Chapter 4
Hellenistic Plautus, Titus Maccius LatinMenaechmvs: Nimis stúlte dudum feci, quom marsuppium
Messenioni cum argento concredidi.
immersit aliquo sese, credo, in ganeum.
Matrona: Provisam quam mox vir meus redeat domum.
sed eccum video. salva sum, pallam refert.
Menaechmvs: Demiror ubi nunc ambulet Messenio.
Matrona: Adibo atque hominem accipiam quibus dictis meret.
non te pudet prodire in conspectum meum, flagitium hominis, cum istoc ornatu?
Menaechmvs: Quid est?
quae te res agitat, mulier?
Matrona: Etiamne, impudens, muttire verbum unum audes aut mecum loqui?
Menaechmvs: Quid tandem admisi in me, ut loqui non audeam?
Matrona: Rogas me? o hominis impudentem audaciam!
Menaechmvs: Non tu scis, mulier, Hecubam quapropter canem
Graii esse praedicabant?
Matrona: Non equidem scio.
Menaechmvs: Quia idem faciebat Hecuba quod tu nunc facis:
omnia mala ingerebat, quemquem aspexerat.
itaque adeo iure coepta appellari est canes.
Matrona: Non ego istaec tua flagitia possum perpeti.
nam med aetatem viduam ésse mavelim, quam istaec flagitia tua pati quae tu facis.
Menaechmvs: Quid id ad me, tu te nuptam possis perpeti an sis abitura a tuo viro? an mos hic ita est, peregrino ut advenienti narrent fabulas?
Matrona:
Quas fabulas? non, inquam, patiar praeterhac, quin vidua vivam quam tuos móres perferam.
Menaechmvs: Mea quidem hercle causa vidua vivito, vel usque dum regnum optinebit Iuppiter.
Matrona: At mihi negabas dudum surrupuisse te, nunc eandem ante oculos attines: non te pudet?
Menaechmvs: Eu hercle, mulier, multum et audax et mala es.
tun tibi hanc surreptam dicere audes, quam mihi dedit alia mulier ut concinnandam darem?
Matrona: Ne istuc mecastor—iam patrem accersam meum atque ei narrabo tua flagitia quae facis.
ei, † Deceo, quaere meum patrem, tecum simul ut veniat ad me: ita rem esse dicito.
iam ego aperiam istaec tua flagitia.
Menaechmvs: Sanan es?
quae mea flagitia?
Matrona: Pallam atque aurum meum domo suppilas tuae uxori et tuae degeris amicae. satin haec recte fabulor?
Menaechmvs: Quaeso hercle, mulier, si scis, monstra quod bibam, tuam qui possim perpeti petulantiam.
quem tú hominem esse me arbitrere, nescio;
ego te simitu novi cum Porthaone.
Matrona: Si me derides, at pol illum non potes, patrem meum, qui huc advenit. quin respicis?
novistin tu illum?
Menaechmvs: Novi cum Calcha simul:
eodém die illum vidi quo te ante hunc diem.
Matrona:
Negas novisse me? negas patrem meum?
Menaechmvs: Idem hercle dicam, sí avom vis adducere.
Matrona: Ecastor pariter hoc atque alias res soles.
Senex: Vt aétas mea ést atque ut hóc usus fácto est gradum proferam, progrediri properabo.
sed id quam mihi facile sit, haud sum falsus.
nam pernicitas deserit: consitus sum senectute, onustum gero corpus, vires reliquere: ut aetas mala est; mers mala ergost.
nam res plurumas pessumas, quom advenit, fert:
quas si aútumem omnis, nimis lóngus sermost.
sed haec res mihi in pectore et corde curaest, quidnam hóc sit negóti, quod fília sic repénte expetít me, ut ád sese irem.
nec, quíd id sit, mihí certiús facit, quid velít, quid me accersat.
verúm propemodúm iam sció, quid siet rei.
credo cum viro litigium natum esse aliquod.
ita istaec solent, quae viros subservire sibi postulant, dote fretae, feroces.
et illi quoque haud abstinent saepe culpa.
verum est modus tamen, quoad pati uxorem oportet;
nec pol filia umquam patrem accersit ad se, nisi aut quid commissi aut iurgi est iusta causa.
sed id quidquid est, iam sciam. atque eccam eampse ante aedis et eius virum tristem video.
id ést quod suspicábar.
áppellabo hanc.
Matrona: Ibo advorsum. sálve multum, mí pater.
Senex: Salva sis. salven advenio? salven accersi iubes?
quid tu tristis es? quid ille autem abs te iratus destitit?
nescio quíd vos velitati éstis inter vos duos.
loquere, uter meruistis culpam? paucis, non longos logos.
Matrona:
Nusquam equidem quicquam deliqui: hoc primum te absolvo, pater.
verum vivere hic non possum neque durare ullo modo.
proin tu me hinc abducas.
Senex: Quid istuc autem est?
Matrona: Ludibrio, pater, habeor.
Senex: Vnde?
Matrona: Ab illo, quoi me mandavisti, meo viro.
Senex: Ecce autem litigium. quotiens tandem édixi tibi, ut caveres, neuter ad me iretis cum querimonia?
Matrona: Qui ego istuc, mi pater, cavere possum?
Senex: Men interrogas?
Matrona: Nisi non vis.
Senex: Quotiens monstravi tibi, viro ut morem geras, quid ille faciat, né id observes, quó eat, quid rerum gerat.
Matrona: At enim ille hinc amat meretricem ex proxumo.
Senex: Sane sapit, atque ob istánc industriam etiam faxo amabit amplius.
Matrona: Atque ibi potat.
Senex: Tua quidem ille causa potabit minus, si illic sive alibi libebit? quae haec, malum, impudentiast?
una opera prohibere, ad cenam ne promittat, postules, neve quemquam accipiat alienum apud se. serviren tibi postulas viros? dare una ópera pensum postules, inter ancillas sedere iubeas, lanam carere.
Matrona: Non equidem mihi te advocatum, pater, adduxi, sed viro.
hinc stas, illim causam dicis.
Senex: Si ille quid deliquerit, multo tanto illum accusabo, quam te accusavi, amplius.
quando te auratam et vestitam bene habet, ancillas penum recte praehibet, melius sanam est, mulier, mentem sumere.
Matrona: At ille suppilat mihi aurum et pallas ex arcis domo, me despoliat, mea ornamenta clam ad meretrices degerit.
Senex: Male facit, si istuc facit; si non facit, tu male facis, quae insontem insimules.
Matrona: Quin etiam nunc habet pallam, pater, et spinter, quod ad hanc detulerat, nunc, quia rescivi, refert.
Senex: Iám ego ex hoc, ut factumst, scibo. íbo ad hominem atque adloquar.
dic mi istuc, Menaechme, quod vos dissertatis, ut sciam.
quid tu tristis es? quid illa autem irata abs te destitit?
Menaechmvs:
Quisquis es, quidquid tibi nomen est, senex, summum Iovem deosque do testes—
Senex: Qua de re aut cuius rei rerum omnium?
Menaechmvs: Me neque isti male fecisse mulieri, quae me arguit hanc domo ab se surrupuisse atque abstulisse deierat.
sí ego intra aedis huius umquam, ubi habitat, penetravi pedem, omnium hominum exopto ut fiam miserorum miserrimus.
Senex: Sanun es, qui istuc exoptes aut neges te umquam pedem in eas aedis intulisse ubi habitas, insanissime?
Menaechmvs: Tun, senex, ais habitare med in illisce aedibus?
Senex: Tun negas?
Menaechmvs: Nego hercle vero.
Senex: Immo hercle †ludere negas;
nisi quo nocte hac exmigrastis. concede huc, mea filia.
quid tu ais? num hinc exmigrastis?
Matrona: Quem in locum aut quam ob rem, obsecro?
Senex: Non edepol scio.
Matrona: Profecto ludit te hic. non tu tenes?
Senex: Iam vero, Menaechme, satis iocatu's iocatus es. nunc hanc rem gere.
Menaechmvs: Quaeso, quid mihi tecum est? unde aut quis tu homo es?
† tibi aut adeo isti, quae mihi molesta est quoquo modo?
Matrona: Viden tu ílli oculos virere? ut viridis exoritur colos ex temporibus atque fronte, ut oculi scintillant, vide.
Menaechmvs: Quid mihi meliust, quam quando illi me insanire praedicant, ego med adsimulem insanire, ut illos a me absterream?
Matrona:
Vt pandiculans oscitatur. quid nunc faciam, mi pater?
Senex: Concede huc, mea nata, ab istoc quam potest longissime.
Menaechmvs: Euhoe Bacche, Bromie, quo me in silvam venatum vocas?
audio, sed non abire possum ab his regionibus, ita illa me ab laeva rabiosa femina adservat canis, poste autem illinc hircus † alus, qui saepe aetate in sua perdidit civem innocentem falso testimonio.
Senex: Vae capiti tuo.
Menaechmvs: Ecce, Apollo mi ex oraclo ímperat, ut ego ílli oculos exuram lampadibus ardentibus.
Matrona: Perii, mi pater, minatur míhi oculos exurere.
Menaechmvs:
Senex: Filia, heus.
Matrona: Quid est? quid agimus?
Senex: Quid si ego huc servos cito?
ibo, abducam qui hunc hinc tollant et domi devinciant, prius quam turbarum quid faciat amplius.
Menaechmvs: Enim haereo;
ni occupo aliquid mihi consilium, hí domum me ad se auferent.
pugnis me votas in huius ore quicquam parcere, ni a meis oculis abscedat in malam magnam crucem.
faciam quod iubes, Apollo.
Senex: Fuge domum, quantum potest, ne hic te obtundat.
Matrona: Fugio. amabo, ádserva istunc, mi pater, ne quo hinc abeat. sumne ego mulier misera, quae illaec audio?—
Menaechmvs:
Haud male, Apollo illanc amovi; nunc hunc impurissimum, barbatum, tremulum Tithonum, qui cluet Cygno patre, ita mihi imperas ut ego huius membra atque ossa atque artua comminuam illo scipione quem ipse habet.
Senex: Dabitur malum, me quidem si attígeris aut si propius ad me accesseris.
Menaechmvs:
Faciam quod iubes; securim capiam ancipitem, atque hunc senem osse fini dedolabo ássulatim viscera.
Senex: Enim vero illud praecavendumst, atque adcurandumst mihi;
sane ego illúm metuo, ut minatur, ne quid male faxit mihi.
Menaechmvs: Multa mi imperas, Apollo: nunc equos iunctos iubes capere me indomitos, ferocis, atque in currum inscendere, ut ego hunc proteram leonem vetulum, olentem, edentulum.
iam adstiti in currum, iam lora teneo, iam stimulus in manust.
agite equi, facitote sonitus ungularum appareat, cursu celeri facite inflexa sit pedum pernicitas.
Senex:
Mihin equis iunctis minare?
Menaechmvs: Ecce, Apollo, denuo me iubes facere impetum in eum qui stat atque occidere.
sed quis hic est qui me capillo hínc de curru deripit?
imperium tuom demutat atque edictum Apollinis.
Senex: Eu hércle morbum acrem ac durum di vostram fidem.
vel hic qui insanit, quam valuit paulo prius;
ei derepente tantus morbus incidit.
ibo atque accersam medicum iam quantum potest.—
Menaechmvs: Iamne isti abierunt, quaeso, ex conspectu meo, qui me vi cogunt, ut validus insaniam?
quid cesso abire ad navem, dum salvo licet?
vosque omnis quaeso, si senex revenerit, ne me indicetis qua platea hinc aufugerim.—
Senex: Lumbi sedendo, óculi spectando dolent, manendo medicum, dum se ex opere recipiat.
odiosus tandem vix ab aegrotis venit.
ait se óbligasse crus fractum Aesculapio,
Apollini autem brachium. nunc cogito, utrum me dicam ducere medicum an fabrum.
atque eccum incedit. move formicinum gradum.
Medicvs: quid esse ílli morbi, dixeras? narra, senex.
num laruatust aut cerritus? fac sciam.
num eum veternus aut aqua intercus tenet?
Senex: Quin ea te causa duco, ut id dicas mihi atque illum ut sanum facias.
Medicvs: Perfacile id quidemst.
sanum futurum, mea ego id promitto fide.
Senex: Magna cum cura ego illum curari volo.
Medicvs: Quin suspirabo plus sescenta ín die:
ita ego eum cum cura magna curabo tibi.
Senex:
Atque eccum ipsum hominem. observemus, quam rem agat.
Menaechmvs: Edepol ne hic dies pervorsus atque advorsus mi optigit.
quae me clam ratus sum facere, ea ómnia fecit palam parasitus, qui me complevit flagiti et formidinis, meus Vlixes, suo qui regi tantum concivit mali.
quém ego hominem, síquidem vivo, vita evolvam sua— sed ego stultus sum, qui illius esse dico, quae meast:
meo cibo et sumptu educatust. anima privabo virum.
condigne autem haec meretrix fecit, ut mos est meretricius:
quia rogo, palla ut referatur rursum ad uxorem meam, mihi se ait dedisse. eu edepol né ego homo vivo miser.
Senex: Audin quae loquitur?
Medicvs: Se miserum praedicat.
Senex: Adeas velim.
Medicvs: Salvos sis, Menaechme. quaeso, cur apertas brachium?
non tu scis, quantum isti morbo nunc tuo facias mali?
Menaechmvs: Quin tu te suspendis?
Senex: Ecquid sentis?
Medicvs: Quidni sentiam?
non potest haec res ellebori †iungere optinerier.
sed quid ais, Menaechme?
Menaechmvs: Quid vis?
Medicvs: Dic mihi hoc quod te rogo:
album an atrum vinum potas?
Menaechmvs: Quin tu is in malam crucem?
Medicvs: Iam hercle occeptat insanire primulum.
Menaechmvs: Quin tu me interrogas, purpureum panem an puniceum soleam ego esse an luteum?
soleamne esse avis squamosas, piscis pennatos?
Senex: Papae, audin tu ut deliramenta loquitur? quid cessas dare potionis aliquid prius quam percipit insania?
Medicvs: Mane modo, etiam percontabor alia.
Senex: Occidis fabulans.
Medicvs: Dic mihi hoc: solent tibi umquam óculi duri fieri?
Menaechmvs:
Quid? tu me lucustam censes esse, homo ignavissime?
Medicvs: Dic mihi: en umquam intestina tibi crepant, quod sentias?
Menaechmvs: Vbi satur sum, nulla crepitant; quando esurio, tum crepant.
Medicvs: Hoc quidem edepol hau pro insano verbum respondit mihi.
perdormiscin usque ad lucem? facilen tu dormis cubans?
Menaechmvs:
Perdormisco, si resolvi árgentum cui debeo— qui te Iuppiter dique omnes, percontator, perduint.
Medicvs: Nunc homo insanire occeptat: de illis verbis cave tibi.
Senex: Immo Nestor nunc quidem est de verbis, praeut dudum fuit;
nam dudum uxorem suam esse aiebat rabiosam canem.
Menaechmvs:
Quid, ego?
Senex: Dixti insanus, inquam.
Menaechmvs: Egone?
Senex: Tu istic, qui mihi etiam me iunctis quadrigis minitatu's minitatus es prosternere.
egomet haec te vidi facere, égomet haec ted arguo.
Menaechmvs: At ego te sacram coronam surrupuisse Iovi scio, et ob eam rem in carcerem ted esse compactum scio, et postquam es emissus, caesum virgis sub furca scio;
tum patrem occidisse et matrem vendidisse etiam scio.
satin haec pro sano male dicta male dictis respondeo?
Senex: Obsecro hercle, medice, propere, quidquid facturu's facturus es, face.
non vides hominem insanire?
Medicvs: Scin quid facias optimum est?
ad me face uti deferatur.
Senex: Itane censes?
Medicvs: Quippini?
ibi meo arbitratu potero curare hominem.
Senex: Age ut lubet.
Medicvs: Elleborum potabis faxo áliquos viginti dies.
Menaechmvs: At ego te pendentem fodiam stimulis triginta dies.
Medicvs: I, arcesse homines, qui illunc ad me deferant.
Senex: Quot sunt satis?
Medicvs:
Proinde ut insanire video, quattuor, nihilo minus.
Senex: Iam hic erunt. asserva tu istunc, medice.
Medicvs: Immo ibo domum, ut parentur quibus paratis opus est. tu servos iube hunc ad me ferant.
Senex: Iam ego illic faxo erit.
Medicvs: Abeo.
Senex: Vale.—
Menaechmvs: Abiit socerus, abiit medicus. sólus sum. pro Iuppiter, quid illuc est quod med hisce homines insanire praedicant?
nam équidem, postquam gnatus sum, numquam aegrotavi unum diem, neque ego insanio neque pugnas neque ego litis coepio.
salvus salvos alios video, novi homines, adloquor.
an illi perperam insanire me aiunt, ipsi insaniunt?
quid ego nunc faciam? domum ire cupio: úxor non sinit;
huc autem nemo intromittit. nimis proventum est nequiter.
hic ero usque: ad noctem saltem, credo, intromittar domum.
Messenio: Spectámen bonó servo id ést, qui rem erílem procurat, videt, collocat cogitatque, ut absente eró rem erí diligenter tutétur, quam si ípse adsit aút rectiús.
tergúm quam gulam, crura quam ventrem oportet potióra esse, cuí cor modéste sitúmst.
recordetur id, qui nihili sunt, quid eis preti détur ab suis eris, ignavis, improbis viris:
verbéra compedes molaé, lassitudo fames frigus durum, haec prétia sunt ignaviae.
id ego male malum metuo: propterea bonum esse certumst potius quam malum;
nam magis multo patior facilius verba: verbera ego odi, nimióque edo lubéntius molitúm, quam molitum praéhibeo.
proptérea eri imperium éxsequor, bene ét sedate servo id;
atqué mihi id prodest.
álii ita ut in rem esse ducunt, sint: ego ita ero ut me esse oportet;
metum míhi adhibeam, culpam ábstineam, ero ut ómnibus in locis sím praesto:
metuam haúd multum. prope est quándo erus ob fácta pretium exsólvet.
éo ego exemplo servio, térgi ut in rem esse arbitror.
postquam ín tabernam vása et servos cónlocavi, ut iusserat, ita vénio adversum. nunc foris pultabo, adesse ut me sciat,
† neque virum ex hoc saltu damni salvom ut educam foras.
séd metuo, ne sero veniam depugnato proelio.
Senex: Pér ego vobis deos atque homines dico, ut imperium meum sapienter habeatis curae, quae imperavi atque impero:
facite illic homo iam in medicinam ablatus sublimen siet, nisi quidem vos vostra crura aut latera nihili penditis.
cave quisquam, quod illíc minitetur, vostrum flocci fecerit.
quid státis? quid dubitátis? iam sublímen raptum opórtuit.
ego ibo ad medicum: praesto ero illi, cum venietis.
Menaechmvs: Occidi, quid hoc ést negoti? quid illisce homines ad me currunt, opsecro?
quid voltis vos? quid quaeritatis? quid me circumsistitis?
quo rapitis me? quo fertis me? perii, opsecro vestram fidem,
Epidamnienses, subvenite, cives. quin me mittitis?
Messenio: Pro di immortales, obsecro, quid ego oculis aspicio meis?
erum meum indignissime nescio qui sublimen ferunt.
Menaechmvs: Ecquis suppetias mihi audet ferre?
Messenio: Ego, ere, audacissime.
o facinus indignum et malum, Epidamnii cives, erum meum hic in pacato oppido luci deripier in via, qui liber ad vos venerit.
mittite istunc.
Menaechmvs: Obsecro te, quisquis es, operam mihi ut des, neu sinas in me insignite fieri tantam iniuriam.
Messenio:
Immo et operam dabo et defendam et subvenibo sedulo.
numquam te patiar perire, me perirest aequius.
eripe oculum ísti, ab umero qui tenet, ere, te obsecro.
hisce ego iam sementem in ore faciam pugnosque obseram.
maximo hodie malo hercle vostro ístunc fertis. mittite.
Menaechmvs:
Teneo ego huic oculum.
Messenio: Face ut oculi locus in capite appareat.
vos scelesti, vos rapacis, vos praedones.
Lorarii: Periimus.
obsecro hercle.
Messenio: Mittite ergo.
Menaechmvs: Quid me vobis tactiost?
pecte pugnis.
Messenio: Agite abite, fugite hinc in malam crucem.
em tibi etiam: quia postremus cedis, hoc praemi feres.
nimis bene ora commetavi atque ex mea sententia.
edepol, ere, ne tibi suppetias temperi adveni modo.
Menaechmvs: At tibi di semper, adulescens, quisquis es, faciant bene.
nam absque te esset, hodie numquam ad solem occasum viverem.
Messenio: Ergo edepol, si recte facias, ere, med emittas manu.
Menaechmvs:
Liberem ego te?
Messenio: Verum, quandoquidem, ere, te servavi.
Menaechmvs: Quid est?
adulescens, erras.
Messenio: Quid, erro?
Menaechmvs: Per Iovem adiuro patrem, med erum tuom non esse.
Messenio: Non taces?
Menaechmvs: Non mentior;
nec meus servos úmquam tale fecit quale tu mihi.
Messenio: Sic sine igitur, si tuom négas me ésse, abire liberum.
Menaechmvs:
Mea quidem hercle causa liber esto atque ito quo voles.
Messenio: Nempe iubes?
Menaechmvs: Iubeo hercle, si quid imperi est in te mihi.
Messenio: Salve, mi patrone. cum tu liber es, Messenio, gaudeo. credo hercle vobis. sed, patrone, te obsecro, ne minus imperes mihí quam cum tuos servos fui.
apud ted habitabo et quando ibis, una tecum ibo domum.
Menaechmvs: Minime.
Messenio: Nunc ibo in tabernam, vasa atque argentum tibi referam. recte est obsignatum in vidulo marsuppium cum viatico: id tibí iam huc adferam.
Menaechmvs: Adfer strenue.
Messenio: Salvom tibi ita ut mihi dedisti reddibo. hic me mane.—
Menaechmvs:
Nimia mira mihi quidem hodie exorta sunt miris modis:
alii me negant eum esse qui sum, atque excludunt foras vel ille qui se petere argentum modo, qui servom se meum esse aiebat, meus servator, quem ego modo emisi manu;
is ait se mihi allaturum cum argento marsuppium:
id si attulerit, dicam ut a me ábeat liber quo volet, ne tum, quando sanus factus sit, a me argentum petat.
socer et medicus me insanire aiebant. quid sit, mira sunt.
haec nihilo esse mihi videntur setius quam somnia.
nunc ibo intro ad hanc meretricem, quamquam suscenset mihi, si possum exorare ut pallam reddat, quam referam domum.—
Menaechmvs (sosicles): Men hodie usquam convenisse te, audax, audes dicere, postquam advorsum mi imperavi ut huc venires?
Messenio: Quin modo erupui, homines quom ferebant te sublimen quattuor, apud hasce aedis. tu clamabas deum fidem atque hominum omnium, quóm ego accurro teque eripio vi pugnando ingratiis.
ob eam rem, quia te servavi, me amisisti liberum.
cum argentum dixi me petere et vasa, tu quantum potest praecucurristi obviam, ut quae fecisti infitias eas.
Sosicles: Liberum ego te iussi abire?
Messenio: Certo.
Sosicles: Quin certissimumst, mepte potius fieri servom, quam te umquam emittam manu.
Menaechmvs: Si vóltis per oculos iurare, nihilo hercle ea causa magis faciétis, ut ego hódie abstulerim pallam et spinter, pessumae.
Messenio: Pro di ímmortales, quid ego video?
Sosicles: Quid vides?
Messenio: Speculum tuom.
Sosicles: Quid negoti est?
Messenio: Tuast imago. tam consimilest quam potest.
Sosicles:
Pol profecto haud est dissimilis, meam quom formam noscito.
Menaechmvs: O adulescens, salve, qui me servavisti, quisquis es.
Messenio: Adulescens, quaeso hercle eloquere tuom mihi nomen, nisi piget.
Menaechmvs: Non edepol ita promeruisti de me, ut pigeat, quae velis obsequi. mihi est Menaechmo nomen.
Sosicles: Immo edepol mihi.
Menaechmvs:
Siculus sum Syracusanus.
Sosicles: Eadem urbs et patria est mihi.
Menaechmvs: Quid ego ex te audio?
Sosicles: Hoc quod res est.
Messenio: Novi equidem hunc: erus est meus.
ego quidem huius servos sum, sed med esse huius credidi.
ego hunc censebam te esse, huic etiam éxhibui negotium.
quaeso ignoscas, si quid stulte dixi atque imprudens tibi.
Sosicles:
Delirare mihi videre: non commeministi, simul te hodie mecum exire ex navi?
Messenio: Enim vero aequom postulas.
tú erus es: tu servom quaere. tu salveto: tu vale.
hunc ego esse aio Menaechmum.
Menaechmvs: At ego me.
Sosicles: Quae haec fabulast?
tú es Menaechmus?
Menaechmvs: Me esse dico, Moscho prognatum patre.
Sosicles:
Tun meo patre es prognatus?
Menaechmvs: Immo equidem, adulescens, meo;
tuom tibi neque occupare neque praeripere postulo.
Messenio: Di immortales, spem insperatam date mihi quam suspicor.
nam nisi me animus fallit, hi sunt gemini germani duo.
nam et patriam et patrem conmemorant pariter qui fuerint sibi.
sevocabo erum. Menaechme.
Menaechmvs Sosicles: Quid vis?
Messenio: Non ambos volo, sed uter vostrorum est advectus mecum navi.
Menaechmvs: Non ego.
Sosicles: At ego.
Messenio: Te volo igitur. huc concede.
Sosicles: Concessi. quid est?
Messenio: Illic homó aut sycophanta aut geminus est frater tuos.
nam ego hominem hominis similiorem numquam vidi álterum.
neque aqua aquae nec lacte est lactis, crede mi, usquam similius, quam hic tui est, tuque huius autem; post eandem patriam ac patrem memorat. meliust nos adire átque hunc percontarier.
Sosicles: Hercle qui tu me admonuisti recte, et habeo gratiam.
perge operam dare, obsecro hercle; liber esto, si invenis hunc meum fratrem esse.
Messenio: Spero.
Sosicles: Et ego item spero fore.
Messenio: Quid ais tu? Menaechmum, opinor, te vocari dixeras.
Menaechmvs: Ita vero.
Messenio: Huic item Menaechmo nomen est. in Sicilia te Syracusis natum esse dixti: et hic natust ibi.
Moschum tibi patrem fuisse dixti: huic itidem fuit.
nunc operam potestis ambo mihi dare et vobis simul.
Menaechmvs: Promeruisti ut ne quid ores quod velis, quin impetres.
tam quasi me emeris argento, liber servibo tibi.
Messenio: Spes mihi est, vos inventurum fratres germanos duos geminos, una matre natos et patre uno uno die.
Menaechmvs:
Mira memoras. utinam efficere quod pollicitu's pollicitus es possies.
Messenio: Possum. sed nunc agite uterque id quod rogabo dicite.
Menaechmvs: Vbi lubet, roga: réspondebo. nil reticebo quod sciam.
Messenio: Est tibi nomen Menaechmo?
Menaechmvs: Fateor.
Messenio: Est itidem tibi?
Sosicles: Est.
Messenio: Patrem fuisse Moschum tibi ais?
Menaechmvs: Ita vero.
Sosicles: Et mihi.
Messenio:
Esne tu Syracusanus?
Menaechmvs: Certo.
Messenio: Quid tu?
Sosicles: Quippini?
Messenio: Optime usque adhuc conveniunt signa. porro operam date.
quid longissime meministi, dic mihi, in patria tua?
Menaechmvs: Cum patre ut abii Tarentum ád mercatum, postea inter homines me deerrare á patre atque inde avehi.
Sosicles:
Iuppiter supreme, serva me.
Messenio: Quid clamas? quin taces?
quot eras annos gnatus, quom te pater a patria ávehit?
Menaechmvs: Septuennis: nam tunc dentes mihi cadebant primulum.
neque patrém umquam postilla vidi.
Messenio: Quid? vos tum patri filii quot eratis?
Menaechmvs: Vt nunc maxime memini, duo.
Messenio:
Vter eratis, tun an ille, maior?
Menaechmvs: Aeque ambo pares.
Messenio: Qui id potest?
Menaechmvs: Gemini ambo eramus.
Sosicles: Di me servatum volunt.
Messenio: Si interpellas, ego tacebo potius.
Sosicles: Taceo.
Messenio: Dic mihi:
uno nomine ambo eratis?
Menaechmvs: Minime. nam mihi hoc erat, quod nunc est, Menaechmo: íllum tum vocabant Sosiclem.
Sosicles:
Signa adgnovi, contineri quin complectar non queo.
mi germane gemine frater, salve. ego sum Sosicles.
Menaechmvs: Quo modo igitur post Menaechmo nomen est factum tibi?
Sosicles: Postquam ad nos renuntiatum est te et patrem esse mortuom, avos noster mutavit: quod tibi nomen est, fecit mihi.
Menaechmvs:
Credo ita esse factum ut dicis. sed mi hoc responde.
Sosicles: Roga.
Menaechmvs: Quid erat nomen nostrae matri?
Sosicles: Teuximarchae.
Menaechmvs: Convenit.
o salve, insperate multis annis post quem conspicor.
Sosicles: Frater, et tu, quém ego multis miseriis laboribus usque adhuc quaesivi quemque ego esse inventum gaudeo.
Messenio:
Hoc erat, quod haec te meretrix huius vocabat nomine:
hunc censebat te esse, credo, quom vocat te ad prandium.
Menaechmvs: Namque edepol iussi hic mihi hodie prandium appararier, clam meam uxorem, quoi pallam surrupui dudum domo, eam dedi huic.
Sosicles: Hanc, dicis, frater, pallam, quam ego habeo?
Menaechmvs: Haec east.
quo modo haec ad te pervenit?
Sosicles: Meretrix huc ad prandium me abduxit, me sibi dedisse aiebat. prandi perbene, potavi atque accubui scortum, pallam et aurum hoc abstuli.
Menaechmvs: Gaudeo edepol, si quid propter me tibi evenit boni.
nam illa quom te ad se vocabat, memet esse credidit.
Messenio:
Numquid me morare quin ego liber, ut iusti, siem?
Menaechmvs: Optimum atque aequissimum orat, frater: fac causa mea.
Sosicles: Liber esto.
Menaechmvs: Quom tu es liber, gaudeo, Messenio.
Messenio: Sed meliorest opus auspicio, ut liber perpetuo siem.
Sosicles: Quoniam haec evenerunt, frater, nostra éx sententia, in patriam redeamus ambo.
Menaechmvs: Frater, faciam, ut tu voles.
auctionem hic faciam et vendam quidquid est. nunc interim eamus intro, frater.
Sosicles: Fiat.
Messenio: Scitin quid ego vos rogo?
Menaechmvs: Quid?
Messenio: Praeconium mi ut detis.
Menaechmvs: Dabitur.
Messenio: Ergo nunciam vis conclamari auctionem fore?
Menaechmvs: Equidem die septimi.
Messenio:
Auctio fiet Menaechmi mane sane septimi.
venibunt servi, supellex, fundi, aedes, omnia.
venibunt quiqui licebunt, praesenti pecunia.
venibit uxor quoque etiam, si quis emptor venerit.
vix credo tota auctione capiet † quinquagesies.
nunc, spectatores, valete et nobis clare plaudite.