Comma for either/or — dharma, courage. Spelling forgiving — corage finds courage.

    Cistellaria

    Chapter front

    Plautus, Titus Maccius

    Selenivm: Cum ego ántehac te amávi et mi amícam esse crévi, mea Gýmnasium, et mátrem tuám, tum id mihi hódie apéruistis, tu átque haec: sorór si mea ésses, qui mágis potuerítis mihi honórem ire habitum, néscio, nisi, ut meus est animus, fieri non posse arbitror;

    íta omnibus relictis rebus mihi frequentem operam dedistis.

    éo ego vos amo ét eo á me magnam iniistis gratiam.

    Gymnasivm: Pol isto quidem nos pretio facile est frequentare tibi utilisque habere:

    ita in prándio nos lepide ác nitide accépisti apúd te, ut sempér meminerímus.

    Selenivm: Lubénti edepol ánimo factum ét fiet á me, quae vós arbitrábor velle, éa ut expetéssam.

    Lena: Quód ille dixit, quí secundo vénto vectus ést tranquilló mari, véntum gaudeo—écastor ad téd, ita hodie híc acceptaé sumus suávibus modis, néc nisi disciplina apud te fuit quicquam ibi quin mihi placeret.

    Selenivm: Quid ita, amabo?

    Lena: Raro nimium dabat quod biberem, id merum infuscabat.

    Gymnasivm: Amábo, hicine ístud decét?

    Lena: Iusque fásque est:

    nemo álienus híc est.

    Selenivm: Meritó vostro amó vos, quía me colitis et mágni facitis.

    Lena: Decet pol, mea Selenium, hunc ésse ordiném benevoléntis intér se béneque amicitia útier, ubi istás videas summó genere natás, summatis mátronas, ut amícitiam colunt átque ut eam iunctám bene habent intér se.

    si idem istúd nos faciamús, si idém imitémur, itá tamen víx vivimús cum invídia summa. suárum opum nos vólunt esse indigéntes.

    nostrá copiá nil volúnt nos potésse suíque omniúm rerum nós indigére,

    út sibi simus súpplices.

    éas si ádeas, abitum quam aditum malis, ita nostro ordini palám blandiúntur, clam, si óccasio usquam est, aquám frigidám subdolé suffúndunt.

    virís cum suís praedicánt nos solére, suás paelicés esse aiúnt, eunt depréssum.

    quia nós libertinaé sumus, et ego ét tua mater, ámbae meretrices fuimus: illa te, ego hanc mihi educavi ex patribus conventiciis. neque ego hanc superbiai causa pepuli ad meretricium quaestum, nisi ut ne ésurirem.

    Selenivm:

    At satius fuerat eam viro dare nuptum potius.

    Lena: Heia, haec quidem ecastor cottidie viro núbit, nupsitque hodie, nubet mox noctu: numquam ego hanc viduam cubare sivi.

    nam si haec non nubat, lugubri fame familia pereat.

    Gymnasivm: Necesse est, quo tu me modo voles esse, ita esse, mater.

    Lena:

    Ecastor haud me paenitet, si ut dicis ita futura es.

    nam si quidem ita eris ut volo, numquam senecta fies semperque istam quam nunc habes aetatulam optinebis, multisque damno et mihi lucro siné meo saepe eris sumptu.

    Gymnasivm: Di faxint.

    Lena: Sine opera tua di horunc nil facere possunt.

    Gymnasivm:

    Equidem hercle addam operam sedulo; sed tu aufer istaec verba.

    meus oculus, mea Selenium, numquam ego te tristiorem vidi esse. quid, cedo, te obsecro tam abhorret hilaritudo?

    neque munda adaeque es, ut soles (hoc sis vide, ut petivit suspiritum alte) et pallida es. eloquere utrumque nobis, et quid tibi est et quid velis nostram operam, ut nos sciamus.

    noli, obsecro, lacrumis tuis mi exercitum imperare.

    Selenivm: Méd excrucio, mea Gymnasium: male mihi est, male maceror;

    doleo ab animo, doleo ab oculis, doleo ab aegritudine.

    quid dicam, nisi stultitia mea me in maerorem rapi?

    Gymnasivm:

    Indidem unde oritur facito ut facias stultitiam sepelibilem.

    Selenivm: Quid faciam?

    Gymnasivm: In latebras abscondas pectore penitissimo.

    tuam stultitiam sola facito ut scías sine aliis arbitris.

    Selenivm: At mihi cordolium est.

    Gymnasivm: Quid? id unde est tibi cor? commemora obsecro;

    quod neque ego habeo neque quisquam alia mulier, ut perhibent viri.

    Selenivm:

    Siquid est quod doleát, dolet; si aútem non est—tamen hoc hic dolet.

    Gymnasivm: Amat haec mulier.

    Selenivm: Eho an amare occipere amarum est, obsecro?

    Gymnasivm: Namque ecastor Amor et melle et felle est fecundissimus;

    gustui dat dulce, amarum ad satietatem usque oggerit.

    Selenivm: Ad istam faciem est morbus, qui me, mea Gymnasium, macerat.

    Gymnasivm:

    Perfidiosus est Amor.

    Selenivm: Ergo in mé peculatum facit.

    Gymnasivm: Bono animo es, erit isti morbo melius.

    Selenivm: Confidam fore, si medicus veniat qui huic morbo facere medicinam potest.

    Gymnasivm: Veniet.

    Selenivm: Spissum istuc amanti est verbum, veniet, nisi venit.

    sed ego mea culpa et stultitia peius misera maceror, quom ego illum unum mi exoptavi, quicum aetatem degerem.

    Lena: Matronae magis cónducibilest istuc, mea Selenium, unum amare et cúm eo aetatem exigere quoi nuptast semel.

    verum enim méretrix fortunati est oppidi simillima:

    non potest suam rem obtinere sola sine multis viris.

    Selenivm:

    Hoc volo agatis. qua accersitae causa ad me estis, eloquar.

    nam mea mater, quia ego nolo me meretricem dicier, obsecutast de ea re, gessit morem morigerae mihi, ut me, quém ego amarem graviter, sineret cúm eo vivere.

    Lena: Stulte ecastor fecit. sed tu enumquam cum quiquam viro consuevisti?

    Selenivm: Nisi quidem cum Alcesimarcho, nemine, neque pudícitiam meam mi álius quisquam imminuit.

    Lena: Obsecro, quó is homo insinuavit pacto se ad te?

    Selenivm: Per Dionysia mater pompam me spectatum duxit. dum redeo domum, conspicillo consecutust clanculum me usque ad fores.

    inde in amicitiam insinuavit cum matre et mecum simul blanditiis, muneribus, donis.

    Lena: Mihi istunc vellem hominem dari, ut ego illum vorsarem!

    Selenivm: Quid opust verbis? consuetudine coepi amare contra ego illum, et ille me.

    Lena: O mea Selenium, adsimulare amare oportet. nam si ames, extempulo melius illi multo, quém ames, consulas quam rei tuae.

    Selenivm: At ille conceptis iuravit verbis apud matrem meam, me uxorem ducturum esse: ei nunc alia ducendast domum, sua cognata Lemniensis, quae habitat hic in proxumo.

    nam eúm pater eius subégit. nunc mea mater iratast mihi, quia non redierim domum ad se, postquam hanc rem resciverim, eum uxorem ducturum esse aliam.

    Lena: Nihil amori iniuriumst.

    Selenivm: Nunc te amabo ut hanc hic unum triduom hoc solum sinas esse et hic servare apud me. nam ad matrem accersita sum.

    Lena: Quamquam istud mihi erit molestum triduom, et damnum dabis, faciam.

    Selenivm: Facis benigne et amice. sed tu, Gymnasium mea, si me absente Alcesimarchus veniet, nolito acriter eum inclámare (utut erga me est meritus, mihi cordi est tamen), sed, amabo, tranquille: ne quid, quod illi doleat, dixeris.

    accipias clavis: si quid opus tibi erit prompto, promito.

    ego volo ire.

    Gymnasivm: Vt mi excivisti lacrimas.

    Selenivm: Gymnasium mea, bene vale.

    Gymnasivm: Cura te, amabo. sicine immunda, obsecro, ibis?

    Selenivm: Immundas fortunas aequom est squalorem sequi.

    Gymnasivm: Amiculum hoc sustolle saltem.

    Selenivm: Sine trahi, cum egomet trahor.

    Gymnasivm: Quando ita tibi lubet, vale atque salve.

    Selenivm: Si possim, velim.—

    Gymnasivm:

    Numquid me vis, mater, intro quin eam? ecastor mihi visa amare.

    Lena: Istoc ergo auris graviter obtundo tuas, ne quem ames. abi intro.

    Gymnasivm: Numquid me vis?

    Lena: Vt valeas.

    Gymnasivm: Vale.—

    Lena: Idem míhi magnae quod parti est vitium mulierum quae hunc quaestum facimus: quae ubi saburratae sumus, largiloquae extemplo sumus, plus loquimur quam sat est.

    nam ego illanc olim, quae hinc flens abiit, parvolam puellám proiectam ex angiportu sustuli.

    eam meae ego amicae dono huic meretrici dedi, quae saepe mecum mentionem fecerat, puerum aut puellam alicunde ut reperirem sibi, recens natum, eapse quod sibi supponeret.

    ubi mihi potestas primum evenit, ilico feci eius ei quod me oravit copiam.

    postquam eam puellam á me accepit, ilico eandem puellam peperit quam a me acceperat, sine obstetricis opera et sine doloribus, item ut aliae pariunt, quae malum quaerunt sibi.

    nam amatorem aibat esse peregrinum sibi suppositionemque eius facere gratia.

    id duae nos solae scimus: ego quae illi dedi et illa quae a me accepit, praeter vos quidem.

    haec sic res gesta est. si quid usus venerit, meminisse ego hanc rem vos volo. ego abeo domum.—

    Avxilivm: Vtrumque haec, et multiloqua et multibiba, est anus.

    satin víx reliquit deo quod loqueretur loci, itá properavit de puellae proloqui suppositione. quod si tacuisset, tamen ego eram dicturus, deus, qui poteram planius.

    nam mihi Auxilio est nomen. nunc operam date, ut ego argumentum hoc vobis plane perputem.

    fuere Sicyoni iam diu Dionysia.

    mercator venit huc ad ludos Lemnius, isque hic compressit virginem, adulescentulus, vi, vinulentus multa nocte in via.

    is ubi malam rem scit se meruisse, ilico pedibus perfugium peperit, in Lemnum aufugit, ubi habitabat tum. ílla quam compresserat decumo post mense exacto hic peperit filiam.

    quoniam reum eius facti nescit qui siet, paternum servom sui participat consili, dat eam puellam ei servo exponendam ad necem.

    is eam proiecit. haec puellam sustulit.

    ille clam óbservavit servos qui eam proiecerat quo aut quas in aedis haec puellam deferat.

    ut eampse vos audistis confiterier, dat eam puellam meretrici Melaenidi, eaque educavit eam sibi pro filia bene ac pudice. tum illic autem Lemnius propinquam uxorem duxit, cognatam suam.

    ea diem suom obiit, facta morigera est viro.

    post quam ille uxori iusta fecit, ilico huc commigravit; duxit uxorem hic sibi eandem quam olim virginem hic compresserat, et eam cognoscit esse, quam compresserat;

    illa illi dicit, eius se ex iniuria peperisse gnatam átque eam se servo ilico dedisse exponendam. ille extemplo servolum iubet illum eundem persequi, si qua queat reperire quae sustulerit. ei rei nunc suam operam usque assiduo servos dat, si possiet meretricem illam invenire, quam olim tollere, cum ipse exponebat, ex insidiis viderat.

    nunc quod relicuom restat volo persolvere, ut expungatur nomen, ne quid debeam.

    adulescens hic est Sicyoni, ei vivit pater;

    is amore proiecticiam illam deperit quae dudum flens hinc abiit ad matrem suam, et illa hunc contra, qui est amor suavissimus.

    ut sunt humana, nihil est perpetuom datum.

    pater adulescenti dare volt uxorem; hoc ubi mater rescivit, iussit accersi eam domum.

    haec sic res gesta est. bene valete et vincite virtute vera, quod fecistis antidhac;

    servate vostros socios, veteres et novos, augete auxilia vostra iustis legibus, perdite perduelles, parite laudem et lauream, ut vobis victi Poeni poenas sufferant.—