Chapter 2
Hellenistic Plautus, Titus Maccius LatinParasitvs: Parasitus ego sum hominis nequam atque improbi, militis, qui amicam secum avexit ex Samo.
nunc me ire iussit ad eam et percontarier, utrum aurum reddat anne eat secum semul.
tu dudum, puere, cum illac usque isti semul:
quae harum sunt aedes, pulta. adi actutum ad fores.
recede hinc dierecte. ut pulsat propudium!
comesse panem tris pedes latum potes, fores pultare nescis. ecquis in aedibust?
heus, ecquis hic est? ecquis hoc aperit ostium?
ecquis éxit?
Pistoclervs: Quid istuc? quae istaec est pulsatio?
quae te mala crux agitat, quí ad istunc modum alieno viris tuas extentes ostio?
fores paene exfregisti. quid nunc vis tibi?
Parasitvs:
Adulescens, salve.
Pistoclervs: Salve. sed quem quaeritas?
Parasitvs: Bacchidem.
Pistoclervs: Vtram ergo?
Parasitvs: Nil scio nisi Bacchidem.
paucis: me misit miles ad eam Cleomachus, vel ut ducentos Phílippos reddat aureos vel ut hinc in Elatiam hodie eat secum semul.
Pistoclervs:
Non it. negat se ituram. abi et renuntia.
alium illa amat, non illum. duc te ab aedibus.
Parasitvs: Nimis iracunde.
Pistoclervs: At scin quam iracundus siem?
ne tíbi hercle haud longe est os ab infortunio, ita dentifrangibula haec meis manibus gestiunt.
Parasitvs:
Cum ego huius verba interpretor, mihi cautiost, ne nucifrangibula excussit ex malis meis.
tuo ego istaec igitur dicam illi periculo.
Pistoclervs: Quid ais tu?
Parasitvs: Ego istuc illi dicam.
Pistoclervs: Dic mihi, quis tu es?
Parasitvs: Illius sum integumentum corporis.
Pistoclervs:
Nequam esse oportet cui tu integumentum improbu's improbu s e s.
Parasitvs: Sufflatus ille huc veniet.
Pistoclervs: Dirrumptum velim.
Parasitvs: Numquid vis?
Pistoclervs: Abeas. celeriter factost opus.
Parasitvs: Vale, dentifrangibule.—
Pistoclervs: Et tu, integumentum, vale.
in eum nunc haec res vénit locum, ut quid consili dem meo sodali super amica nesciam, qui iratus renumeravit omne aurum patri, neque nummus ullust qui reddatur militi.
sed huc concedam, nam concrepuerunt fores.
Mnesilochus eccum maestus progreditur foras.
Mnesilochvs: Pétulans, protervo íracundo ánimo, indomito incógitato, sine modo et modestia sum, sine bono iure atque honore, incredibilis imposque animi, ínamabilis inlepidus vivo, malevolente ingenio natus. postremo id mi est quod volo ego esse áliis. credibile hóc est?
nequiór nemost neque indígnior quoi di béne faciant neque quém quisquam homo aút amet aut ádeat.
inimícos quam amícos aequómst med habére, malós quam bonós par magís me iuváre.
ómnibus probris, quae ímprobis viris dígna sunt, dígnior núllus est homo;
quí patri réddidi omne aúrum amans, mihi quód fuit praé manu. súmne ego homo miser?
pérdidi mé simulque óperam Chrysali.
Pistoclervs: Consólandus hic mist, íbo ad eum.
Mnesíloche, quid fit?
Mnesilochvs: Périi.
Pistoclervs: Di mélius faciant.
Mnesilochvs: Périi.
Pistoclervs: Non táces, insipiens?
Mnesilochvs: Táceam?
Pistoclervs:
Sanús satis non es.
Mnesilochvs: Périi.
múlta mala mi in péctore nunc ácria atque acérba eveniunt.
criminin me habuisse fídem? immérito tibi íratus fui.
Pistoclervs: Heia, bonum habe ánimum.
Mnesilochvs: Vnde habeam? mortuos pluris pretist quam égo sum.
Pistoclervs: Militis parasitus venerat modo aurum petere hinc, eum ego meis dictis malis his foribus atque hac platea abegi;
reppuli, reieci hominem.
Mnesilochvs: Quid mi id prodest? quom ipse veniet, quid faciam? nil habeo miser. ille quidem hanc abducet, scio.
Pistoclervs: Si mihi sit, nón pollicear.
Mnesilochvs: Scio, dares, novi tuom.
sed nisi ames, non habeam tibi fidem tantam; eó quod amas tamen nunc agitas sat tute tuarum rérum; sin libér sies egone ut opem mi ferre posse pútem inopem te? non potest.
Pistoclervs: Tace modo: deus respiciet nos aliquis.
Mnesilochvs: Nugae. vale.
Pistoclervs: Mane.
Mnesilochvs: Quid est?
Pistoclervs: Tuam cópiam eccam Chrysalum video. tace.
Chrysalvs: Hunc hóminem decet auro éxpendi, huic décet statuam statui éx auro;
nam dúplex hodie facinús feci, duplicíbus spoliis sum adféctus.
érum maiorem méum ut ego hodie lúsi lepide, ut lúdificatust.
cállidum senem cállidis dolis cómpuli et pérpuli, mi ómnia ut créderet.
núnc amanti ero fílio senis, quícum égo bibo, quícum édo et amo, régias cópias aúreasque óptuli,
út domo súmeret neú foris quaéreret.
nón mihi istí placent Pármenonés, Syri, quí duas aut trís minas aúferunt eris.
néquius nil ést quam egens cónsili servós, nisi hábet multipotens péctus:
úbicumque usús siet, péctore expromát suo.
nullús frugi esse pótest homo, nisi qui ét bene et mále facere tenet.
ímprobis cum ímprobus sit, hárpaget fúribus, fúretur quód queat, vórsipellem frúgi cónvenit esse hominem, péctus quoi sapít: bonus sít bonis, malus sít malis;
utcúmque res sit, ita ánimum hábeat.
séd lubet scíre quantum aúrum erus sibi démpsit et quíd suo réddidit patri.
sí frugi est, Hérculem fécit ex patre:
décimam partem eí dedit, síbi novem abstulit.
séd quem quaero óptume eccum óbviam mihi est.
núm qui nummi éxciderúnt, ere, tibi, quod síc terram optuére?
quid vós maestos tam trístesque esse cónspicor?
non plácet nec temere est étiam. quin mihi réspondetis?
Mnesilochvs: Chrýsale, occidi.
Chrysalvs: Fortassis tu auri dempsisti parum?
Mnesilochvs: Quam, malum, parum? immo vero nimio minus multo parum.
Chrysalvs: Quid igitur, stulte? an tu, quoniam occasio ad eam rem fuit mea virtute parta, ut quantum velles tantum sumeres, sic hoc digitulis duobus sumebas primoribus?
an nescibas quam eius modi hómini raro tempus se daret?
Mnesilochvs: Erras.
Chrysalvs: At quidem túte errasti, cum parum immersti ampliter.
Mnesilochvs: Pol tu quam nunc med accuses magis, si magis rem noveris.
occidi.
Chrysalvs: Animus iam istoc dicto plus praesagitur mali.
Mnesilochvs:
Perii.
Chrysalvs: Quid ita?
Mnesilochvs: Quia patri omne cum ramento reddidi.
Chrysalvs: Reddidisti?
Mnesilochvs: Reddidi.
Chrysalvs: Omnene?
Mnesilochvs: Oppido.
Chrysalvs: Occisi sumus.
qui in mentem venit tibi istuc facinus facere tam malum?
Mnesilochvs: Bacchidem atque hunc suspicabar propter crimen, Chrysale, mi male consuluisse: ob eam rem omne aurum iratus reddidi meo patri.
Chrysalvs: Quid, ubi reddebas aurum, dixisti patri?
Mnesilochvs: Mé id aurum accepisse extemplo ab hospite Archidemide.
Chrysalvs: Em, istoc dicto dédisti hodie ín cruciatum Chrysalum;
nam úbi me aspiciet, ad carnuficem rapiet continuo senex.
Mnesilochvs: Ego patrem exoravi.
Chrysalvs: Nempe ergo hoc ut faceret quod loquor?
Mnesilochvs:
Immo tibi ne noceat neu quid ob eam rem suscenseat;
atque aegre impetravi. nunc hoc tibi curandumst, Chrysale.
Chrysalvs: Quid vis curem?
Mnesilochvs: Vt ad senem etiam álteram facias viam.
compara, fabricare finge quod lubet, conglutina, ut senem hodie doctum docte fallas aurumque auferas.
Chrysalvs:
Vix videtur fieri posse.
Mnesilochvs: Perge, ac facile ecfeceris.
Chrysalvs: Quam, malum, fácile, quem mendaci prendit manufesto modo?
quem si orem ut mihi nil credat, id non ausit credere.
Mnesilochvs: Immo si audias quae dicta dixit me adversum tibi.
Chrysalvs: Quid dixit?
Mnesilochvs: Si tu illum solem sibi solem esse diceres, se illum lunam credere esse et noctem qui nunc est dies.
Chrysalvs: Emungam hercle hominem probe hodie, ne id nequiquam dixerit.
Mnesilochvs: Nunc quid nos vis facere?
Chrysalvs: Énim nil nisi ut ametis impero.
ceterum quantum lubet me poscitote aurum: ego dabo.
quid mihi refert Chrysalo esse nomen, nisi factis probo?
sed nunc quantillum usust auri tibi, Mnesiloche? dic mihi.
Mnesilochvs: Militi nummis ducentis iam usus est pro Bacchide.
Chrysalvs: Ego dabo.
Mnesilochvs: Tum nobis opus est sumptu.
Chrysalvs: Ah, placide volo unum quidque agamus: hoc ubi egero, tum istuc agam.
de ducentis nummis primum intendam ballistam in senem;
ea ballista si pervortam turrim et propugnacula, recta porta invadam extemplo in oppidum anticum et vetus:
si id capso, geritote amicis vostris aurum corbibus, sicut animus sperat.
Pistoclervs: Apud test animus noster, Chrysale.
Chrysalvs: Nunc tu abi intro, Pistoclere, ad Bacchidem, atque ecfer cito
Pistoclervs:
Quid?
Chrysalvs: Stilum, ceram et tabellas, linum.
Pistoclervs: Iam faxo hic erunt.—
Mnesilochvs: Quid nunc es facturus? id mihi dice.
Chrysalvs: Coctumst prandium?
vos duo eritis atque amica tua erit tecum tertia?
Mnesilochvs: Sicut dicis.
Chrysalvs: Pistoclero nulla amica est?
Mnesilochvs: Immo adest.
alteram ille amat sororem, ego alteram, ambas Bacchides.
Chrysalvs:
Quid tu loquere?
Mnesilochvs: Hoc, ut futuri sumus.
Chrysalvs: Vbist biclinium vobis stratum?
Mnesilochvs: Quid id exquaeris?
Chrysalvs: Res itast, dici volo.
nescis quid ego acturus sim nec facinus quantum exordiar.
Mnesilochvs: Cedo manum ac subsequere propius me ad fores. intro inspice.
Chrysalvs: Euax, nimis bellus átque ut esse maxume optabam locus.
Pistoclervs:
Quae imperavisti. imperatum bene bonis factum ilicost.
Chrysalvs: Quid parasti?
Pistoclervs: Quae parari tu iussisti ómnia.
Chrysalvs: Cape stilum propere et tabellas tu has tibi.
Mnesilochvs: Quid postea?
Chrysalvs: Quod iubebo scribito istic. nam propterea te volo scribere, ut pater cognoscat litteras quando legat.
scribe.
Mnesilochvs: Quid scribam?
Chrysalvs: Salutem tuo patri verbis tuis.
Pistoclervs: Quid si potius morbum mortem scribat? id erit rectius.
Chrysalvs: Ne interturba.
Mnesilochvs: Iam imperatum in cera inest.
Chrysalvs: Dic quem ad modum.
Mnesilochvs: Mnesilochus salutem dicit suo patri.
Chrysalvs: Adscribe hoc cito:
“Chrysalus mihi usque quaque loquitur nec recte, pater, quia tibi aurum reddidi et quía non te fraudaverim.”
Pistoclervs: Mane dum scribit.
Chrysalvs: Celerem oportet esse amatoris manum.
Pistoclervs: Atque † idem hercle em perdundum magis quam ad scribundumst cito.
Mnesilochvs: Loquere. hoc scriptumst.
Chrysalvs: “Nunc, pater mi, proin tu ab eo ut caveas tibi, sycophantias componit, aurum ut abs ted auferat;
et profecto se ablaturum dixit.” plane adscribito.
Mnesilochvs: Dic modo.
Chrysalvs: “Atque id pollicetur se daturum aurum mihi, quod dem scortis quodque in lustris comedim congraecem, pater.
sed, pater, vide né tibi hodie verba det: quaeso cave.”
Mnesilochvs: Loquere porro.
Chrysalvs: Adscribe dum etiam.
Mnesilochvs: Loquere quid scribam modo.
Chrysalvs:
“Sed, pater, quod promisisti mihi, te quaeso ut memineris, ne illum verberes; verum apud te vinctum adservato domi.”
cedo tu ceram ac linum actutum. age obliga, obsigna cito.
Mnesilochvs: Obsecro, quid istís ad istunc usust conscriptis modum, ut tibi ne quid credat atque ut vinctum te adservet domi?
Chrysalvs:
Quia mi ita lubet. potin ut cures te atque ut ne parcas mihi?
mea fiducia ópus conduxi et meo periclo rem gero.
Mnesilochvs: Aequom dicis.
Chrysalvs: Cedo tabellas.
Mnesilochvs: Accipe.
Chrysalvs: Animum advortite.
Mnesiloche et tu, Pistoclere, iam facite in biclinio cum amica sua uterque accubitum eatis, ita negotiumst, atque ibidem ubi nunc sunt lecti strati potetis cito.
Pistoclervs: Numquid aliud?
Chrysalvs: Hoc, atque etiam: úbi erit accubitum semel, ne quoquam exsurgatis, donec a me erit signum datum.
Pistoclervs: O imperatorem probum!
Chrysalvs: Iam bis bibisse oportuit.
Mnesilochvs: Fugimus.—
Chrysalvs: Vos vostrum curate officium, ego efficiam meum.
Chrysalvs: insánum magnum molior negotium, metuoque ut hodie possiem emolirier.
sed nunc truculento mi atque saevo usus senest;
nam non conducit húic sycophantiae senem tranquillum ésse ubi me aspexerit.
versabo ego illum hodie, si vivo, probe.
tam frictum ego illum reddam quam frictum est cicer.
adambulabo ad ostium, ut, quando exeat, extemplo advenienti ei tabellas dem in manum.
Nicobvlvs: Nimium illaec res est magnae dividiae mihi, supterfugisse sic mihi hodie Chrysalum.
Chrysalvs: Salvos sum, iratus est senex. nunc est mihi adeundi ad hominem tempus.
Nicobvlvs: Quis loquitur prope?
atque hic quidem, opinor, Chrysalust.
Chrysalvs: Accessero.
Nicobvlvs: Bone serve, salve. quid fit? quam mox navigo in Ephesum, ut aurum repetam ab Theotimo domum?
taces? per omnis deos adiuro, ut ni meum gnatum tam amem atque ei facta cupiam quae is velit, ut tua iam virgis latera lacerentur probe ferratusque in pistrino aetatem conteras.
omnia rescivi scelera ex Mnesilocho tua.
Chrysalvs: Men criminatust? optimest: ego sum malus, ego sum sacer, scelestus. specta rem modo;
ego verbum faciam nullum.
Nicobvlvs: Etiam, carnufex, minitare?
Chrysalvs: Nosces tu illum actutum qualis sit.
nunc has tabellas ferre me iussit tibi.
orabat, quod istic esset scriptum ut fieret.
Nicobvlvs: Cedo.
Chrysalvs: Nosce signum.
Nicobvlvs: Novi. ubi ipse est?
Chrysalvs: Nescio.
nil iam me oportet scire. oblitus sum omnia.
scio me ésse servom. nescio etiam id quod scio.
nunc ab trasenna hic turdus lumbricum petit;
pendebit hodie pulcre, ita intendi tenus.
Nicobvlvs: Mane dum parumper; iam exeo ad te, Chrysale.—
Chrysalvs:
Vt verba mihi dat, ut nescio quam rem gerat.
servos arcessit intus qui me vinciant.
bene navis agitatur, pulcre haec confertur ratis.
sed conticiscam, nam audio aperiri fores.
Nicobvlvs: Constringe tu illi, Artamo, actutum manus.
Chrysalvs: Quid feci?
Nicobvlvs: Impinge pugnum, si muttiverit.
quid hae locuntur litterae?
Chrysalvs: Quid me rogas?
ut ab illo accepi, ad te obsignatas attuli.
Nicobvlvs:
Eho tu, loquitatusne es gnato meo male per sermonem, quia mi id aurum reddidit, et te dixisti id aurum ablaturum tamen per sycophantiam?
Chrysalvs: Egone istuc dixi?
Nicobvlvs: Ita.
Chrysalvs: Quis homost qui dicat me dixisse istuc?
Nicobvlvs: Tace, nullus homo dicit: hae tabellae te arguont, quas tu attulisti. em hae te vinciri iubent.
Chrysalvs: Aha, Bellorophontem tuos me fecit filius:
egomet tabellas tetuli ut vincirer. sine.
Nicobvlvs: Propterea hoc facio, ut suadeas gnato meo ut pergraecetur tecum, tervenefice.
Chrysalvs: O stulte, stulte, nescis nunc venire te;
atque in eopse adstas lapide, ut praeco praedicat.
Nicobvlvs: Responde: quis me vendit?
Chrysalvs: Quem di diligunt adulescens moritur, dum valet sentit sapit.
hunc si ullus deus amaret, plus annis decem, plus iam viginti mortuom esse oportuit:
terrai ódium ámbulat, iam nil sapit nec sentit, tantist quantist fungus putidus.
Nicobvlvs: Tun terrae me odium esse autumas? abducite hunc intro atque adstringite ad columnam fortiter.
numquam auferes hinc aurum.
Chrysalvs: Át qui iam dabis.
Nicobvlvs: Dabo?
Chrysalvs: Atque orabis me quidem ultro ut auferam, cum illum rescisces criminatorem meum quanto in periclo et quanta in pernicie siet.
tum libertatem Chrysalo largibere;
ego adeo numquam accipiam.
Nicobvlvs: Dic, scelerum caput, dic, quo in periclo est meus Mnesilochus filius?
Chrysalvs: Sequere hac me, faxo iam scies.
Nicobvlvs: Quo gentium?
Chrysalvs: Tres unos passus.
Nicobvlvs: Vel decem.
Chrysalvs: Agedum tu, Artamo, forem hanc pauxillum áperi; placide, ne crepa;
sat est. accede huc tu. viden convivium?
Nicobvlvs: Video exadvorsum Pistoclerum et Bacchidem.
Chrysalvs: Qui sunt in lecto illo altero?
Nicobvlvs: Interii miser.
Chrysalvs: Novistine hominem?
Nicobvlvs: Novi.
Chrysalvs: Dic sodes mihi, bellan videtur specie mulier?
Nicobvlvs: Admodum.
Chrysalvs: Quid illám, meretricemne esse censes?
Nicobvlvs: Quippini?
Chrysalvs: Frustra es.
Nicobvlvs: Quis igitur obsecrost?
Chrysalvs: Inveneris.
ex me quidem hodie numquam fies certior.
Cleomachvs: Meamne híc Mnesilochus, Nicobuli filius, per vim ut retineat mulierem? quae haec factiost?
Nicobvlvs: Quis illést?
Chrysalvs: Per tempus hic venit miles mihi.
Cleomachvs: Non me arbitratur militem, sed mulierem, qui me meosque non queam defendere.
nam neque Bellona mi umquam neque Mars creduat, ni illum exanimalem faxo, si convenero, nive exheredem fecero vitae suae.
Nicobvlvs: Chrysale, quis ille est qui minitatur filio?
Chrysalvs:
Vir hic ést illius mulieris quacum accubat.
Nicobvlvs: Quid, vir?
Chrysalvs: Vir, inquam.
Nicobvlvs: Nuptanest illa, obsecro?
Chrysalvs: Scies haúd multo post.
Nicobvlvs: Oppido interii miser.
Chrysalvs: Quid nunc? scelestus tibi videtur Chrysalus?
age nunc vincito me, auscultato filio.
dixin tibi ego illum invénturum te qualis sit?
Nicobvlvs: Quid nunc ego faciam?
Chrysalvs: Iube sis me exsolvi cito;
nam ní ego exsolvor, iam manufesto hominem opprimet.
Cleomachvs: Nihil est lucri quod me hodie facere mavelim, quam illum cubantem cum illa opprimere, ambo ut necem.
Chrysalvs:
Audin quae loquitur? quin tu me exsolvi iubes?
Nicobvlvs: Exsolvite istum. perii, pertimui miser.
Cleomachvs: Tum illam, quae corpus publicat volgo suom, faxo se haud dicat nactam quem derideat.
Chrysalvs: Pacisci cum illo paulula pecunia potes.
Nicobvlvs: Pacisce ergo, obsecro, quid tibi lubet, dum ne manifesto hominem opprimat neve enicet.
Cleomachvs: Nunc nisi ducenti Philippi redduntur mihi, iam illorum ego animam amborum exsorbebo oppido.
Nicobvlvs: Em illuc pacisce, si potes; perge obsecro, pacisce quid vis.
Chrysalvs: Ibo et faciam sedulo.
quid clamas?
Cleomachvs: Vbi erus tuos est?
Chrysalvs: Nusquam. nescio.
vis tibi ducentos nummos iam promittier, ut ne clamorem hic facias neu convicium?
Cleomachvs: Nihil est quod malim.
Chrysalvs: Atque ut tibi mala multa ingeram?
Cleomachvs:
Tuo arbitratu.
Nicobvlvs: Vt subblanditur carnufex.
Chrysalvs: Pater hic Mnesilochi est; sequere, is promittet tibi.
tu aurum rogato; ceterum verbum sat est.
Nicobvlvs: Quid fít?
Chrysalvs: Ducentis Phílippis rem pepigi.
Nicobvlvs: Ah, salus mea, servavisti me. quam mox dico dabo?
Chrysalvs:
Roga hunc tu, tu promitte huic.
Nicobvlvs: Promitto, roga.
Cleomachvs: Ducentos nummos aureos Philippós probos dabin?
Chrysalvs: Dabuntur inque. responde.
Nicobvlvs: Dabo.
Chrysalvs: Quid nunc, impure? numquid debetur tibi?
quid illí molestu's molestu s e s? quid illum morte territas?
et ego te et ille mactámus infortunio.
si tibi est machaera, at nobis veruinast domi:
qua quidem te faciam, si tu me inritaveris, confossiorem soricina nenia.
iam dudum hercle equidem sentio, suspicio quae te sollicitet: eum esse cum illa muliere.
Cleomachvs: Immo est quoque.
Chrysalvs: Ita me Iuppiter Iuno Ceres
Minerva † Latona Spes Opis Virtus Venus
Castor Polluces Mars Mercurius Hercules
Summanus Sol Saturnus dique omnes ament, ut ille cum illa neque cubat neque ambulat neque osculatur neque illud quod dici solet.
Nicobvlvs: Vt iurat! servat me ille suis periuriis.
Cleomachvs: Vbi nunc Mnesilochus ergost?
Chrysalvs: Rus misit pater.
illa autem in arcem ábiit aedem visere
Minervae. nunc apertast. i, vise estne ibi.
Cleomachvs: Abeo ad forum igitur.
Chrysalvs: Vél hercle ín malam crucem.
Cleomachvs: Hodie exigam aurum hoc?
Chrysalvs: Exige, ac suspende te:
ne supplicare hunc censeas tibi, nihili homo.— ille est amotus. sine me (per te, ere, opsecro deos immortales) ire huc intro ad filium.
Nicobvlvs: Quid eo intro ibis?
Chrysalvs: Vt eum dictis plurumis castigem, cum haec sic facta ad hunc faciat modum.
Nicobvlvs: Immo oro ut facias, Chrysale, et ted opsecro, cave pársis in eum dicere.
Chrysalvs: Etiam me mones?
satin est si plura ex me audiet hodie mala, quam audivit umquam Clinia ex Demetrio?—
Nicobvlvs: Lippi illic oculi servos est simillimus:
si non est, nolis esse neque desideres;
si est, abstinere quin attingas non queas.
nam ni illic hodie forte fortuna hic foret, miles Mnesilochum cum uxore opprimeret sua atque obtruncaret moechum manufestarium.
nunc quasi ducentis Phílippis emi filium, quos dare promisi militi: quos non dabo temere etiam prius quam filium convenero.
numquam edepol quicquam temere credam Chrysalo;
verum lubet etiam mi has perlegere denuo:
aequomst tabellis consignatis credere.—
Chrysalvs: Atrídae duo fratrés cluent fecísse facinus máxumum, quom Priami patriam Pergamum divina moenitum manu armis, equis, exercitu atque eximiis bellatoribus mille cum numero navium decumo anno post subegerunt.
non pedibus termento fuit praeut égo erum expugnabo meum sine classe sineque exercitu et tanto numero militum.
nunc prius quam húc senex venit, libet lámentari dum éxeat.
o Troia, o patria, o Pergamum, o Priame periisti senex, qui misere male mulcabere quadringéntis Philippis aureis.
nam ego has tabellas obsignatas consignatas quas fero non sunt tabellae, sed equos quem misere Achivi ligneum.
tum quae hic sunt scriptae litterae, hoc in equo ínsunt milites armati atque animati probe. ita res successit mi usque adhuc.
atque hic equos non in arcem, verum in arcam faciet impetum:
exitium excidium exlecebra fiet hic equos hodie auro senis.
nostro seni huic stolido, ei profecto nomen facio ego Ilio;
miles Menelaust, ego Agamemno, ídem Vlixes Lartius,
Mnesilochust Alexander, qui erit exitio rei patriae suae;
is Helenam avexit, cuia causa nunc facio obsidium Ilio.
nam illi ítidem Vlixem audivi, ut ego sum, fuisse et audacem et malum:
ín dolis ego prénsus sum, ille mendícans paene invéntus interiit, dum íbi exquirit fata Iliorum; adsímiliter mi hodie óptigit.
vínctus sum, sed dólis me exemi: item se ílle servavít dolis.
Ílio tria fuísse audivi fáta quae illi fórent exitio:
signum ex arce si periisset; alterum etiamst Troili mors;
tertium, cum portae Phrygiae limen superum scinderetur:
paria item tria eis tribus sunt fata nostro huic Ilio.
nam dúdum primo ut díxeram nostró seni mendácium et de hóspite et de auro ét de lembo, ibi sígnum ex arce iam abstuli.
iam dúo restabant fáta tunc, nec mágis id ceperam óppidum.
post ubi tabellas ad senem detuli, ibi occidi Troilum, cum censuit Mnesilochum cum uxore esse dudum militis.
post cúm magnifico mílite, urbes vérbis qui inermús capit, conflixi atque hominem reppuli; dein pugnam conserui seni:
eum ego ádeo uno mendácio devíci, uno ictu extémpulo cépi spolia. is núnc ducentos númmos Philippos míliti, quos dáre se promisít, dabit.
nunc álteris etiam ducentis usus est, qui dispensentur
Ílio capto, ut sit mulsum qui triumphent milites.
sed Príamum adstantem eccum ánte portam vídeo. adibo atque adloquar.
Nicobvlvs:
Quóianam vox própe me sonat?
Chrysalvs: O Nicobule.
Nicobvlvs: Quid fit?
quíd quod te misi, écquid egísti?
Chrysalvs: Rógas? congredere.
Nicobvlvs: Gradior.
Chrysalvs: Optumus sum oratór. ad lacrumas coégi hominem cástigando maleque dictis, quae quidem quívi comminisci.
Nicobvlvs: Quid ait?
Chrysalvs: Verbum nullum fecit: lacrumans tacitus auscultabat quae ego loquebar;
tacitus conscripsit tabellas, obsignatas mi has dedit.
tíbi me iussit dare, sed metuo, né idem cantent quod priores.
nosce signum. estne eius?
Nicobvlvs: Novi. libet perlegere has.
Chrysalvs: Perlege.
nunc súperum limen scínditur, nunc ádest exitium Ílio, turbát equos lepide lígneus.
Nicobvlvs: Chrysále, ades, dum ego has pérlego.
Chrysalvs:
Quid mé tibi adesse opus ést?
Nicobvlvs: Volo,
út scias quae hic scrípta sient.
Chrysalvs: Níl moror neque scíre volo.
Nicobvlvs: Támen ades.
Chrysalvs: Quid opúst?
Nicobvlvs: Taceas:
quód iubeo id faciás.
Chrysalvs: Adero.
Nicobvlvs:
Eúge litterás minutas.
Chrysalvs: Quí quidem videát parum;
vérum, qui satis vídeat, grandes sátis sunt.
Nicobvlvs: Animum advórtito igitur.
Chrysalvs: Nólo inquam.
Nicobvlvs: At volo ínquam.
Chrysalvs: Quid opust?
Nicobvlvs: Át enim id quod te iúbeo facias.
Chrysalvs: Iústumst ut tuós tibi servos tuo árbitratu sérviat.
Nicobvlvs: Hoc áge sis nunciam.
Chrysalvs: Vbi lubet, recita: aúrium operam tíbi dico.
Nicobvlvs:
Ceraé quidem haud parsit néque stilo;
sed quídquid est, pellégere certumst.
“Patér, ducentos Phílippos quaeso Chrýsalo da, si esse salvom vis me aut vitalem tibi.”
malum quidem hercle magnum.
Chrysalvs: Tibi dico.
Nicobvlvs: Quid est?
Chrysalvs:
Non prius salutem scripsit?
Nicobvlvs: Nusquam sentio.
Chrysalvs: Non dabis, si sapies; verum si das maxume, ne ille alium gerulum quaerat, si sapiet, sibi:
nam ego non laturus sum, si iubeas maxume.
sat sic suspectus sum, cum careo noxia.
Nicobvlvs:
Ausculta porro, dum hoc quod scriptumst perlego.
Chrysalvs: Inde a principio iam inpudens epistula est.
Nicobvlvs: “Pudet prodire me ad te in conspectum, pater:
tantum flagitium te scire audivi meum, quod cum peregrini cubui uxore militis.”
pol haud derides; nam ducentis aureis
Philippís redemi vitam ex flagitio tuam.
Chrysalvs: Nihil est illorum quin ego illi dixerim.
Nicobvlvs: “Stulte fecisse fateor. sed quaeso, pater, ne me, in stultitia si deliqui, deseras.
ego animo cupido atque oculis indomitis fui;
persuasumst facere quoius me nunc facti pudet.”
prius té cavisse ergo quám pudere aequom fuit.
Chrysalvs: Eadem istaec verba dudum illi dixi omnia.
Nicobvlvs: “Quaeso ut sat habeas id, pater, quod Chrysalus me obiurigavit plurumis verbis malis, et me meliorem fecit praeceptis suis, ut te ei habere gratiam aequom sit bonam.”
Chrysalvs: Estne istuc istic scriptum?
Nicobvlvs: Em specta, tum scies.
Chrysalvs: Vt qui deliquit supplex est ultro omnibus.
Nicobvlvs:
“Nunc si me fas est obsecrare abs te, pater, da mihi ducentos nummos Philippos, te obsecro.”
Chrysalvs: Ne unum quidem hercle, si sapis.
Nicobvlvs: Sine perlegam.
“ego ius iurandum verbis conceptis dedi, daturum id me hodie mulieri ante vesperum, prius quam á me abiret. nunc, pater, ne perierem cura atque abduce me hinc ab hac quantum potest, quam propter tantum damni feci et flagiti.
cave tíbi ducenti nummi dividiae fuant;
sescenta tanta reddam, si vivo, tibi.
vale atque haec cura”. quid nunc censes, Chrysale?
Chrysalvs: Nihil ego tibi hodie consili quicquam dabo, neque ego haud committam ut, si quid peccatum siet, fecisse dicas de mea sententia.
verum, ut ego opinor, sí ego in istoc sim loco, dem potius aurum quam illum corrumpi sinam.
duae condiciones sunt: utram tu áccipias vide:
vel ut aurum perdas vel ut amator perieret.
ego neque te iubeo neque veto, neque suadeo.
Nicobvlvs: Miseret me illius.
Chrysalvs: Tuos est, non mirum facis.
si plus perdundum sit, periisse suaviust, quam illud flagitium volgo dispalescere.
Nicobvlvs: Ne ille edepol Ephesi multo mavellem foret, dum salvos esset, quam revenisset domum.
quid ego istic? quod perdundumst properem perdere.
binos ducentos Philippos iam intus ecferam, et militi quos dudum promisi miser et istos. mane istic, iam exeo ad te, Chrysale.—
Chrysalvs: Fit vasta Troia, scindunt proceres Pergamum.
scivi ego iam dudum fore me exitio Pergamo.
edepol qui me esse dicat cruciatu malo dignum, ne ego cum íllo pignus haud ausim dare;
tantas turbellas facio. sed crepuit foris:
ecfertur praeda ex Troia. taceam nunciam.
Nicobvlvs: Cape hoc tibi aurum, Chrysale, i, fer filio.
ego ad forum autem hinc ibo, ut solvam militi.
Chrysalvs: Non equidem accipiam. proin tu quaeras qui ferat.
nolo ego mihi credi.
Nicobvlvs: Cape vero, odiose facis.
Chrysalvs: Non equidem capiam.
Nicobvlvs: At quaeso.
Chrysalvs: Dico ut res se habet.
Nicobvlvs: Morare.
Chrysalvs: Nolo, inquam, aurum concredi mihi.
vel da aliquem qui servet me.
Nicobvlvs: Ohe, odiose facis.
Chrysalvs: Cedo, sí necesse est.
Nicobvlvs: Cura hoc. iam égo huc revenero.—
Chrysalvs: Curatum est—esse te senem miserrumum.
hoc est incepta efficere pulcre: bellule mi evenit, ut ovans praeda onustus incederem;
salute nostra atque urbe capta per dolum domum reduco íntegrum omnem exercitum.
sed, spectatores, vos nunc ne miremini quod non triumpho: pervolgatum est, nil moror;
verum tamen accipientur mulso milites.
nunc hanc praedam omnem iam ad quaestorem deferam.—
Philoxenvs: Quam mágis in pectore meó foveo quas méus filius turbás turbet, quam se ád vitam et quos ád mores praecípitem inscitus capéssat, magis cúrae est magisque adfórmido, ne is péreat neu corrúmpatur.
scio, fúi ego illa aetate ét feci illa omnía, sed more modésto;
neque plácitant mores quíbus video volgo ín gnatos essé parentes:
ego dáre me meo gnato ínstitui, ut animo óbsequium sumére possit;
aequom ésse puto, sed nimis nolo desídiae ei dare lúdum.
nunc Mnésilochum, quod mándavi, viso écquid eum ad virtútem aut ad frugem ópera sua compúlerit, sic ut eúm, si convenít, scio fe- cisse: eóst ingenio nátus.