Chapter 3
Hellenistic Plautus, Titus Maccius LatinPardalisca: Nec pol ego Nemeae credo neque ego Olympiae neque usquam ludos tam festivos fieri quam hic intus fiunt ludi ludificabiles seni nóstro et nostro Olympioni vilico.
omnes festinant intus totis aedibus, senex ín culina clamat, hortatur coquos:
“quin agitis hodie? quin datis, si quid datis?
properate, cenam iam esse coctam oportuit.”
vilicus is autem cum corona, candide vestitus, lautus exornatusque ambulat.
illae autem armigerum in cubiculo exornant duae, quem dent pro Casina nuptum nostro vilico.
sed nimium lepide dissimulant, quasi nil sciant fore huius quod futurumst; digne autem coqui nimis lépide ei rei dant operam, ne cenet senex, aulas pervortunt, ignem restingunt aqua:
illarum oratu faciunt; illae autem senem cupiunt extrudere incenatum ex aedibus, ut ipsae solae ventres distendant suos.
novi ego illas ambestrices: corbitam cibi comesse possunt. sed aperitur ostium.
Lysidamvs: Si sapitis, uxor, vos tamen cenabitis, cena ubi erit cocta; égo ruri cenavero.
nam novom maritum ét novam nuptam volo rus prosequi, novi hominum mores maleficos, ne quis eam abripiat. facite vostro animo volup.
sed properate istum atque istam actutum emittere, tandem ut † veniamus luci; égo cras hic ero.
cras habuero, uxor, ego tamen convivium.
Pardalisca: Fit quod futurum dixi: incenatum senem foras extrudunt mulieres.
Lysidamvs: Quid tu hic agis?
Pardalisca: Ego eo quo me ipsa misit.
Lysidamvs: Veron?
Pardalisca: Serio.
Lysidamvs: Quid hic speculare?
Pardalisca: Nil equidem speculor.
Lysidamvs: Abi:
tu hic cunctas, intus alii festinant.
Pardalisca: Eo.—
Lysidamvs: Abi hinc sis ergo, pessumarum pessuma.
iamne abiit illaec? dicere hic quidvis licet.
qui amat, tamen hercle, si esurit, nullum esurit.
sed eccúm progreditur cum corona et lampade meus socius, compar, commaritus vilicus.
Olympio: Áge tibicen, dum íllam educunt húc novam nuptám foras, suavi cantu concelebra omnem hanc plateam hymenaeo.
hymen hymenaee o hymen.
Lysidamvs: Quid agis, mea salus?
Olympio: Esurio hercle, atque adeo hau salubriter.
Lysidamvs:
At ego amó.
Olympio: At ego hercle nihili facio. tibi amor pro cibost, mihi ieiunitate iam dudum intestina murmurant.
Lysidamvs: Nam quid illaéc nunc tam diu intus remorantur remeligines?
quasi ob industriam, quanto ego plus propero, procedit minus.
Olympio: Quid si etiam suffundam hymenaeum, si qui citius prodeant?
Lysidamvs:
Censeo, et ego te adiutabo in nuptiis communibus.
Lysidamvs Olympio: Hymen hymenaee o hymen.
Lysidamvs: Perii hercle ego miser, dirumpi hymenaeum cantando licet:
illo morbo quo dirumpi cupio, non est copia.
Olympio: Edepol ne tu, sí equos esses, esses indomabilis.
Lysidamvs:
Quo argumento?
Olympio: Nimis tenax es.
Lysidamvs: Num me expertu's expertus es uspiam?
Olympio: Di melius faciant. sed crepuit ostium, exitur foras.
Lysidamvs: Di hercle me cupiunt servatum. iam oboluit Casinus procul.
Pardalisca: Sensim supera tolle limen pedes, mea nova nupta;
sospes iter incipe hoc, uti viro tuo sémper sis superstes, tuaque út potior polléntia sit vincásque virum victríxque sies, tua vóx superet tuomque imperium: vir te vestiat, tu virum despolies.
noctúque et diu ut viro súbdola sis,
ópsecro, memento.
Olympio: Malo máxumo suo hercle ílico, ubi tántillum peccássit.
Lysidamvs: Tace.
Olympio: Nón taceo.
Lysidamvs: Quae rés?
Olympio: Mala malaé male monstrat.
Lysidamvs:
Faciés tu hanc rém mi ex paráta imparátam.
id quaérunt volúnt, haec ut ínfecta fáciant.
Pardalisca: Age Olýmpio, quando vís, uxorem
áccipe hanc ab nobis.
Olympio: Date érgo, datúrae si umquam éstis hodie.
Lysidamvs:
Abíte intro.
Pardalisca: Amábo, integrae átque imperítae huic impército.
Olympio: Futurum est.
Pardalisca: Valéte.
Olympio: Ite iám.
Lysidamvs: Ite.
Pardalisca: Iám valete.
Lysidamvs: Iamne ábscessit úxor?
Olympio: Domíst, ne time.
Lysidamvs: Eúax, nunc pól demum ego sum líber.
meúm corculúm, melculúm, verculum.
Olympio: Heús tu, malo, sí sapies, cavébis;
meást haec.
Lysidamvs: Sció, sed meus fructus est prior.
Olympio: Tene hánc lampadem.
Lysidamvs: Ímmo ego hánc tenebo.
Venus múltipotens, bona múlta mihi dedísti, huius cúm copiám mihi dedísti.
Olympio: O corpúsculum malaculum, mea uxórcula. quae res?
Lysidamvs: Quid est?
Olympio: Ínstitit plantam quasi lúca bos.
Lysidamvs: Tacé sis, nebula haúd est mollis aeque atque huius pectus est.
Olympio: Edepol papillam bellulam—ei misero mihi.
Lysidamvs: Quid est?
Olympio: Péctus mi icit non cubito, verum ariete.
Lysidamvs: Quid tu ergo hanc, quaeso, tractas tam dura manu?
at mihi, qui belle hanc tracto, non bellum facit.
Olympio:
Vah.
Lysidamvs: Quid negotist?
Olympio: Opsecro, ut valentulast, paene exposivit cubito.
Lysidamvs: Cubitum ergo ire volt.
Olympio: Quin imus ergo?
Lysidamvs: I, belle belliatula.—