Comma for either/or — dharma, courage. Spelling forgiving — corage finds courage.

    Curculio

    Chapter 4

    Plautus, Titus Maccius

    Cvrcvlio: Antiquom poëtam audivi scripsisse in tragoedia, mulieres duas peiores esse quam unam. res itast.

    verum mulierem peiorem quam haec amica est Phaedromi non vidi aut audivi, neque pol dici nec fingi potest peior quam haec est: quae ubi me habere hunc conspicatast anulum, rogat unde habeam. quid id tu quaeris? quia mi quaesitost opus.

    nego me dicere. ut eum eriperet, manum arripuit mordicus.

    vix foras me abripui atque effugi. apage istanc canículam.

    Planesivm: Phaedrome, propera.

    Phaedromvs: Quid properem?

    Planesivm: Parasitum ne amiseris.

    magna res est.

    Phaedromvs: Nulla est mihi, nam quam habui absumpsi celeriter.

    Planesivm: Teneo.

    Phaedromvs: Quid negotist?

    Planesivm: Rogita unde istunc habeat anulum.

    pater istum meus gestitavit

    Cvrcvlio: At mea matertera.

    Planesivm:

    Mater ei utendum dederat.

    Cvrcvlio: Pater † uois rusum tibi.

    Planesivm: Nugas garris.

    Cvrcvlio: Soleo, nam propter eas vivo facilius.

    Planesivm: Quid nunc? obsecro, parentes ne meos mihi prohibeas.

    Cvrcvlio: Quid ego? sub gemmane abstrusos habeo tuam matrem et patrem?

    Planesivm: Libera ego sum nata.

    Cvrcvlio: Et alii multi qui nunc serviunt.

    Phaedromvs:

    Enim vero irascor.

    Cvrcvlio: Dixi equidem tibi, unde ad me hic pervenerit.

    quotiens dicendum est? elusi militem, inquam, in alea.

    Therapontigonvs: Salvos sum, eccum quem quaerebam. quid agis, bone vir?

    Cvrcvlio: Audio.

    si vis tribus bolis, vel in chlamydem.

    Therapontigonvs: Quin tu is in malam crucem cum bolis, cum bulbis? redde mihi iam argentum aut virginem.

    Cvrcvlio:

    Quod argentum, quas tu mihi tricas narras? quam tu virginem me reposcis?

    Therapontigonvs: Quam ab lenone ábduxti hodie, scelus viri.

    Cvrcvlio: Nullam abduxi.

    Therapontigonvs: Certe eccistam video.

    Phaedromvs: Virgo haec libera est.

    Therapontigonvs: Mean ancilla libera ut sit, quam ego numquam emisi manu?

    Phaedromvs: Quis tibi hanc dedit mancipio? aut unde emisti? fac sciam.

    Therapontigonvs:

    Ego quidem pro istac rem solvi áb trapezita meo.

    quam ego pecuniam quadruplicem ábs te et lenone auferam.

    Phaedromvs: Qui scis mercari furtivas atque ingenuas virgines, ambula in ius.

    Therapontigonvs: Non eo.

    Phaedromvs: Licet antestari?

    Therapontigonvs: Non licet.

    Phaedromvs: Iuppiter te, miles, perdat, intestatus vivito;

    at ego, quem licet, te. accede huc.

    Therapontigonvs: Servom antestari?

    Cvrcvlio: Vide.

    em ut scias me liberum esse. ergo ambula in ius.

    Therapontigonvs: Em tibi.

    Cvrcvlio: O cives, cives.

    Therapontigonvs: Quid clamas?

    Phaedromvs: Quid tibi istum tactio est?

    Therapontigonvs: Quia mihi lubitum est.

    Phaedromvs: Accede huc tu, ego illum tibi dedam, tace.

    Planesivm: Phaedrome, obsecro serva me.

    Phaedromvs: Tamquam me et genium meum.

    miles, quaeso te ut mihi dicas unde illum habeas anulum, quem parasitus hic te elusit.

    Planesivm: Per tua genua te obsecro, ut nos facias certiores.

    Therapontigonvs: Quid istuc ad vos attinet?

    quaeratis chlamydem et machaeram hanc unde ad me pervenerit.

    Cvrcvlio: Vt fastidit gloriosus.

    Therapontigonvs: Mitte istum, ego dicam omnia.

    Cvrcvlio:

    Nihil est quod ille dicit.

    Planesivm: Fac me certiorem, óbsecro.

    Therapontigonvs: Ego dícam, surge. hanc rem ágite atque animum advórtite.

    pater meus habuit Periplanes †Planesium is prius quam moritur mihi dedit tamquam suo, ut aequom fuerat, filio.

    Planesivm: Pro Iuppiter.

    Therapontigonvs:

    Et istó me heredem fecit.

    Planesivm: O Pietas mea, serva me, quando ego te servavi sedulo.

    frater mi, salve.

    Therapontigonvs: Qui credam ego istuc? cedo, si vera memoras, quae fuit mater tua?

    Planesivm: Cleobula.

    Therapontigonvs: Nutrix quae fuit?

    Planesivm: Archestrata.

    ea me spectatum tulerat per Dionysia.

    postquam illo ventum est, iam, ut me collocaverat, exoritur ventus turbo, spectacla ibi ruont, ego pertimesco: ibi mé nescio quis arripit timidam atque pavidam, nec vivam nec mortuam.

    nec quo me pacto abstulerit possum dicere.

    Therapontigonvs: Memini istanc turbam fieri. sed tu dic mihi, ubi is est homó qui te surripuit?

    Planesivm: Nescio.

    verum hunc servavi semper mecum una anulum;

    cum hoc olim perii.

    Therapontigonvs: Cedo, ut inspiciam.

    Cvrcvlio: Sanan es, quae isti committas?

    Planesivm: Sine modo.

    Therapontigonvs: Pro Iuppiter, hic est quem egó tibi misi natali die.

    tam facile novi quam me. salve, mea soror.

    Planesivm: Frater mi, salve.

    Phaedromvs: Deos volo bene vortere istam rem vobis.

    Cvrcvlio: Et ego nobis omnibus:

    tu ut hodie adveniens cenam des sororiam, hic nuptialem cras dabit. promittimus.

    Therapontigonvs: Tace tú.

    Cvrcvlio: Non taceo, quando res vortit bene.

    tu istanc desponde huic, miles. ego dotem dabo.

    Therapontigonvs: Quid dotis?

    Cvrcvlio: Egone? ut semper, dum vivat, me alat.

    verum hercle dico.

    Therapontigonvs: Me lubente feceris.

    sed leno hic debet nobis triginta minas.

    Phaedromvs: Quam ob rem istuc?

    Therapontigonvs: Quia ille íta repromisit mihi:

    si quisquam hanc liberali asseruisset manu, sine controversia omne argentum reddere.

    nunc eamus ad lenonem.

    Cvrcvlio: Laudo.

    Phaedromvs: Hoc prius volo, meam rem ágere.

    Therapontigonvs: Quid id est?

    Phaedromvs: Vt mihi hanc despondeas.

    Cvrcvlio: Quid cessas, miles, hanc huic uxorem dare?

    Therapontigonvs: Si haec volt.

    Planesivm: Mi frater, cupio.

    Therapontigonvs: Fiat.

    Cvrcvlio: Bene facis.

    Phaedromvs: Spondesne, miles, mi hanc uxorem?

    Therapontigonvs: Spondeo.

    Cvrcvlio:

    Et ego hoc idem una spondeo.

    Therapontigonvs: Lepide facis.

    sed eccúm lenonem, incedit, thensaurum meum.

    Cappadox: Argentariis male credi qui aiunt, nugas praedicant:

    nam et bene et male credi dico; id adeo ego hodie expertus sum.

    non male creditur qui numquam reddunt, sed prorsum perit.

    vel ille, décem minas dum solvit, omnis mensas transiit.

    postquam nil fit, clamore hominem posco: ille in ius me vocat;

    pessume metui, ne mihi hodie ápud praetorem solveret.

    verum amici compulerunt: reddit argentum domo.

    nunc domum properare certumst.

    Therapontigonvs: Heus tu, leno, te volo.

    Phaedromvs: Et ego te volo.

    Cappadox: At ego vos nolo ambos.

    Therapontigonvs: Sta sis ilico, atque argentum propere propera vomere.

    Cappadox: Quid mecum est tibi?

    aut tibi?

    Therapontigonvs: Quía ego ex te hódie faciam pilum catapultarium atque ita te nervo torquebo, ítidem ut catapultae solent.

    Phaedromvs: Delicatum te hodie faciam, cum catello ut accubes, ferreo ego dico.

    Cappadox: At ego vos ambo in robusto carcere ut pereatis.

    Phaedromvs: Collum obstringe, abduce istum in malam crucem.

    Therapontigonvs: Quidquid est, ipse ibit potius.

    Cappadox: Pro deum atque hominum fidem, hocine pacto indemnatum atque intestatum me abripi?

    obsecro, Planesium, et te, Phaedrome, auxilium ut feras.

    Planesivm: Frater, obsecro te, noli hunc condemnatum perdere.

    bene et pudice me domi habuit.

    Therapontigonvs: Haud voluntate id sua:

    Aesculapio huic habeto, quom pudica es, gratiam;

    nam si valuisset, iam pridem quoquo posset mitteret.

    Phaedromvs: Animum advortite, ego si possum hoc inter vos componere.

    mitte istunc. accede huc, leno. dicam meam sententiam, siquidem voltis quod decrero facere.

    Therapontigonvs: Tibi permittimus:

    Cappadox: Dum quidem hercle ita iudices, ne quisquam a me argentum auferat.

    Therapontigonvs: Quódne promisti?

    Cappadox: Qui promisi?

    Phaedromvs: Lingua.

    Cappadox: Eadem nunc nego.

    dicendi, non rem perdendi gratia haec nata est mihi.

    Phaedromvs: Nihil agit, collum obstringe homini.

    Cappadox: Iam iam faciam ut iusseris.

    Therapontigonvs:

    Quando vir bonus es, responde quod rogo.

    Cappadox: Roga quód lubet.

    Therapontigonvs: Promistin, si liberali quisquam hanc assereret manu, te omne argentum redditurum?

    Cappadox: Non commemini dicere.

    Therapontigonvs: Quid? negas?

    Cappadox: Nego hercle vero. quo praesente? quo in loco?

    Therapontigonvs: Me ipso praesente et Lycone tarpezita.

    Cappadox: Non taces?

    Therapontigonvs:

    Non taceo.

    Cappadox: Non ego te flocci facio; ne me territes.

    Therapontigonvs: Me ipso praesente et Lycone factum est.

    Phaedromvs: Satis credo tibi.

    nunc adeo, ut tu scire possis, leno, meam sententiam:

    libera haec est, hic huius frater est, haec autem illius soror, † haec mihi nubet: tu huic argentum redde. hoc iudicium meum est.

    Therapontigonvs:

    Tu autem in nervo iam iacebis, nisi mi argentum redditur.

    Cappadox: Hercle istam rem iudicasti perfidiose, Phaedrome.

    et tibi oberit et te, miles, di deaeque perduint.

    tu me sequere.

    Therapontigonvs: Quo sequar te?

    Cappadox: Ad trapezitam meum ad praetorem. nam inde rem solvo omnibus quibus debeo.

    Therapontigonvs:

    Ego te in nervom, haud ad praetorem hinc rapiam, ni argentum refers.

    Cappadox: Ego te vehementer perire cupio, ne tu nescias.

    Therapontigonvs: Itane vero?

    Cappadox: Ita hercle vero.

    Therapontigonvs: Novi ego hos pugnos meos.

    Cappadox: Quid tum?

    Therapontigonvs: Quid tum, rogitas? hisce ego, si tu me irritaveris, placidum te hodie reddam.

    Cappadox: Age ergo, recipe áctutum.

    Therapontigonvs: Licet.

    Phaedromvs:

    Tu, miles, apud me cenabis. hodie fient nuptiae.

    Therapontigonvs: Quae res bene vortat mi et vobis. spectatores, plaudite.