Chapter 1
Hellenistic Plautus, Titus Maccius LatinAlcesimarchvs: Credo égo Amorem primum ápud homines carníficinam comméntum.
hanc égo de me coniécturam domi fácio, ni foris quaéram, qui omnés homines supero ántideo cruciábilitatibus ánimi.
iactór agitor stimulór, versor in amóris rota, miser éxanimor, feror dífferor distrahor díripior, ita núbilam mentem animi hábeo.
ubi sum, íbi non sum, úbi non sum, íbist animus, ita mi ómnia sunt ingénia;
quod lúbet, non lubet iam id cóntinuo, ita me Amor lassum animi lúdificat, fugat, ágit, appetit, raptát, retinet, lactát, largitur: quód dat non dat; déludit:
modo quód suasit, id díssuadet, quod díssuasit, id osténtat.
maritúmis moribus mecum experitur ita méum frangit amantem ánimum;
neque, nísi quia miser non eó pessum, mihi úlla abest perdito pérmities.
ita páter apud villam détinuit me hos diés sex ruri cóntinuos, neque lícitum interea est méam amicam visére estne hóc miserum memorátu?
nudiussextus
(Alcesimarchvs): Pótine tu homo facinus facere strenuom?
(Servvs): Aliorum affatim est qui faciant. sane ego me nolo fortem perhiberi virum.
Alcesimarchvs: Quia vivo.
Servvs: Facile id quidem edepol possum, si tu vis.
Alcesimarchvs: Volo.
Servvs:
At enim ne tu exponas pugno os metuo in imperio meo.
Alcesimarchvs: Numquam edepol faciam.
Servvs: Fidem da.
Alcesimarchvs: Do, non facturum esse me.
sed ego primum, tot qui ab amica abesse potuerim dies, sum nihili.
Servvs: Nihili hercle vero es.
Alcesimarchvs: perdite, quae me amaret contra.
Servvs: Dignus hercle es infortunio.
Alcesimarchvs:
Ei me tot tam acerba facere in corde.
Servvs: Frugi nunquam eris.
Alcesimarchvs: Praesertim quae coniurasset mecum et firmasset fidem,
Servvs: Neque deos neque homines aequom est facere tibi posthac bene.
Alcesimarchvs: Quae esset aetatem exactura mecum in matrimonio,
Servvs: Compedes te capere oportet neque eas unquam ponere.
Alcesimarchvs:
Quae mihi esset commendata et meae fidei concredita,
Servvs: Hercle te verberibus multum caedi oportere arbitror.
Alcesimarchvs: Quae mellillam me vocare et suavium solitast suom.
Servvs: Ob istuc unum verbum dignu's dignus es, deciens qui furcam feras.
Alcesimarchvs: Egomet laetor. sed quid auctor nunc mihi es?
Servvs: Dicam tibi:
Supplicium illi des, suspendas te, ne tibi suscenseat.
Alcesimarchvs: Quian
Servvs: Quid tu ergo te manuleo
(Alcesimarchvs): Quid si amo?
(Tertia): est amor atque illam quam te amare intellego si conclusos vos me habere in carcere amoris noctesque et dies ni emórtuos mihi nunquam quisquam
(Tertia):
Immo maxumus.
nam quí amant stulte atque inmodeste atque inprobe ne ament.
(Alcesimarchvs): ubi tu es?
Servvs: Ecce me.
Alcesimarchvs:
I, adfer mihi arma ét loricam adducito.
Servvs: Loricam adducam?
Alcesimarchvs: I, curre, equom adfer.
Servvs: Hercle hic insanit miser.
Alcesimarchvs: Abi atque hastatos multos, multos velites, multos cum multis—nil moror precario.
ubi sunt quae iussi?
Servvs: Sanus hic non est satis.
Tertia: Ab anu esse credo nocitum, cum illaec sic facit.
Servvs: Vtrum deliras, quaeso, an astans somnias, qui equom me adferre iúbes, loricam adducere, multos hastatos, post id multos velites, multos cum multis? haec tu pervorsario mihi fabulatu's fabulatus es
Alcesimarchvs: Dixin égo istaec, obsecro?
Servvs: Modó quidem hercle haec dixisti.
Alcesimarchvs: Non praesens quidem.
Servvs: Praestigiator, siquidem hic non es atque ades.
Tertia: Video ego te Amoris valde tactum toxico, adulescens; eo te magis volo monitum.
Alcesimarchvs: Mone.
Tertia: Cave sís cum Amore tu unquam bellum sumpseris.
Alcesimarchvs: Quid faciam?
Tertia: Ad matrem eius devenias domum, expurges, iures, ores blande per precem eamque exores ne tibi suscenseat.
Alcesimarchvs:
Expurigabo hercle omnia ad raucam ravim.
Senex:
prohibét divitiis máximis, dóte áltili atque opíma.
muliérculam exornatulam. quidem hercle scita.
quamquam vetus cantherius sum, etiam nunc, ut ego opinor, adhinnire equolam possum ego hanc, si detur sola soli.
Gymnasivm: Nimis opportune mi evenit rediisse Alcesimarchum;
nam sola nulla invitior solet esse.
Senex: Me vocato, ne sola sis: ego tecum ero, volo ego agere, ut tú agas aliquid.
Gymnasivm: Nimis lépide exconcinnavit hasce aedis Alcesimarchus.
Senex:
Vt quo m Ven us adgreditur, place t; lepidumst amare semper.
Gymnasivm: Venerem meram haec aedes olent, quia amator expolivit.
Senex: Non modo ipsa lepidast, commode quoque hercle fabulatur.
sed cum dicta huius intérpretor, haec herclest, ut ego opinor, meum quaé corrumpit filium. suspiciost eam esse, utpote quam nunquam viderim; de opinione credo.
nam hasce aedis conductas habet meus gnatus, haec ubi astat:
hoc hanc eam esse opiniost; nam haec illum nominavit.
quid si adeam atque appellem. mali damnique inlecebra, salve.
Gymnasivm: vapulabis.
Senex:
volo apud te.
Gymnasivm: Intro abeo, nam méretricem astare in via solam prostibuli sanest.
Gymnasivm:
quid vis.
Senex: Volo éx te scire quidquid est quid ego usquam male feci tibi aut meu s quisquam, id edisserta, quam ob rem me meumque filium quom matr e remque nostram habes pérditui et praedatui?
Gymnasivm: Miser errat, ut ego dixi.
lepidast materies, ludam ego hunc, nam occasio videtur.
potin operam inique equidem malam ut ne des innocenti?
Senex: Sed obsecro te, nullusnest tibi amator alius quisquam, nisi meus modo unus filius?
Gymnasivm: Quem quidem ego amem, alius nemo est.
Senex: At ego
Gymnasivm: Nil moror: damno sunt tui mihi similes.
Senex:
Quid
(Gymnasivm): isne est id arbitratus?
(Gymasivm): datores negotioli bellissimi senices soletis esse.
Lena:
Me respondere postulas? iniurium est.
stipulari semper me ultro oportet a viris, eum quaestum facio, nil viris promittere.
siquidem ímperes pro copia, pro recula
Lena: Quin is, si itura es? nimium is vegrandi gradu.
Gymnasivm: Pol ad cubituram, mater, magis sum exercita fere quam ad cursuram. eo sum tardiuscula.
meminere officium suom.
ita mustulentus ventus nares attigit.
capillo scisso atque excissatis auribus quae quasi carnificis angiporta purigans non quasi nunc haec sunt hic, limaces, lividae, febriculosae, miserae amicae, ósseae, diobolares, schoeniculae, miraculae, cum extritis talis, cum todillis crusculis
Selenivm: Molestus es.
Alcesimarchvs: Meae issula sua aede s egent. ad me sine ducam.
Selenivm: Aufer manum.
Alcesimarchvs:
Germana mea sororcula.
Selenivm: Repudio te fraterculum.
Alcesimarchvs: Tum tu igitur, mea matercula.
Melaenis: Repudio te † fraterculum.
Alcesimarchvs: Opsecro te
Selenivm: Valeas.
Alcesimarchvs: Vt sinas
Selenivm: Nil moror.
Alcesimarchvs: Expurigare me.
Selenivm:
Alcesimarchvs: Sine dicám.
Melaenis: Satis sapit mihi tuis periuriis.
at nunc non potest.
Alcesimarchvs: Supplicium polliceri volo.
Selenivm:
At mi aps te accipere non libet.
Alcesimarchvs: Em omnia patior iure infelix.
Selenivm: Volup est neque tis misereri decet.
quamquam hominem verba dare non illa qui frangant foedera eos
(unknown):
(Selenivm): dabis.—
Alcesimarchvs: At egó nec do néque te amíttam hodie, nisi quaé volo tecúm loqui das mihi operam.
Melaenis: Pótin ut mihi molestus ne sis?
Alcesimarchvs: Quin id est nomen mihi, omnes mortales vocant molestum.
obsecro.
Melaenis: At frustra obsecras.
quia sine omni
Alcesimarchvs: Dabo ius iurandum.
Melaenis:
At ego nunc ab illo mihi caveo iure iurando tuo;
similest ius iurandum amantum quasi ius confusicium.
Alcesimarchvs: Nescia
(Melaenis): nugas agis.
Alcesimarchvs:
Supplicium dabo quo modo ego
(Melaenis): quia es nactus novam, quae quaedam quasi tu nescias.
Alcesimarchvs: Di deaeque illam perdant † pariter.
umquam, si hoc fallo.
Melaenis: Nil moror falsum fallis, eo te ignorat fides.
postremo, si mihi dedisses verba, deis numquam dares.
Alcesimarchvs: Quin equidem illam ducam uxorem.
Melaenis: Ducas, si nunc hoc si tibi commodumst, quae
Alcesimarchvs:
Instruxi illi aurum atque vestem.
(Melaenis):
siquidem amabas, illi instrui.
sed sino. iam hoc mihi responde quod ego te rogavero:
instruxisti tibi ita ut voluisti
(Alcesimarchvs): quod volo.
Melaenis:
Eo facetu's facetus es quia tibi aliast sponsa locuples Lemnia.
habeas. neque nos factione tanta quanta tu sumus neque opes nostrae tam sunt validae quam tuae; verum tamen hau metuo ne ius iurandum nostrum quisquam culpitet:
tu iam, si quid tibi dolebit, scies qua doleat gratia.
Alcesimarchvs:
Di me perdant—
Melaenis: Quodcumque optes, tibi velim contingere.
Alcesimarchvs: Si illam uxorem duxero umquam, mihi quam despondit pater.
Melaenis: Et me, si umquam tibi uxorem filiam dedero meam.
Alcesimarchvs: Patierin me periurare?
Melaenis: Pol te aliquanto facilius, quam me meamque rem perire et ludificari filiam.
alibi quaere ubi iuri iurando tuo satis sit subsidi:
hic apud nós iam, Alcesimarche, confregisti tesseram.
Alcesimarchvs: Face semel periclum.
Melaenis: Feci saepe, quod factum queror.
Alcesimarchvs: Redde mi illam.
Melaenis: Inter novam rem verbum usurpabo vetus:
quod dedi datum non vellem, quod relicuomst non dabo.
Alcesimarchvs:
Non remissura es mihi illam?
Melaenis: Pro me responsas tibi.
Alcesimarchvs: Non remittes?
Melaenis: Scis iam dudum omnem meam sententiam.
Alcesimarchvs: Satin istuc tibi in corde certumst?
Melaenis: Quin ego commentor quidem.
Alcesimarchvs: Non edepol ego istaec tua dicta nunc in auris recipio.
Melaenis: Non? hem, quid agis igitur? animum advorte iam, ut quid agas scias.
Alcesimarchvs:
At ita me di deaeque, superi atque inferi et medioxumi, itaque me Iuno regina et Iovis supremi filia itaque me Saturnus eius patruos—
Melaenis: Ecastor pater.
Alcesimarchvs: Itaque me Ops opulenta illius avia—
Melaenis: Immo mater quidem.
Alcesimarchvs: Iuno filia et Saturnus patruos et summus Iuppiter— tu me delenis, propter te haec pecco.
Melaenis: Perge dicere.
Alcesimarchvs: Anne etiam, ut quid consultura sis sciam, pérgis eloqui?
Melaenis: Non remittam. definitumst.
Alcesimarchvs: Enim vero ita me Iuppiter itaque me Iuno itaque Ianus ita—quid dicam nescio.
iam scio. immo, mulier, audi, meam ut scias sententiam.
di me omnes, magni minuti, ét etiam patellarii faxint, ne ego dem vivae vivos savium Selenio, nisi ego teque tuamque † filiam meque hodie obtruncavero, poste autem cum primo luci cras nisi ambo occidero, et equidem hercle nisi pedatu tertio † omnis efflixero, nisi tu illam remittis ad me. dixi quae volui. vale.—
Melaenis: Abiit intro iratus. quid ego nunc agam? si redierit illa ad hunc, ibidem loci res erit: ubi odium occeperit, illam extrudet, tum hanc uxorem Lemniam ducet domum.
sed tamen ibo et persequar: amens ne quid faciat, cauto opust.
postremo, quando aequa lege pauperi cum divite non licet, perdam operam potius quam carebo filia.
sed quis hic est qui recta platea cursum huc contendit suom?
et illud paveo et hoc formido, ita tota sum misera in metu.
Lampadio: Anum sectatus sum clamore per vias, miserrumam habui. ut illaec hodie quot modis moderatrix linguae fuit atque immemorabilis.
quot illí blanditias, quid illi promisi boni, quot admoenivi fabricas, quot fallacias in quaestione. vix exculpsi ut diceret, quia ei promisi dolium vini dare.
Phanostrata: Audire vocem visa sum ante aedis modo mei Lampadisci servi.
Lampadio: Non surda es, era:
recte audivisti.
Phanostrata: Quid agis hic?
Lampadio: Quod gaudeas.
Phanostrata: Quid id est?
Lampadio: Hinc ex hisce aedibus paulo prius vidi exeuntem mulierem.
Phanostrata: Illam quae meam gnatam sustulerat?
Lampadio: Rem tenes.
Phanostrata: Quid postea?
Lampadio: Dico éi, quo pacto eam ab hippodromo viderim erilem nostram filiam sustollere.
extimuit tum illa.
Melaenis: Iam horret corpus, cor salit.
nam mihi ab hippodromo memini adferri parvolam puellam eamque me mihi supponere.
Phanostrata: Age perge, quaeso. ánimus audire expetit ut gesta res sit.
Melaenis: Vtinam audire non queas.
Lampadio:
Pergo illa m onerare dictis: “illaec ted anus fortu nis ex secundis ad mi seras vocat.
nam illaec tibi nutrix est, ne matrem censeas.
ego te reduco et revoco ad summas ditias, ubi tu locere in luculentam familiam, unde tíbi talenta magna viginti pater det dotis; non enim hic, ubi ex Tusco modo tute tibi indigne dotem quaeras corpore.”
Phanostrata: An, amabo, meretrix illa est quae illam sustulit?
Lampadio: Immo fuit; sed ut sit dé ea re, eloquar.
iam perducebam illam ad me suadela mea:
anus éi amplexa est genua, plorans, obsecrans, ne deserat se: eam suam esse filiam, seque eam peperisse sancte adiurabat mihi.
istanc quam quaeris inquit “ego amicae meae dedi, quae éducaret eam pro filiola sua;
et vivit” inquit. ubi ea est? inquam extempulo.
Phanostrata: Servate di med obsecro.
Melaenis: At me perditis.
Phanostrata: Quoi illam dedisset exquisisse oportuit.
Lampadio: Quaesivi, et dixit meretrici Melaenidi.
Melaenis:
Meum elocutust nomen, interii oppido.
Lampadio: Vbi elocuta est, ego continuo interrogo;
ubi habitat? inquam duc ac demonstra mihi.
avecta est inquit peregre hinc habitatum.
Melaenis: Obsipat aculam.
Lampadio: Quo avecta est, eo sequemur. sicine agis núgas? periisti hercle, ni non hoc longe destiti instare, usque adeo donec se adiurat anus iam mihi monstrare.
Phanostrata: Át non missam oportuit.
Lampadio: Servatur. sed illaec se quandam aibat mulierem suam bene volentem convenire etiam prius, commune quacum id esset sibi negotium.
et scio venturam.
Melaenis: Me indicabit, et suas ad meas miserias † alias faciem consciam.
Phanostrata: Quid nunc vis facere me?
Lampadio: Intro abi atque animo bono es.
vir tuos si veniet, iube domi opperirier, ne in quaestione mihi sit, si quid eum velim.
ego ad ánum recurro rursum.
Phanostrata: Lampadio, obsecro, cura.
Lampadio: Perfectum ego hoc dabo negotium.
Phanostrata: Deos téque spero.—
Lampadio: Eosdem ego, uti abeas domum.
Melaenis:
Adulescens, asta atque audi.
Lampadio: Men, mulier, vocas?
Melaenis: Te.
Lampadio: Quid negoti est? nam occupatus sum ampliter.
Melaenis: Quis istic habitat?
Lampadio: Demipho dominus meus.
Melaenis: Nempe istic est, qui Alcesimarcho filiam suam despondit in divitias maxumas?
Lampadio:
Is ipsust.
Melaenis: Eho tu, quam vos igitur filiam nunc quaeritatis alteram?
Lampadio: Ego dicam tibi:
non ex uxore natam uxoris filiam.
Melaenis: Quid istuc est verbi?
Lampadio: Ex priore muliere nata, inquam, meo ero est filia.
Melaenis: Certe modo huius, quaé locuta est, quaerere aibas filiam.
Lampadio: Huius ergo quaero.
Melaenis: Quo modo igitur, obsecro, haec est prior, quae nupta nunc est?
Lampadio: Conteris tu tua me oratione, mulier, quisquis es.
medioxumam quam duxit uxorem, ex ea nata est haec virgo, Alcesimarcho quae datur.
ea uxór diem obiit. iam scis?
Melaenis: Teneo istuc satis.
sed ego illud quaero confragosum, quo modo prior pósterior sit et posterior sit prior?
Lampadio: Prius hanc compressit quam uxorem duxit domum, prius grávida facta est priusque peperit filiam;
eam póstquam peperit, iussit parvam proici:
ego eam proieci, ália mulier sustulit, ego inspectavi. érus hanc duxit postibi.
eam núnc puellam filiam eius quaerimus.
quid nunc supina susum in caelum conspicis?
Melaenis: Ei nunciam istuc quo properabas, nil moror.
nunc intellexi.
Lampadio: Dis hercle habeo gratiam, nam ni intellexes, numquam, credo, amitteres.—
Melaenis: Nunc mihi bonae necessumst esse ingratiis, quamquam esse nolo. rem palam esse intellego:
nunc egomet potius hanc inibo gratiam ab illis, quam illaec me indicet. ibo domum, atque ad parentes redducam Selenium.—