Chapter 1
Hellenistic Plautus, Titus Maccius LatinMenaechmvs: Voluptas nullast navitis, Messenio, maior meo animo, quam quom ex alto procul terram conspiciunt.
Messenio: Maior, non dicam dolo, si adveniens terram videas quae fuerit tua.
sed quaeso, quam ob rem nunc Epidamnum venimus?
an quasi mare omnis circumimus insulas?
Menaechmvs: Fratrem quaesitum geminum germanum meum.
Messenio: Nam quid modi futurum est illum quaerere?
hic annus sextust postquam ei reí operam damus.
Histros, Hispanos, Massiliensis, Hilurios, mare superum omne Graeciamque exoticam orasque Italicas omnis, qua adgreditur mare, sumus círcumvecti. sí acum, credo, quaereres, acum invenisses, si appareret, iam diu.
hominem inter vivos quaeritamus mortuom;
nam invenissemus iam diu, si viveret.
Menaechmvs: Ergo istuc quaero certum qui faciat mihi, qui sese dicat scire eum esse emortuom:
operam praeterea numquam sumam quaerere.
verum aliter vivos numquam desistam exsequi.
ego illúm scio quam cordi sit carus meo.
Messenio: In scirpo nodum quaeris. quin nos hinc domum redimus, nisi si historiam scripturi sumus?
Menaechmvs: Dictum facessas, datum edis, caveas malo.
molestus ne sis, non tuo hoc fiet modo.
Messenio: Em illoc enim vérbo esse me servom scio.
non potuit paucis plura plane proloqui.
verum tamen néqueo contineri quin loquar.
audin, Menaechme? quom inspicio marsuppium, viaticati hercle admodum aestive sumus.
ne tu hercle, opinor, nisi domum revorteris, ubi nihil habebis, geminum dum quaeres, gemes.
nam ita est haec hominum natio: in Epidamnieis voluptárii atque potatores maxumi;
tum sycophantae et palpatores plurumi in urbe hac habitant; tum meretrices mulieres nusquam perhibentur blandiores gentium.
propterea huic urbi nomen Epidamno inditumst, quia nemo ferme huc sine damno devortitur.
Menaechmvs:
Ego istúc cavebo. cedo dum huc mihi marsuppium.
Messenio: Quid eo vis?
Menaechmvs: Iam aps te metuo de verbis tuis.
Messenio: Quid metuis?
Menaechmvs: Ne mihi damnum in Epidamno duis.
tu magnus amator mulierum es, Messenio, ego autem homo iracundus, animi perditi;
id utrumque, argentum quando habebo, cavero, ne tu delinquas neve ego irascar tibi.
Messenio: Cape atque serva. me lubente feceris.
Cylindrvs: Bene opsonavi atque ex mea sententia, bonum anteponam prandium pransoribus.
sed eccúm Menaechmum video. vae tergo meo, prius iám convivae ambulant ante ostium, quam ego opsonatu redeo. adibo atque alloquar.
Menaechme, salve.
Menaechmvs: Di te amabunt quisquis es.
Cylindrvs: Quisquis quis ego sim?
Menaechmvs: Non hercle vero.
Cylindrvs: Vbi convivae ceteri?
Menaechmvs: Quos tu convivas quaeris?
Cylindrvs: Parasitum tuom.
Menaechmvs:
Meum parasitum? certe hic insanust homo.
Messenio: Dixin tibi esse hic sycophantas plurumos?
Menaechmvs: Quem tu parasitum quaeris, adulescens, meum?
Messenio: Peniculum éccum in vidulo salvom fero.
Cylindrvs:
Menaechme, numero huc advenis ad prandium.
nunc opsonatu redeo.
Menaechmvs: Responde mihi, adulescens: quibus hic pretiis porci veneunt sacres sinceri?
Cylindrvs: Nummis.
Menaechmvs: Nummum a me accipe:
iube té piari de mea pecunia.
nam équidem insanum esse te certo scio, qui mihi molestu's molestus es homini ignoto, quisquis es.
Cylindrvs: Cylindrus ego sum: non nosti nomen meum?
Menaechmvs: Si tu Cylindrus seu Coriendrus, perieris.
ego te non novi, neque novisse adeo volo.
Cylindrvs:
Est tibi Menaechmo nomen, tantum quod sciam.
Menaechmvs: Pro sano loqueris quom me appellas nomine.
sed ubi novisti me?
Cylindrvs: Vbi ego te noverim, qui amicam habes eram meam hanc Erotium?
Menaechmvs: Neque hercle ego habeo, neque te quis homo sis scio.
Cylindrvs:
Non scis quis ego sim, qui tibi saepissime cyathisso apud nos, quando potas?
Messenio: Ei mihi, quom nihil est qui illi homini diminuam caput.
Menaechmvs: Tun cyathissare mihi soles, qui ante hunc diem
Epidamnum numquam vidi neque veni?
Cylindrvs: Negas?
Menaechmvs:
Nego hercle vero.
Cylindrvs: Non tu in illisce aedibus
† habitas?
Menaechmvs: Di illos homines, qui illic habitant, perduint.
Cylindrvs: Insanit hic quidem, qui ipse male dicit sibi.
audin, Menaechme?
Menaechmvs: Quid vis?
Cylindrvs: Si me consulas, nummum illum quem mihi dudum pollicitu's pollicitus es dare— nam tu quidem hercle certo non sanu's sanus es satis,
Menaechme, qui nunc ipsus male dicas tibi— iubeas, si sapias, porculum adferri tibi.
Messenio: Eu hercle hominem multum, et odiosum mihi.
Cylindrvs: Solet iocari saepe mecum illoc modo.
quam vis ridiculus est, ubi uxor non adest.
quid ais tu?
Menaechmvs: Quid vis, inquam.
Cylindrvs: Satin hoc quod vides tribus vóbis opsonatumst, an opsono amplius, tibi et parasito et mulieri?
Menaechmvs: Quas mulieres, quos tu parasitos loquere?
Messenio: Quod te urget scelus, qui huic sis molestus?
Cylindrvs: Quid tibi mecum est rei?
ego te non novi: cum hoc quem novi fabulor.
Messenio: Non edepol tú homo sanus es, certo scio.
Cylindrvs: Iam ergo haec madebunt faxo, nil morabitur.
proin tu ne quo abeas longius ab aedibus.
numquid vis?
Menaechmvs: Vt eas maximam malam crucem.
Cylindrvs: Ire hercle meliust te interim atque accumbere, dum ego haec appono ad Volcani violentiam.
ibo intro et dicam te hic adstare Erotio, ut te hinc abducat potius quam hic adstes foris.—
Menaechmvs:
Iamne abiit illic? edepol haud mendacia tua verba experior esse.
Messenio: Observato modo:
nam istic meretricem credo habitare mulierem, ut quidem ille insanus dixit, qui hinc abiit modo.
Menaechmvs: Sed miror qui ille noverit nomen meum.
Messenio:
Minime hercle mirum. morem hunc meretrices habent:
ad portum mittunt servolos, ancillulas;
si quae peregrina navis in portum advenit, rogitant cuiatis sit, quid ei nomen siet, postilla extemplo se applicant, agglutinant:
si pellexerunt, perditum amittunt domum.
nunc ín istoc portu stát navis praedatoria, aps qua cavendum nobis sane censeo.
Menaechmvs: Mones quidem hercle recte.
Messenio: Tum demum sciam recte monuisse, si tu recte caveris.
Menaechmvs:
Tace dúm parumper, nam concrepuit ostium:
videamus qui hinc egreditur.
Messenio: Hoc ponam interim.
asservatote haec sultis, navales pedes.
Erotivm: Sine fóres sic, abi, nolo óperiri.
intús para, curá, vide, quod opúst fiat:
sterníte lectos, incéndite odores; múnditia inlécebra animost amántium.
amánti amoenitás malost, nobís lucrost.
sed ubi ílle est, quem coquos ánte aedis esse áit? atque eccum video, qui mi ést usui et plurímum prodest.
item hinc últro fit, ut méret, potissimus nostraé domi ut sit;
nunc éum adibo, adloquar ultro.
animúle mi, mihi mirá videntur, te hic stáre foris, fores quoí pateant, magis quám domus tua domus quom haéc tua sit.
omné paratumst, ut iússisti atque út voluisti, néque tibi ullá morast intus.
prandium, út iussisti, hic cúratumst:
ubi lúbet, ire licet áccubitum.
Menaechmvs: Quícum haec mulier loquitur?
Erotivm: Equidem tecum.
Menaechmvs: Quid mecum tibi fuit umquam aut nunc est negoti?
Erotivm: Quia pol te unum ex omnibus
Venus me voluit magnificare, neque id haud immerito tuo.
nam ecastor solus benefactis tuis me florentem facis.
Menaechmvs: Certo haec mulier aut insana aut ebria est, Messenio, quaé hominem ignotum compellet me tam familiariter.
Messenio: Dixin égo istaec hic solere fieri? folia nunc cadunt, praeut si triduom hoc hic erimus: tum arbores in te cadent.
nam ita sunt hic meretrices: omnes elecebrae argentariae.
sed sine me dum hanc compellare. heus mulier, tibi dico.
Erotivm: Quid est?
Messenio: Vbi tu húnc hominem novisti?
Erotivm: Ibidem ubi hic me iam diu, in Epidamno.
Messenio: In Epidamno? qui huc in hanc urbem pedem, nisi hodie, numquam intro tetulit?
Erotivm: Heia, delicias facis.
mi Menaechme, quin, amabo, is intro? hic tibi erit rectius.
Menaechmvs: Haec quidem edepol recte appellat meo me mulier nomine.
nimis miror, quid hoc sít negoti.
Messenio: Oboluit marsuppium huic istuc quod habes.
Menaechmvs: Atque edepol tu me monuisti probe.
accipe dum hoc. iam scibo, utrum haec me mage amet an marsuppium.
Erotivm: Eamus intro, ut prandeamus.
Menaechmvs: Bene vocas: tam gratiast.
Erotivm: Cur igitur me tibi iussisti coquere dudum prandium?
Menaechmvs: Egon te iussi coquere?
Erotivm: Certo, tibi et parasito tuo.
Menaechmvs: Cui, malum, parasito? certo haec mulier non sanast satis.
Erotivm:
Peniculo.
Menaechmvs: Quis iste ést Peniculus? qui extergentur baxeae?
Erotivm: Scilicet qui dudum tecum venit, quom pallam mihi detulisti, quám ab uxore tua surrupuisti.
Menaechmvs: Quid est?
tibi pallam dedi, quam uxori meae surrupui? sanan es?
certe haec mulier cantherino ritu ástans somniat.
Erotivm:
Qui lubet ludibrio habere me atque ire infitias mihi facta quae sunt?
Menaechmvs: Dic quid est id quod negem quod fecerim?
Erotivm: Pallam te hodie mihi dedisse uxoris.
Menaechmvs: Etiam nunc nego.
ego quidem neque umquam uxorem hábui neque habeo, neque huc umquam, postquam natus sum, intra portam penetravi pedem.
prandi in navi, inde huc sum egressus, te conveni.
Erotivm: Eccere, perii misera, quam tu mihi nunc navem narras?
Menaechmvs: Ligneam, saepe tritam, saepe fixam, saepe excussam malleo;
quasi supellex pellionis, palus palo proxumust.
Erotivm: Iám, amabo, desiste ludos facere atque i hac mecum semul.
Menaechmvs:
Nescio quem, mulier, alium hóminem, non me quaeritas.
Erotivm: Non ego te novi Menaechmum, Moscho prognatum patre, qui Syracusis perhibere natus esse in Sicilia, ubi rex Agathocles regnator fuit et iterum Phintia, tertium Liparo, qui in morte regnum Hieroni tradidit, nunc Hiero est?
Menaechmvs: Haud falsa, mulier, praedicas.
Messenio: Pro Iuppiter, num istaec mulier illinc venit, quae te novit tam cate?
Menaechmvs: Hercle opinor, pernegari non potest.
Messenio: Ne feceris. periisti, si intrassis intra limen.
Menaechmvs: Quin tu tace modo.
bene res geritur. adsentabor quidquid dicet mulieri, si possum hospitium nancisci. iam dudum, mulier, tibi non imprudens advorsabar: hunc metuebam, ne meae uxori renuntiaret de palla et de prandio.
nunc, quando vis, eamus intro.
Erotivm: Etiam parasitum manes?
Menaechmvs: Neque ego illum maneo, neque flocci facio, neque, si venerit, eum volo intromitti.
Erotivm: Ecastor haud invita fecero.
sed scin quid te amabo ut facias?
Menaechmvs: Impera quid vis modo.
Erotivm: Pallam illam, quam dudum dederas, ad phrygionem ut deferas, ut reconcinnetur atque ut opera addantur quae volo.
Menaechmvs: Hercle qui tu recte dicis: eádem ignorabitur, ne uxor cognoscat te habere, si in via conspexerit.
Erotivm: Ergo mox auferto tecum, quando abibis.
Menaechmvs: Maxime.
Erotivm: Eamus intro
Menaechmvs: Iam sequar te. húnc volo etiam conloqui.
eho Messenio, accede huc.
Messenio: Quid negoti est?
Menaechmvs: †sussciri.
Messenio: Quid eo opust?
Menaechmvs: Opus est. scio ut me dices.
Messenio: Tanto nequior.
Menaechmvs:
Habeo praedam: tantum incepi óperis. ei quantum potes, abduc istos in tabernam actutum devorsoriam.
tum facito ante solem occasum ut venias advorsum mihi.
Messenio: Non tu istas meretrices novisti, ere.
Menaechmvs: Tace, inquam mihi dolebit, non tibi, si quid ego stulte fecero.
mulier haec stulta atque inscita est; quantum perspexi modo, est hic praeda nobis.—
Messenio: Perii, iamne abis? periit probe:
ducit lembum dierectum navis praedatoria.
sed ego inscitus qui domino me postulem moderarier:
dicto me emit audientem, haud imperatorem sibi.
sequimini, ut, quod imperatum est, veniam advorsum temperi.—