mnesiloche, cura, ei, concastiga hominem probe, qui dedecorat te, me amicosque alios flagitiis suis.
Philoxenvs:
In te ego hoc onus omne impono. Lyde, sequere hac me.
Lydvs: Sequor.—
Mnesilochvs: Inimiciorem nunc utrum credam magis sodalemne esse an Bacchidem, incertum admodumst.
illum exoptavit potius? habeat. optumest.
ne illa illud hercle cum malo fecit suo;
nam mihi divini numquam quisquam creduat, ni ego illam exemplis plurumis planeque—amo.
ego faxo hau dicet nactam quem derideat.
nam iam domum ibo atque—aliquid surrupiam patri.
id istí dabo. ego istanc multis ulciscar modis.
adeo égo illam cogam usque ut mendicet—meus pater.
sed satine ego animum mente sincera gero, qui ad hunc modum haec hic quae futura fabulor?
amo hercle opino, ut pote quod pro certo sciam.
verum quam illa umquam de mea pecunia ramenta fiat plumea propensior, mendicum malim mendicando vincere.
numquam edepol viva me inridebit. nam mihi decretumst renumerare iam omne aurum patri.
igitur mi inani atque inopi subblandibitur tum quom blandiri nihilo pluris referet, quam si ad sepulcrum mortuo narres logos.
profecto stabilest me patri aurum reddere.
eadem éxorabo, Chrysalo causa mea pater ne noceat, neu quid ei suscenseat mea causa de auro quod eum ludificatus est;
nam illi aequomst me consulere, qui causa mea mendacium éi dixit. vos me sequimini.—
Pistoclervs: Rébus aliis antevortar, Bacchis, quae mandas mihi:
Mnesilochum ut requiram atque ut eum mecum ad te adducam simul.
nam illud animus meus miratur, si a me tetigit nuntius, quid remoretur. ibo ut visam huc ad eum, si forte est domi.
Mnesilochvs: Reddidi patrí omne aurum. nunc ego illam me velim convenire, postquam inanis sum, contemptricem meam.
sed veniam mihi quam gravate páter dedit de Chrysalo;
verum postremo impetravi, ut ne quid ei suscenseat.
Pistoclervs:
Estne hic meus sodalis?
Mnesilochvs: Estne hic hostis, quem aspicio, meus?
Pistoclervs: Certe is est.
Mnesilochvs: Is est.
Pistoclervs: Adibo contra et contollam gradum.
salvos sis, Mnesiloche.
Mnesilochvs: Salve.
Pistoclervs: Salvos quom peregre advenis, cena detur.
Mnesilochvs: Non placet mi cena quae bilem movet.
Pistoclervs: Numquae advenienti aegritudo obiecta est?
Mnesilochvs: Atque acerruma.
Pistoclervs:
Vnde?
Mnesilochvs: Ab homine quem mi amicum esse arbitratus sum antidhac.
Pistoclervs: Multi more isto atque exemplo vivont, quos cum censeas esse amicos, reperiuntur falsi falsimoniis, lingua factiosi, inertes opera, sublesta fide.
nullus est quoi non invideant rem secundam optingere;
sibi ne ínvideatur, ipsi ignavia recte cavent.
Mnesilochvs: Edepol ne tu illorum mores perquam meditate tenes.
sed etiam unum hoc: ex ingenio malo malum inveniunt suo:
nulli amici sunt, inimicos ipsi in sese omnis habent.
ei se cum frustrantur, frustrari alios stolidi existumant.
sicut est hic, quem esse amicum ratus sum atque ipsus sum mihi:
ille, quod in se fuit, accuratum habuit quod posset mali faceret in me, inconciliaret copias omnis meas.
Pistoclervs: Improbum istunc esse oportet hominem.
Mnesilochvs: Ego ita esse arbitror.
Pistoclervs: Obsecro hercle loquere, quis is est.
Mnesilochvs: Benevolens vivit tibi.
nam ni ita esset, tecum orarem ut éi quod posses mali facere faceres.
Pistoclervs: Dic modo hominem qui sit: si non fecero ei male aliquo pacto, me esse dicito ignavissimum.
Mnesilochvs: Nequam homost, verum hercle amicus est tibi.
Pistoclervs: Tanto magis dic quis est; nequam hominis ego parvi pendo gratiam.
Mnesilochvs:
Video non potesse quin tibi eius nomen eloquar.
Pistoclere, perdidisti me sodalem funditus.
Pistoclervs: Quid istuc est?
Mnesilochvs: Quid est? misine ego ad te ex Epheso epistulam super amica, ut mi invenires?
Pistoclervs: Fateor factum, et repperi.
Mnesilochvs: Quid? tibi non erat meretricum aliarum Athenis copia quibuscum haberes rem, nisi cum illa quám ego mandassem tibi occiperes tute † amare et mi ires consultum male?
Pistoclervs: Sanun es?
Mnesilochvs: Rem repperi omnem ex tuo magistro. ne nega.
perdidisti me.
Pistoclervs: Etiamne ultro tuis me prolectas probris?
Mnesilochvs: Quid? amas Bacchidem?
Pistoclervs: Duas ergo hic intus eccas Bacchides.
Mnesilochvs:
Quid? duas?
Pistoclervs: Átque ambas sorores.
Mnesilochvs: Loqueris nunc nugas sciens.
Pistoclervs: Postremo, si pergis parvam mihi fidem arbitrarier, tollam ego ted in collum atque intro hinc auferam.
Mnesilochvs: Immo ibo, mane.
Pistoclervs: Non maneo, neque tu me habebis falso suspectum.
Mnesilochvs: Sequor.—