Comma for either/or — dharma, courage. Spelling forgiving — corage finds courage.

    Mercator

    Chapter front

    Plautus, Titus Maccius

    Charinvs: Duas res simul nunc agere decretumst mihi:

    et argumentum et meos amores eloquar.

    non ego item facio ut alios in comoediis vi vidi amoris facere, qui aut nocti aut die aut soli aut lunae miserias narrant suas:

    quos pol ego credo húmanas querimonias non tanti facere, quid velint quid non velint;

    vobis narrabo potius meas nunc miserias.

    graece haec vocatur Emporos Philemonis, eadem Latine Mercator Macci Titi.

    pater ad mercatum hinc me meus misit Rhodum;

    biennium iam factum est, postquam abii domo.

    ibi amare occepi forma eximia mulierem.

    sed ea ut sim implicitus dicam, si operaest auribus atque advortendum ad animum adest benignitas.

    et hoc parum hercle more amatorum institi:

    †per mea per conatus sum uos sumque inde exilico.

    nam amorem haec cuncta vitia sectari solent, cura aegritudo nimiaque elegantia, multiloquium: parumlóquium hoc ideo fit quia, quae nihil attingunt ad rem nec sunt usui, tam amator profert saepe advorso tempore;

    hoc pauciloquium rursum idcirco praedico, quia nullus umquam amator adeost callide facundus, quae in rem sint suam ut possit loqui.

    nunc vos mi irasci ob multiloquium non decet:

    eodém quo amorem Venus mi hoc legavit die.

    illuc revorti certumst, conata eloquar.

    principio ut ex ephebis aetate exii atque animus studio amotus puerilist meus, amare valide coepi hinc meretricem: ilico res exulatum ad illam clám abibat patris.

    leno importunus, dominus eius mulieris, vi summa ut quicque poterat rapiebat domum.

    obiurigare pater haec noctes et dies, perfidiam, iniustitiam lenonum expromere;

    lacerari valide suam rem, illius augerier.

    summo haec clamore; interdum mussans conloqui:

    abnuere, negitare adeo me natum suom.

    conclamitare tota urbe et praedicere, omnes tenerent mutuitanti credere.

    amorem multos inlexe in dispendium:

    intemperantem, non modestum, iniurium trahere, exhaurire me quod quirem ab se domo;

    ratione pessuma a me ea quae ipsus optuma omnis labores invenisset perferens, in amoribus diffunditari ac didier.

    convicium tot me annos iam se pascere;

    quod nisi puderet, ne luberet vivere.

    sese extemplo ex ephebis postquam excesserit, non, ut ego, amori neque desidiae in otio operam dedisse, neque potestatem sibi fuisse; adeo arte cohibitum esse se a patre:

    multo opere immundo rustico se exercitum, neque nisi quinto anno quoque †positum visere urbem, atque extemplo inde, ut spectavisset peplum, rus rusum confestim exigi solitum a patre.

    ibi multo primum sese familiarium laboravisse, quom haec pater sibi diceret:

    tibi aras, tibi occas, tibi seris, tibi idem metis, tibi denique iste pariet laetitiam labos.

    postquam recesset vita patrio corpore, agrum se vendidisse atque ea pecunia navem, metretas quae trecentas tolleret, parasse atque ea se mercis mercatum undique, adeo dum, quae tum haberet, peperisset bona;

    me idem decere, si ut deceret me forem.

    ego mé ubi invisum meo patri esse intellego atque odio me esse quoi placere aequom fuit, amens amansque ut ánimum offirmo meum, dico esse iturum me mercatum, si velit:

    amorem missum facere me, dum illi obsequar.

    agit grátias mi atque ingenium adlaudat meum;

    sed mea promissa non neglexit persequi.

    aedificat navem cercurum et mercis emit, parata navi imponit, praeterea mihi talentum argenti ipsus sua adnumerat manu;

    servom una mittit, qui olim puero parvolo mihi paedagogus fuerat, quasi uti mihi foret custos. his sic confectis navem solvimus.

    Rhodum venimus, ubi quas merces vexeram omnis ut volui vendidi ex sententia.

    lucrum ingens facio praeterquam mihi meus pater dedit aestimatas merces: ita peculium conficio grande. sed dum in portu illi ambulo, hospes me quidam adgnovit, ad cenam vocat.

    venio, decumbo acceptus hilare atque ampliter.

    discubitum noctu ut imus, ecce ad me advenit mulier, qua mulier alia nullast pulchrior;

    ea nocte mecum illa hospitis iussu fuit.

    vosmet videte quam mihi valde placuerit:

    postridie hospitem adeo, oro ut vendat mihi, dico eius pro méritis gratum me et munem fore.

    quid verbis opus est? emi, átque advexi heri.

    eam me ádvexisse nolo resciscat pater.

    modo eam reliqui ad portum in navi et servolum.

    sed quid currentem servom a portu conspicor, quem navi abire vetui? timeo quid siet.

    Acanthio: Ex súmmis opibus víribusque usque éxperire, nítere, erus ut minor opera tua servetur: agedum, Acanthio, abige abs te lassitudinem, cave pigritiae praeverteris.

    simul enicat suspiritus (vix suffero hercle anhelitum), simul autem plenis semitis qui adversum eunt: aspellito, detrude, deturba in viám. haec disciplina hic pessumast:

    cúrrenti properanti haud quisquam dignum habet decedere.

    ita trés simitu res agendae sunt, quando unam occeperis:

    et currendum et pugnandum et autem iurigandum est in via.

    Charinvs:

    Quid illúc est quod ille tam expedite exquirit cursuram sibi?

    curaest, negoti quid sit aut quid nuntiet.

    Acanthio: Nugas ago.

    quam restito, tam maxime res in periclo vortitur.

    Charinvs: Mali nescio quid nuntiat.

    Acanthio: Genua hunc cursorem deserunt;

    perii, seditionem facit lien, óccupat praecordia, perii, animam nequeo vertere, nimis nihili tibicen siem.

    Charinvs:

    Acanthio: numquam edepol omnes balineae mi hanc lassitudinem eximent.

    domin án foris dicam esse erum Charinum?

    Charinvs: Ego animi pendeo.

    quíd illud sit negoti lubet scire, ex hoc metu ut eximar.

    Acanthio:

    Át etiam asto? at etiam cesso foribus facere hisce assulas?

    áperite aliquis. ubi Charinus est erus? dómin est an foris?

    num quísquam adire ad ostium dignum arbitratur?

    Charinvs: Ecce me,

    Acanthio, quem quaeris.

    Acanthio: Nusquamst disciplina ignavior.

    Charinvs: Quae té malae res ágitant?

    Acanthio: Multae, ere, te átque me.

    Charinvs:

    Quid ést negoti?

    Acanthio: Périimus.

    Charinvs: Principium id inimicis dato.

    Acanthio: At tibi sortito id optigit.

    Charinvs: Loquere íd negoti quidquid est.

    Acanthio: Placide, volo adquiescere.

    tua causa rupi ramites, iam dudum sputo sanguinem.

    Charinvs:

    Resinam ex melle Aegyptiam vorato, salvom feceris.

    Acanthio: At edepol tu calidam picem bibito, aegritudo abscesserit.

    Charinvs: Hóminem ego iracundiorem quam te novi neminem.

    Acanthio: At ego maledicentiorem quam te novi neminem.

    Charinvs: Sin saluti quod tibi esse censeo, id consuadeo?

    Acanthio:

    Apage istiusmodi salutem, cum cruciatu quae advenit.

    Charinvs: Dic mihi, an boni quid usquamst, quod quisquam uti possiet sine malo omni, aut ne laborem capias cum illo uti voles?

    Acanthio: Nescio ego istaec: philosophari numquam didici neque scio.

    ego bonum, malum quo accedit, mihi dari haud desidero.

    Charinvs:

    Cedo tuam mihi dexteram, agedum, Acanthio.

    Acanthio: Em dabitur, tene.

    Charinvs: Vin tu te mihi obsequentem esse an nevis?

    Acanthio: Opera licet experiri, qui me rupi causa currendo tua, ut quae scirem scire actutum tibi liceret.

    Charinvs: Liberum caput tibi faciam cis paucos mensis.

    Acanthio: Palpo percutis.

    Charinvs:

    Egon ausim tibi usquam quicquam facinus falsum proloqui?

    quin iam prius quam sum elocutus, scis si mentiri volo.

    Acanthio: Ah, lassitudinem hercle verba tua mihi addunt, enicas.

    Charinvs: Sicine mi obsequens es?

    Acanthio: Quid vis faciam?

    Charinvs: Tun? id quod volo.

    Acanthio: Quid id est igitur quod vis?

    Charinvs: Dicam.

    Acanthio: Dice.

    Charinvs: At énim placide volo.

    Acanthio:

    Dormientis spectatores metuis ne ex somno excites?

    Charinvs: Vae tibi.

    Acanthio: Tibi equidem a portu adporto hoc—

    Charinvs: Quid fers? dic mihi.

    Acanthio: Vim metum, cruciatum curam, iurgiumque atque inopiam.

    Charinvs: Perii, tu quidem thensaurum huc mi adportavisti mali.

    nullus sum.

    Acanthio: Immo es—

    Charinvs: Scio iam, miserum dices tu.

    Acanthio: Dixi ego tacens.

    Charinvs:

    Quid istuc est mali?

    Acanthio: Ne rogites, maxumum infortunium est.

    Charinvs: Obsecro, dissolve iam me; nimis diu animi pendeo.

    Acanthio: Placide, multa exquirere etiam prius volo quam vapulem.

    Charinvs: Hercle vero vapulabis, nisi iam loquere aut hinc abis.

    Acanthio: Hoc sis vide, ut palpatur. nullust, quando occepit, blandior.

    Charinvs:

    Obsecro hercle oroque ut istuc quid sit actutum indices, quandoquidem mihi supplicandum servolo video meo.

    Acanthio: Tandem indignus videor?

    Charinvs: Immo dignus.

    Acanthio: Equidem credidi.

    Charinvs: Obsecro, num navis periit?

    Acanthio: Salvast navis, ne time.

    Charinvs: Quid alia armamenta?

    Acanthio: Salva et sana sunt.

    Charinvs: Quin tu expedis quid siet quod me per urbem currens quaerebas modo.

    Acanthio: Tu quidem ex óre orationem mi eripis.

    Charinvs: Taceo.

    Acanthio: Tace.

    credo, si boni quid ad te nuntiem, instes acriter, qui nunc, quom malum audiendumst, flagitas me ut eloquar.

    Charinvs: Obsecro hercle te, istuc ut tu mihi malum facias palam.

    Acanthio:

    Eloquar, quandoquidem me oras. tuos pater—

    Charinvs: Quid meus pater?

    Acanthio: Tuam amicam—

    Charinvs: Quid eam?

    Acanthio: Vidit.

    Charinvs: Vidit? vae misero mihi.

    Acanthio:

    Charinvs: Qui potuit videre?

    Acanthio: Oculis.

    Charinvs: Quo pacto?

    Acanthio: Hiantibus.

    Charinvs: In hinc dierectus? núgare in re capitali mea.

    Acanthio:

    Qui, malum, ego nugor, si tibi quod me rogas respondeo?

    Charinvs: Certen vidit?

    Acanthio: Tam hercle certe quám ego te aut tu me vides.

    Charinvs: Vbi eam vidit?

    Acanthio: Intus intra navem, út prope astitit;

    et cum ea confabulatust.

    Charinvs: Perdidisti me, pater.

    eho tu, eho tu, quin cavisti ne eam videret, verbero?

    quin, sceleste, ábstrudebas, né eam conspiceret pater?

    Acanthio: Quia negotiosi eramus nos nostris negotiis:

    armamentis complicandis componendis studuimus.

    dum haec aguntur, lembo advehitur tuos pater pauxillulo, neque quisquam hominem conspicatust, donec in navem subit.

    Charinvs:

    Nequiquam, mare, subterfugi á tuis tempestatibus:

    equidem me iam censebam esse in terra atque in tuto loco, verum video med ad saxa ferri saevis fluctibus.

    loquere porro, quid sit actum.

    Acanthio: Postquam aspexit mulierem, rogitare occepit cuia esset.

    Charinvs: Quid respondit?

    Acanthio: Ilico occucurri atque interpello, matri te ancillam tuae emisse illam.

    Charinvs: Visun est tibi credere id?

    Acanthio: Etiam rogas?

    sed scelestus subigitare occepit.

    Charinvs: Illamne, obsecro?

    Acanthio: Mirum quin me subigitaret.

    Charinvs: Edepol cor miserum meum, quod guttatim contabescit, quasi in aquam indideris salem.

    perii.

    Acanthio: Em istuc unum verbum dixisti verissimum.

    stultitia istaec est.

    Charinvs: Quid faciam? credo, non credet pater, si illam matri meae me emisse dicam; post autem mihi scelus videtur, me parenti proloqui mendacium.

    neque ille credet, neque credibile est forma eximia mulierem, eam me emisse ancillam matri.

    Acanthio: Non taces, stultissime?

    credet hercle, nam credebat iam mihi.

    Charinvs: Metuo miser, ne patrem prehendat, ut sit gesta res, suspicio.

    hoc quod te rogo responde quaeso.

    Acanthio: Quaeso quid rogas?

    Charinvs: Num esse amicam suspicari visus est?

    Acanthio: Non visus est.

    quin quicque ut dicebam mihi credebat.

    Charinvs: Verum, ut tibi quidem visus est.

    Acanthio: Non, sed credebat.

    Charinvs: Vae mihi misero, nullus sum.

    sed quid ego hic in lamentando pereo, ad navem non eo?

    sequere.

    Acanthio: Si istac ibis, commodum obviam venies patri;

    postea aspiciet te timidum esse atque exanimatum: ilico retinebit, rogitabit unde illam emeris, quanti emeris:

    timidum temptabit te.

    Charinvs: Hac ibo potius. iam censes patrem abiisse a portu?

    Acanthio: Quin ea ego huc praecucurri gratia, ne te opprimeret imprudentem atque electaret.

    Charinvs: Optime.—