Chapter 4
Hellenistic Plautus, Titus Maccius LatinStratippocles: Male morigerus mi est danista, qui a me argentum non petit neque illam adducit quae empta ex praedast. séd eccum incedit Epidicus.
quid illuc est quod illí caperrat frons severitudine?
Epidicvs: Si undecim deos praeter sese secum adducat Iuppiter, ita non omnes ex cruciatu poterunt eximere Epidicum.
Periphanem emere lora vidi, ibi aderat una Apoecides;
nunc homines me quaeritare credo. senserunt, sciunt sibi data esse verba.
Stratippocles: Quíd agis, mea commoditas?
Epidicvs: Quod miser.
Stratippocles: Quid est tibi?
Epidicvs: Quin tu mi adornas ad fugam viaticum, prius quam pereo? nam per urbem duo defloccati senes quaeritant me, in manibus gestant copulas secum simul.
Stratippocles: Habe bonum animum.
Epidicvs: Quippe ego quoi libertas in mundo sitast.
Stratippocles: Ego te servabo.
Epidicvs: Edepol me illi melius, si nacti fuant.
sed quis haec ést muliercula et ille gravastellus qui venit?
Stratippocles:
Hic est danista, haec illa est autem, quam emi de praeda.
Epidicvs: Haecinest?
Stratippocles: Haec est. estne ita ut tibi dixi? aspecta et contempla, Epidice:
usque ab unguiculo ad capillum summumst festivissuma.
estne consímilis quasi cum signum pictum pulchre aspexeris?
Epidicvs: Ex tuis verbis meum futurum corium pulchrum praedicas, quém Apella atque Zeuxis duo pingent pigmentis ulmeis.
Stratippocles: Di immortales, sicin iussi ad me ires? pedibus † pulmunes qui perhíbetur prius venisset quam tu advenisti mihi.
Danista: Haec edepol remorata med est.
Stratippocles: Siquidem istius gratia id remoratu's remoratus es quod ista voluit, nimium advenisti cito.
Danista:
Age age, absolve me atque argentum numera, ne comites morer.
Stratippocles: Pernumeratumst.
Danista: Tene cruminam: huc inde.
Stratippocles: Sapienter venis.
opperire, dum effero ad te argentum.
Danista: Matura.
Stratippocles: Domist.—
Epidicvs: Satin ego oculis utilitatem optineo sincere an parum?
videon ego Telestidem te, Periphanai filiam, ex Philippa matre natam Thebis, Epidauri satam?
Telestis: Quis tu homo es, qui meum parentum nomen memoras et meum?
Epidicvs: Non me nosti?
Telestis: Quod quidem nunc veniat in mentem mihi.
Epidicvs: Non meministi me auream ad te afferre natali die lunulam atque anellum aureolum ín digitum?
Telestis: Memini, mi homo.
tune is es?
Epidicvs: Ego sum, ét istic frater, qui te mercatust, tuos.
ália matre, uno patre.
Telestis: Quid pater meus? vivit?
Epidicvs: Animo liquido et tranquillo es, tace.
Telestis: Di me ex perdita servatam cupiunt, si vera autumas.
Epidicvs: Non habeo ullam occasionem, ut apud te falsa fabuler.
Stratippocles:
Accipe argentum hoc, danista. hic sunt quadraginta minae.
siquid erit dubium, immutabo.
Danista: Bene fecisti, bene vale.—
Stratippocles: Nunc enim tú mea es.
Telestis: Soror quidem edepol, ut tu aeque scias.
salve, frater.
Stratippocles: Sanan haec est?
Epidicvs: Sana, si appellat suom.
Stratippocles: Quid? ego modo amator sum huic frater factus, dum intro eo atque exeo?
Epidicvs:
Quod boni est id tacitus taceas tute tecum et gaudeas.
Stratippocles: Perdidisti et repperisti me, soror.
Epidicvs: Stultu's stultus es, tace.
tibi quidem quod ames domi praéstost, fidicina, opera mea;
et sororem in libertatem idem opera concilio mea.
Stratippocles: Epidice, fateor—
Epidicvs: Abi intro ac iúbe huic aquam calefieri;
cetera haec posterius faxo scibis, ubi erit otium.
Stratippocles: Sequere hac me, soror.
Epidicvs: Ego ad vos Thesprionem iussero huc transire. sed memento, si quid saevibunt senes, suppetias mihi cum sorore ferre.
Stratippocles: Facile istuc erit.—
Epidicvs: Thesprio, exi istac per hortum, adfer domum auxilium mihi, magnast res. minoris multo facio quam dudum senes.
remeabo intro, ut accurentur advenientes hospites.
eádem haec intus edocebo quae ego scio Stratippoclem.
non fugio, domi adesse certumst; neque ille haud obiciet mihi pedibus sese provocatum. abeo intro, nimis longum loquor.—
Periphanes: Satine illic homo ludibrio nos vetulos decrepitos duos habet?
Apoecides: Immo edepol tu quidem míserum med habes miseris modis.
Periphanes: Tace sis, modo sine me hóminem apisci.
Apoecides: Dico ego tibi iam, ut scias:
alium tibi te comitem meliust quaerere; ita, dum te sequor, lassitudine invaserunt misero in genua flemina.
Periphanes: Quot illic homo hodie me exemplis ludificatust atque te, ut illic autem exenteravit mihi opes argentarias!
Apoecides: Apage illum a me, nam ille quidem Volcani iratist filius:
quaqua tangit, omne amburit, si astes, aestu calefacit.
Epidicvs:
Duodecim deis plus quam in caelo deorumst immortalium mihi nunc auxilio adiutores sunt et mecum militant.
quidquid ego malefeci, auxilia mi et suppetiae sunt domi, apolactizo inimicos omnis.
Periphanes: Vbi illum quaeram gentium?
Apoecides: Dum sine me quaeras, quaeras mea causa vel medio in mari.
Epidicvs:
Quid me quaeris? quid laboras? quid hunc sollicitas? ecce me.
num te fugi, num ab domo apsum, num oculis concessi tuis?
nec tibi supplico. vincire vis? em, ostendo manus;
tú habes lora, ego te emere vidi: quid nunc cessas? colliga.
Periphanes:
Ilicet, vadimonium ultro mi hic facit.
Epidicvs: Quin colligas?
Apoecides: Edepol mancipium scelestum.
Epidicvs: Te profecto, Apoecides, nil moror mihi deprecari.
Apoecides: Facile exoras, Epidice.
Epidicvs: Ecquid agis?
Periphanes: Tuon arbitratu?
Epidicvs: Meo hercle vero atque hau tuo colligandae haec sunt tibi hodie.
Periphanes: At non lubet, non colligo.
Apoecides:
Tragulam in te inicere adornat, nescio quam fabricam facit.
Epidicvs: Tibi moram facis, cum égo solutus asto. age, inquam, colliga.
Periphanes: At mihi magis lubet solutum te rogitare.
Epidicvs: At nil scies.
Periphanes: Quid ago?
Apoecides: Quid agas? mos geratur.
Epidicvs: Frugi es tú homo, Apoecides.
Periphanes: Cedo manus igitur.
Epidicvs: Morantur nihil. atque arte colliga.
Periphanes:
Nihil moror.
Epidicvs: Obnoxiose.
Periphanes: Facto opere arbitramino.
Epidicvs: Bene hoc habet. age nunciam ex me exquire, rogita quod lubet.
Periphanes: Qua fiducia ausu's ausus es primum, quae emptast nudiustertius, filiam meam dicere esse?
Epidicvs: Libuit: ea fiducia.
Periphanes: Ain tu? libuit?
Epidicvs: Aio. vel da pignus, ni ea sit filia.
Periphanes:
Quam negat novisse mater?
Epidicvs: Ni ergo matris filia est, in meum nummum, in tuom talentum pignus da.
Periphanes: Enim istaec captiost.
sed quis east mulier?
Epidicvs: Tui gnati amica, ut omnem rem scias.
Periphanes: Dedin tibi minas triginta ob filiam?
Epidicvs: Fateor datas et eo argento illam me emisse amicam fili fidicinam pro tua filia: is te eam ob rem tetigi triginta minis.
Periphanes: Quo modo mé ludos fecisti de illa conducticia fidicina?
Epidicvs: Factum hercle vero, et recte factum iudico.
Periphanes: Quid postremo argento factum est quod dedi?
Epidicvs: Dicam tibi:
neque malo homini neque maligno tuo dedi Stratippocli.
Periphanes:
Quor dare ausu's ausus es?
Epidicvs: Quia mi libitum est.
Periphanes: Quae haec, malum, impudentiast?
Epidicvs: Etiam inclamitor quasi servos?
Periphanes: Cum tu es liber, gaudeo.
Epidicvs: Merui ut fierem.
Periphanes: Tu meruisti?
Epidicvs: Vise intro: ego faxo scies hoc ita esse.
Periphanes: Quid est negoti?
Epidicvs: Iam ipsa res dicet tibi.
abi modo intro.
Apoecides: Ei, non illuc temerest.
Periphanes: Adserva istum, Apoecides.—
Apoecides:
Quid illuc, Epidice, est negoti?
Epidicvs: Maxima hercle iniuria vinctus asto, cuius haec hodie ópera inventast filia.
Apoecides: Ain tu te illius invenisse filiam?
Epidicvs: Inveni, et domi est.
sed ut acerbum est, pro bene factis cum mali messim metas.
Apoecides: Quamne hodie per urbem uterque sumus defessi quaerere?
Epidicvs:
Ego sum defessus reperire, vos defessi quaerere.
Periphanes: Quid isti oratis opere tanto? mi orandum esse intellego, ut liceat merito huius facere. cedo tu ut exsolvam manus.
Epidicvs: Ne attigas.
Periphanes: Ostende vero.
Epidicvs: Nolo.
Periphanes: Non aequom facis.
Epidicvs: Numquam hercle hodie, nisi supplicium mihi das, me solvi sinam.
Periphanes:
Optumum atque aequissumum oras. soccos, tunicam, pallium tibi dabo.
Epidicvs: Quid deinde porro?
Periphanes: Libertatem.
Epidicvs: At postea?
novo liberto opus est quod pappet.
Periphanes: Dabitur, praebebo cibum.
Epidicvs: Numquam hercle hodie, nisi me orassis, solves.
Periphanes: Oro te, Epidice, mihi ut ignoscas, siquid imprúdens culpa peccavi mea.
at ob eam rem liber esto.
Epidicvs: Invitus do hanc veniam tibi, nisi necessitate cogar. solve sane, si lubet.
Poeta: Hic is homo est qui libertatem malitia invenit sua.
plaudite et valete. lumbos porgite atque exsurgite.