Chapter 2
Hellenistic Plautus, Titus Maccius LatinLysidamvs: Núnc amici ánne inimici sís imago, Alcésime, mihi sciam, nunc specimen specitur, nunc certamen cernitur.
cur amem me castigare, id ponito ad compendium, cano capite aetate aliena eo addito ad compendium, cui sit uxor id quoque illuc ponito ad compendium.
Alcesimvs: Miseriorem ego ex amore quam te vidi neminem.
Lysidamvs: Fac vacent aedes.
Alcesimvs: Quin edepol servos, ancillas domo certum est omnis mittere ad te.
Lysidamvs: Oh, nimium scite scitus es.
sed facito dum merula † pervorsus quos cantat colas:
cum cibo suo quique facito ut veniant, quasi eant Sutrium.
Alcesimvs: Meminero.
Lysidamvs: Em, nunc enim te demum nullum scitum scitiust.
cura, ego ad forum modo ibo: iam hic ero.
Alcesimvs: Bene ambula.
Lysidamvs: Fac habeant linguam tuae aedes.
Alcesimvs: Quid ita?
Lysidamvs: Cum veniam, vocent.
Alcesimvs: Attatae, caedundus tú homo es: nimias delicias facis.
Lysidamvs:
Quid me amare refert, nisi sim doctus ac dicaculus?
sed tu cave in quaesitione mihi sis.—
Alcesimvs: Vsque adero domi.—
Cleostrata: Hoc erat ecastor quod me vir tanto opere orabat meus, ut properarem arcessere hanc huc ad me vicinam meam, liberae aedes ut sibi essent, Casinam quo deducerent.
nunc adeo nequaquam arcessam, ne illis ignavissumis liberi loci potestas sit, vetulis vervecibus.
sed eccum égreditur, senati columen, praesidium popli, meus vicinus, meo viro qui liberum praehibet locum.
non ecastor vilis emptu est, modio qui venit salis.
Alcesimvs: Miror huc iam non arcessi in proxumum uxorem meam, quae iam dudum, si arcessatur, ornata exspectat domi.
sed eccam, opino arcessit. salve, Cleostrata.
Cleostrata: Et tu, Alcesime.
ubi tua uxor?
Alcesimvs: Intus illa te, si se arcessas, manet;
nam tuos vir me orávit, ut eam ístuc ad te adiutum mitterem.
vin vocem?
Cleostrata: Sine eam nolo si occupata est.
Alcesimvs: Otium est.
Cleostrata:
Nil moror, molesta ei esse nolo; post convenero.
Alcesimvs: Non ornatis istic apud vos nuptias?
Cleostrata: Orno et paro.
Alcesimvs: Non ergo opus est adiutrice?
Cleostrata: Satis domist. ubi nuptiae fuerint, tum istam convenibo. nunc vale, atque istanc iube.—
Alcesimvs: Quid ego nunc faciam? flagitium maxumum feci miser, propter operam illius hirqui ímprobi, edéntuli, qui hoc mihí contraxit; operam uxoris polliceor foras, quasi catillatum. flagitium hóminis, qui dixit mihi suam úxorem hanc arcessituram esse; éa se eam négat morarier.
atque edepol mirum ni subolet iam hoc huic vicinae meae.
verum autem altrovorsum quóm eam mecum rationem puto, si quid eius esset, esset mecum postulatio.
ibo intro, ut subducam navim rusum in pulvinaria.—
Cleostrata: Iám hic est lepide ludificatus. miseri ut festinant senes.
nunc ego illúm nihili decrepitum meum virum veniat velim, ut eum ludificem vicissim, postquam hunc delusi alterum.
nam ego aliquid contrahere cupio litigi inter eos duos.
sed eccum incedit. at, quom aspicias tristem, frugi censeas.
Lysidamvs: Stultitia magna est, mea quidem sententia, hominem amatorem ullum ad forum procedere, in eum diem quoi quod amet in mundo siet;
sicut ego feci stultus: contrivi diem, dum asto advocatus cuidam cognato meo;
quem hercle ego litem adeo perdidisse gaudeo, ne me nequiquam sibi hodie advocaverit.
nam meo quidem animo qui advocatos advocet rogitare oportet prius et per contarier, adsitne ei animus necne adsit, quem ádvocet:
si neget adesse, exanimatum amittat domum.
sed uxorem ante aedis eccam. ei misero mihi, metuo ne non sit surda atque haec audiverit.
Cleostrata: Audivi ecastor cum malo magno tuo.
Lysidamvs:
Accedam propius. quid agis, mea festivitas?
Cleostrata: Te ecastor praestolabar.
Lysidamvs: Iamne ornata res?
iamne hanc traduxti huc ad nos vicinam tuam, quae te adiutaret?
Cleostrata: Arcessivi, ut iusseras.
verum hic sodalis tuos, amicus optumus, nescio quid se sufflavit uxori suae:
negavit posse, quoniam arcesso, mittere.
Lysidamvs: Vitium tibi istuc maxumum est, blanda es parum.
Cleostrata: Non matronarum officiumst, sed meretricium, viris alienis, mi vir, subblandirier.
i tu atque arcesse illam: égo intus quod factost opus volo accurare, mi vir.
Lysidamvs: Propera ergo.
Cleostrata: Licet.
iam pol ego huic aliquem in pectus iniciam metum;
miserrumum hodie ego hunc habebo amasium.—
Alcesimvs: Viso huc, amator si a foro rediit domum, qui me atque uxorem ludificatust, larua.
sed eccum ante aedis. ad te hercle ibam commodum.
Lysidamvs: Et hercle ego ad te. quid ais, vir minimi preti?
quid tibi mandavi? quid tecum oravi?
Alcesimvs: Quid est?
Lysidamvs: Vt bene vocivas aedis fecisti mihi, ut traduxisti huc ad nos uxorem tuam.
satin propter te pereo ego atque occasio?
Alcesimvs: Quin tu suspendis te? nempe túte dixeras, tuam arcessituram esse uxorem uxorem meam.
Lysidamvs: Ergo arcessivisse ait sese, et dixisse te eam nón missurum.
Alcesimvs: Quin eapse ultro mihi negavit eius operam se morarier.
Lysidamvs: Quin eapse me adlegavit, qui istam arcesserem.
Alcesimvs:
Quin nihili facio.
Lysidamvs: Quin me perdis.
Alcesimvs: Quin benest, quin etiam diu morabor, quin cupio tibi—
Lysidamvs: Quin—
Alcesimvs: Aliquid aegre facere.
Lysidamvs: Quin faciam lubens.
numquam tibi hodie quin erit plus quam mihi.
Alcesimvs: Quin hercle di te perdant postremo quidem.
Lysidamvs:
Quid nunc? missurusne es ad me uxorem tuam?
Alcesimvs: Ducas, easque in maxumam malam crucem cum hác cum ístac, cumque amica etiam tua.
abi et aliud cura, ego iam per hortum iussero meam istúc transire uxorem ad uxorem tuam.—
Lysidamvs:
Nunc tu mi amicus es in germanum modum.
qua ego hunc amorem mi esse avi dicam datum aut quid ego umquam erga Venerem inique fecerim, cui sic tot amanti mi obviam eveniant morae?
attat, quid illúc clamoris, opsecro, in nostrast domo?
Pardalisca: Núlla sum, núlla sum, tóta, tota óccidi, cor metu mortuomst, membra miserae tremunt, nescio unde auxili, praesidi, perfugi mi aut opis copiam comparem aut expetam:
tanta factu modo mira miris modis intus vidi, novam atque integram audaciam.
cave tibi, Cleostrata, apscede ab ista, opsecro, né quid in té mali fáxit ira pércita.
eripite isti gladium, quae suist impos animi.
Lysidamvs:
Nam quid est quod haec huc timida atque exanimata exsiluit foras?
Pardalisca.
Pardalisca: Perii, unde meae usurpant aures sonitum?
Lysidamvs: Respice modo ad me.
Pardalisca: O ere mi—
Lysidamvs: Quid tibi est? quid timida es?
Pardalisca: Perii.
Lysidamvs: Quid, periisti?
Pardalisca: Perii, et tu periisti.
Lysidamvs: A, perii? quid ita?
Pardalisca: Vae tibi.
Lysidamvs: Immo, vae tibi sit.
Pardalisca: Ne cadam, amabo, tene me.
Lysidamvs:
Quidquid est, eloquere mihi cito.
Pardalisca: Contine pectus, face véntum, amabo, pállio.
Lysidamvs: Timeo hóc negoti quíd siet, nisi haéc meraclo se úspiam percússit flore Liberi.
Pardalisca: Óptine aurís, amabo.
Lysidamvs: I ín malam a mé crucem, péctus, aurís, caput téque di pérduint, nám nisi ex té scio, quídquid hoc ést, cito, hoc iám tibi istúc cerebrúm dispércutiam, éxcetra tu, ludibrio pessuma adhuc quae me habuisti.
Pardalisca: Ere mí—
Lysidamvs: Quid vis mea me áncilla?
Pardalisca: Nimiúm saevis.
Lysidamvs: Numeró dicis.
sed hóc quidquid ést eloquere, ín pauca cónfer:
quid íntus tumúlti fuít?
Pardalisca: Scibis, aúdi.
malúm pessumúmque hic modo intus ápud nos tua áncilla hoc pácto exordíri coépit, quod haúd Atticám condecét disciplínam.
Lysidamvs: Quid ést id?
Pardalisca: Timór praepedít dicta línguae.
Lysidamvs:
Possúm scire ego ístuc ex té quid negótist?
Pardalisca: Dicam.
tua áncilla, quám tu tuó vilicó vis dare úxorem, ea íntus—
Lysidamvs: Quid íntus? quid ést?
Pardalisca: Imitátur malárum malám disciplínam, viró quae suo ínterminetur: vitam—
Lysidamvs:
Quid érgo?
Pardalisca: Ah—
Lysidamvs: Quid ést?
Pardalisca: Interémere ait vélle vitam, gladium—
Lysidamvs: Hém.
Pardalisca: Gladium—
Lysidamvs: Quid eúm gladium?
Pardalisca: Habet.
Lysidamvs: Eí misero mihi, cúr eum habet?
Pardalisca: Inséctatur ómnis domí per aedis, nec quémquam prope ád se sínit adire:
ita ómnes sub árcis, sub léctis laténtes metú mussitánt.
Lysidamvs: Occidi átque intérii.
quid ílli obiéctumst malí tam repénte?
Pardalisca: Insánit.
Lysidamvs: Sceléstissimum me esse crédo.
Pardalisca: Immó si sciás dicta quaé dixit hódie—
Lysidamvs:
Istúc expetó scire. quíd dixit?
Pardalisca: Aúdi.
per ómnis deós et deás deierávit, occísurum eum hác nocte quícum cubáret.
Lysidamvs: Men óccidet?
Pardalisca: Án quippiam ád te attinét?
Lysidamvs: Vah.
Pardalisca: Quid cúm ea negóti tibíst?
Lysidamvs: Peccavi:
illúc diceré, vilicúm, volébam.
Pardalisca: Sciéns de via ín semitám degrédere.
Lysidamvs: Numquíd mihi minátur?
Pardalisca: Tibi ínfesta solist plús quam cuiquam.
Lysidamvs: Quam ob rem?
Pardalisca: Quia se dés uxorem Olýmpioni, neque se tuam nec se suam neque viri vitam sinere in crástinum protólli: id huc míssa sum tibi ut dícerem,
áb ea uti caveás tibi.
Lysidamvs: Perii hércle egó miser.
Pardalisca: Dígnus es.
Lysidamvs: Neque ést neque fuít me senéx quisquam amátor adaéque misér.
Pardalisca: Ludo ego húnc facete;
nam quaé facta díxi omnia huíc falsa díxi:
era átque haec dolum éx proxumo húnc protulérunt, ego húnc missa súm ludere.
Lysidamvs: Heús Pardalísca.
Pardalisca: Quid ést?
Lysidamvs: Est—
Pardalisca: Quid?
Lysidamvs: Ést quod volo éxquirere éx te.
Pardalisca: Moram óffers mihi.
Lysidamvs: Át tu mihi óffers maerórem.
sed étiamne habét nunc Cásina gladium?
Pardalisca:
Habét, sed duós.
Lysidamvs: Quid, duós?
Pardalisca: Alteró te occísurum aít, alteró vilicum hódie.
Lysidamvs: Occísissimús sum omniúm qui vivont.
lorícam induám mi optumum ésse opinor.
quid úxor mea? nón adiit átque ademit?
Pardalisca:
Nemo aúdet prope áccedere.
Lysidamvs: Éxoret.
Pardalisca: Órat:
negát ponere álio modo úllo profécto, nisí se sciát vilicó non datum íri.
Lysidamvs: Atque íngratiís, quia non vólt, nubet hódie.
nam quór non ego íd perpetrém quod coépi, ut núbat mihi? íllud quidém volebam, nostró vilico.
Pardalisca: Saepícule peccas.
Lysidamvs: Timór praepedít verba. vérum, obsecró te, dic méd uxorem órare ut éxoret íllam, gládium ut ponat ét redire me íntro ut liceat.
Pardalisca: Núntiabo.
Lysidamvs:
Ét tu orato.
Pardalisca: Et ego órabo.
Lysidamvs: At blande órato, ut solés. sed audin?
si efféxis hoc, soleás tibi dabo, et ánulum in digitum aúreum et bona plúruma.
Pardalisca: Operám dabo.
Lysidamvs: Face ut ímpetres.
Pardalisca: Eo núnciam, nisi quíppiam remoráre me.
Lysidamvs: Abi et cúra.
redit éccum tandem opsónatu meus ádiutor, pompám ducit.
Olympio: Vide, fúr, sentis súb signis ducás.
Citrio: Qui vero hi súnt sentis?
Olympio: Quia quód tetigere, ilíco rapiunt, si eás ereptum, ilíco scindunt:
ita quóquo adveniunt, úbiubi sunt, duplicí damno dominós multant.
Citrio: Heia.
Olympio: Áttat. cesso mágnufice patriciéque amicirier átque ita ero meo ire ádvorsum?
Lysidamvs:
Bone vír, salve.
Olympio: Fateór.
Lysidamvs: Quid fit?
Olympio: Tu amás: ego ésurio et sitio.
Lysidamvs: Lepide éxcuratus incéssisti.
Olympio: Aha, hodie
Lysidamvs: Mane véro, quamquam fástidis.
Olympio: Fu fú, fetet tuos míhi sermo.
Lysidamvs: Quae rés?
Olympio: Haec res. etiámne adstas? enim véro πράγματά μοι παρέχεις.
Lysidamvs: Dabo tibi μέγα κακόν, ut ego opinor, nisi resistis.
Olympio: ὦ Ζεῦ, potin a me abeas, nisi me vis vomere hodie?
Lysidamvs: Máne.
Olympio: Quid est? quis hic ést homo?
Lysidamvs: Erus súm.
Olympio: Quis erus?
Lysidamvs: Cuius tú servo's servus es.
Olympio: Servós ego?
Lysidamvs: Atqué meus.
Olympio: Non súm ego líber?
meménto, meménto.
Lysidamvs: Mane átque asta.
Olympio: Omítte.
Lysidamvs: Servós sum tuós.
Olympio: Optumést.
Lysidamvs: Opsecró te,
Olýmpisce mí, mi patér, mi patróne.
Olympio: Em, sapis sáne.
Lysidamvs: Tuos sum équidem.
Olympio: Quid mi ópust servo tam néquam?
Lysidamvs:
Quid núnc? quam mox recreás me?
Olympio: Cená modo si sit cócta.
Lysidamvs: Hisce érgo abeant.
Olympio: Properé cito intró ite ét cito deproperáte.
ego iam íntus ero, facite cenam mihi ut ebria sit.
séd lepide nitidéque volo, níl moror barbaricó bliteo.
stasne etiam? i sis, ego hic habeo. numquid est ceterum quod morae sit?
Lysidamvs: Gladiúm Casinam intus habére ait, qui me átque te intérimat.
Olympio: Scio. síc sine habére;
nugás agunt: nóvi ego illás malas mérces.
quin tu í modo mécum domum.
Lysidamvs: At pól malum métuo.
i tú modo, perspicitó prius quid íntus agátur.
Olympio: Tam míhi mea víta quam túa tibi cárast.
verum í modo.
Lysidamvs: Si tú iubes, em íbitur tecum.