Chapter front
Hellenistic Plautus, Titus Maccius LatinGrvmio: Exi e culina sis foras, mastigia, qui mi inter patinas exhibes argutias.
egredere, erilis permities, ex aedibus.
ego pol te ruri, si vivam, ulciscar probe.
exi, inquam, nidor, e culina. quid lates?
Tranio: quid tibi, malum, hic ante aedis clamitatiost?
an ruri censes te esse? abscede ab aedibus.
abi rús, abi díerecte, abscede ab ianua.
em, hocíne volebas?
Grvmio: Perii. cur me verberas?
Tranio:
Quia vivis.
Grvmio: Patiar. sine modo adveniat senex.
sine modo venire salvom, quem absentem comes.
Tranio: Nec veri simile loquere nec verum, frutex, comesse quemquam ut quisquam absentem possiet.
Grvmio: Tu urbanus vero scurra, deliciae popli, rus mihi tu obiectas? sane hoc, credo, Tranio, quod te in pistrinum scis actutum tradier.
cis hercle paucas tempestates, Tranio, augebis ruri numerum, genus ferratile.
nunc, dum tibi lúbet licetque, pota, perde rem, corrumpe erilem ádulescentem óptumum;
dies noctesque bibite, pergraecamini, amicas emite liberate, pascite parasitos, obsonate pollucibiliter.
haecine mandavit tibi, quom peregre hinc it, senex?
hocine modo hic rem curatam offendet suam?
hocine boni esse officium servi existumas, ut eri sui corrumpat et rem et filium?
nam ego illúm corruptum duco, quom his factis studet;
quo nemo adaeque iuventute ex omni Attica antehac est habitus parcus nec magis continens, is nunc in aliam partem palmam possidet.
virtute id factum tua et magisterio tuo.
Tranio: Quid tibi, malum, me aut quid ego agam curatiost?
an ruri quaeso non sunt, quos cures, bovis?
lubet potare, amare, scorta ducere.
mei tergi facio haec, non tui fiducia.
Grvmio: Quam confidenter loquitur.
Tranio: At te Iuppiter dique omnes perdant, fu, oboluisti alium.
germana inluvies, rusticus, hircus, hara suis, caeno κοπρὼν commixte.
Grvmio: Quid vis fieri?
non omnes possunt olere unguenta exotica, si tú oles, neque superiores accumbere neque tam facetis quam tu vivis victibus.
tu tíbi istos habeas turtures piscis avis, sine me aliato fungi fortunas meas.
tu fortunatu s e s fortunatu's, ego miser: patiunda sunt.
meum bonum me, te tuom maneat malum.
Tranio: Quasi invidere mi hoc videre, Grumio, quia mihi bene est et tibi male est; dignissumumst:
decet me amare et te bubulcitarier, me victitare pulchre, te miseris modis.
Grvmio: O carnuficium cribrum, quod credo fore, ita te forabunt patibulatum per vias stimulis carnufices, si huc reveniat senex.
Tranio:
Qui scis, an tibi istuc evenat prius quam mihi?
Grvmio: Quia numquam merui, tu meruisti et nunc meres.
Tranio: Orationis operam compendi face, nisi te mala re magna mactari cupis.
Grvmio: Ervom daturin estis, bubus quod feram?
date, si non estis. agite, porro pergite quoniam occepistis: bibite, pergraecamini, este, ecfercite vos, saginam caedite.
Tranio: Tace atque abi rús. ego ire in Piraeum volo, in vesperum parare piscatum mihi.
ervom tibi aliquis cras faxo ad villam adferat.
quid est? quíd tu me nunc optuere, furcifer?
Grvmio: Pol tibi istuc credo nomen actutum fore.
Tranio: Dum interea sic sit, istuc actutum sino.
Grvmio: Ita est. sed unum hoc scito: nimio celerius veniet quod noles quam illud, quod cupide petas.
Tranio: Molestus ne sis nunciam, i rus, te amove.
ne tu hercle praeterhac mihi non facies moram.—
Grvmio: Satin abiit neque quod dixi flocci existumat?
pro di immortales, obsecro vostram fidem, facite, huc ut redeat noster quam primum senex, triennium qui iam hinc abest, prius quam omnia periere, et aedis et ager; qui nisi huc redit, paucorum mensum sunt relictae reliquiae.
nunc rus abibo. nam eccum erilem filium video, corruptum ex adulescente optumo.—
Philolaches: Recórdatus múltum et diú cogitávi argúmentaque ín pectus ínstitui multa ego, átque in meó corde, si ést quod mihí cor, eám rem volútavi et diú disputávi, hominém cuius réi, quandó natus esset, similem ésse arbitrárer simulácrumque habére:
id répperi iam exémplum.
novárum aedium ésse arbitrór similem ego hóminem, quandó natus ést. ei rei argúmenta dícam.
atque hóc vosmet ípsi, sció, proinde utí nunc ego ésse autumó, quando dícta audiétis mea, haud áliter id dicétis.
auscúltate, argúmenta dúm dico ad hánc rem:
simúl gnarurís vos volo ésse hanc rem mécum.
aedés quom extempló sunt parátae, expolítae, factaé probe examússim, laudánt fabrum atque aedés probant, sibi quísque inde exemplum éxpetunt, sibi quísque similis vólt suas, sumptum óperam non parcúnt suam.
átque ubi illo ímmigrat néquam homo, indíligens cúm pigra fámilia, immúndus, instrénuos, hic iam aédibus vitium ádditur, bonaé cum curantúr male;
átque illud saépe fit: témpestas venit, cónfringit tégulas ímbricesque: ibi dóminus indíligens réddere aliás nevolt;
vénit imber, pérlavit párietes, pérpluont, tígna putéfacit, pérdit operám fabri:
néquior fáctus iam est úsus aedium.
átque ea haud ést fabri cúlpa, sed mágna pars mórem hunc induxérunt: si quid númmo sarcirí potest,
úsque mantánt neque id fáciunt, donicum párietes ruont: aédificantur aédes totae dénuo.
haec árgumenta ego aédificiis díxi; nunc etiám volo dicére, ut homines aédium esse símilis arbitrémini.
primúmdum paréntes fabrí liberúm sunt:
ei fúndamentúm substruont liberórum;
extóllunt, paránt sedulo ín firmitátem et ut in usum boni et in speciem† popló sint sibíque, haud matériae repárcunt nec súmptus ibí sumptuí esse dúcunt;
expóliunt: docént litterás, iura léges, sumptú suo et labore nitúntur, ut alií sibi esse illórum similis éxpetant.
ád legionem cum íta paratos míttunt, adminiclum eís danunt tum iam, áliquem cognatúm suom.
eátenus. abeunt á fabris. únum ubi emeritum est stipendium, igitúr tum specimen cérnitur, quo evéniat aedificátio.
nám ego ad illúd frugi usque ét probus fui,
ín fabrorúm potestáte dum fui.
póstea quom ímmigravi íngenium in meum, pérdidi operám fabrorum ílico oppido.
vénit ignávia, ea míhi tempestás fuit, mi ádventu suo grándinem attulit;
haéc verecúndiam mi ét virtutís modum déturbavít detexítque a me ilico;
póstilla optígere me néglegens fui.
contínuo pro imbre amór advenit, is úsque in pectus pérmanavit, pérmadefecit cór meum.
núnc simul rés, fides, fáma, virtús, decus déseruerunt: égo sum in usu fáctus nimio néquior.
atque édepol ita haec tigna úmide iam pútent: non videór mihi sarcíre posse aedés meas, quin tótae perpetuaé ruant, cum fúndamento périerint nec quísquam esse auxilió queat.
cór dolet, cum scio ut núnc sum atque ut fui, quó neque indústrior dé iuventúte erat quisquam nec clárior árte gymnástica:
dísco, hastís, pila, cúrsu, armís, equo víctitabám volup, pársimonia ét duritia díscipulinae aliís eram,
óptumi quique éxpetebant á me doctrinám sibi.
núnc, postquam nihilí sum, id vero meópte ingenio répperi.
Philemativm: Iam prídem ecastor frígida non lávi magis lubénter nec quom me melius, mea Scapha, rear esse deficatam.
Scapha: Eventus rebus omnibus, velut horno messis magna fuit.
Philemativm: Quíd ea messis attinet ad meam lavationem?
Scapha:
Nihilo plus quam lavatio tua ad messim.
Philolaches: O Venus venusta, haec illa est tempestas mea, mihi quae modestiam omnem detexit, tectus qua fui; tum mihi Amor et Cupido in pectus perpluit meum, neque iam umquam optigere possum:
madent iam in corde parietes, periere haec oppido aedis.
Philemativm:
Contempla, amabo, mea Scapha, satin haec me vestis deceat.
volo mé placere Philolachi, meo ocello, meo patrono.
Scapha: Quin tu te exornas moribus lepidis, quom lepida tute es?
non vestem amatores amant, sed vestis fartim.
Philolaches: Ita me di ament, lepidast Scapha, sapit scelesta multum.
ut lepide omnes mores tenet sententiasque amantum.
Philemativm: Quid nunc?
Scapha: Quid est?
Philemativm: Quin me aspice et contempla, ut haec me deceat.
Scapha: Virtute formae id evenit, te ut deceat quidquid habeas.
Philolaches: Ergo ob istuc verbum te, Scapha, donabo ego hodie aliqui, neque patiar te istanc gratiis laudasse, quae placet mi.
Philemativm:
Nolo ego te adsentari mihi.
Scapha: Nimis tú quidem stulta es mulier.
eho, mavis vituperarier falso quam vero extolli?
equidem pol vel falso tamen laudari multo malo, quam vero culpari aut meam speciem alios inridere.
Philemativm: Ego verum amo, verum volo dici mihi: mendacem odi.
Scapha:
Ita tu me ames, ita Philolaches tuos té amet, ut venusta es.
Philolaches: Quid ais, scelesta? quo modo adiurasti? ita ego istam amarem?
quid istaéc me, id cur non additum est? infecta dona facio.
periisti: quod promiseram tibi donum, perdidisti.
Scapha: Equidem pol miror tam catam, tam docilem te et bene doctam nunc stultam stulte facere.
Philemativm: Quin mone quaéso, si quid erro.
Scapha: Tu ecastor erras, quae quidem illum expectes unum atque illi morem praecipue sic geras atque alios asperneris.
matronae, non meretricium est unum inservire amantem.
Philolaches: Pro Iuppiter, nam quod malum versatur meae domi illud?
di deaeque me omnes pessumis exemplis interficiant, nisi ego illam anum interfecero siti fameque atque algu.
Philemativm: Nolo ego mihi male te, Scapha, praecipere.
Scapha: Stulta es plane, quae illum tibi aeternum putes fore amicum et benevolentem.
moneo ego te: te ille deseret aetate et satietate.
Philemativm:
Non spero.
Scapha: Insperata accidunt magis saépe quam quae speres.
postremo, si dictis nequis perduci, ut vera haec credas mea dicta, ex factis nosce rem. vides quaé sim; et quae fui ante.
nihilo ego quam nunc tu amata sum; átque uni modo gessi morem:
qui pol me, ubi aetate hoc caput colorem commutavit, reliquit deseruitque me. tibi idem futurum credo.
Philolaches: Vix comprimor, quin involem illi in oculos stimulatrici.
Philemativm: Solam ille me soli sibi suo sumptu liberavit:
illi me soli censeo esse oportere opsequentem.
Philolaches: Pro di immortales, mulierem lepidam et pudico ingenio.
bene hercle factum et gaudeo mihi nihil esse huius causa.
Scapha: Inscita ecastor tu quidem es.
Philemativm: Quapropter?
Scapha: Quae istuc cures, ut te ille amet.
Philemativm: Cur obsecro non curem?
Scapha: Libera es iam.
tu iam quod quaerebas habes: ille té nisi amabit ultro, id pro tuo capite quod dedit perdiderit tantum argenti.
Philolaches:
Perii hercle, ni ego illam pessumis exemplis enicasso.
illa hanc corrumpit mulierem malesuada † vitilena.
Philemativm: Numquam ego illi possum gratiam referre ut meritust de me.
Scapha, id tu mihi ne suadeas, ut illúm minoris pendam.
Scapha: At hoc únum facito cogites: si illum inservibis solum dum tibi nunc haec aetatulast, in sénecta male querere.
Philolaches: In anginam ego nunc me velim verti, ut veneficae illi fauces prehendam atque enicem scelestam stimulatricem.
Philemativm: Eundem ánimum oportet nunc mihi esse gratum, ut impetravi, atque olim, prius quam id extudi, quom illi subblandiebar.
Philolaches:
Divi me faciant quod volunt, ni ob istam orationem te liberasso denuo et ni Scapham enicasso.
Scapha: Si tibi sat acceptum est fore tibi victum sempiternum atque illum amatorem tibi proprium futurum in vita, soli gerundum censeo morem et capiundas crines.
Philemativm:
Vt fama est homini, exin solet pecuniam invenire.
ego si bonam famam mihi servasso, sat ero dives.
Philolaches: Siquidem hércle vendundust pater, venibit multo potius, quam te me vivo umquam sinam egere aut mendicare.
Scapha: Quid illís futurum est ceteris qui té amant?
Philemativm: Magis amabunt, quom me videbunt gratiam referre bene mere nti.
Philolaches: Vtinam nunc meus emortuos pater ad me nuntietur, ut ego exheredem meis bonis me faciam atque haec sit heres.
Scapha: Iam ista quidem absumpta res erit: dies nóctesque estur bibitur, neque quisquam parsimoniam adhibet: sagina plane est.
Philolaches:
In te hercle certumst principe ut sim parcus experiri, nam neque edes quicquam neque bibes apud me his decem diebus.
Philemativm: Si quid tu in illum bene voles loqui, id loqui licebit:
nec recte si illi dixeris, iam ecastor vapulabis.
Philolaches: Edepol si summo Ióvi bovi eo argénto sacruficassem, pro illius capite quod dedi, numquam aeque id bene locassem.
videas eam medullitus me amare. oh, probus homo sum:
quae pro me causam diceret, patronum liberavi.
Scapha: Video te nihili pendere prae Philolache omnis homines.
nunc, ne eius causa vapulem, tibi potius adsentabor.
Philemativm: Cédo mi speculum et cum ornamentis arculam actutum, Scapha, ornata ut sim, quom huc adveniat Philolaches voluptas mea.
Scapha: Mulier quae se suamque aetatem spernit, speculo ei usus est:
quid opust speculo tibi, quae tute speculo speculum es maxumum?
Philolaches:
Ob istuc verbum, ne nequiquam, Scapha, tam lepide dixeris, dabo aliquid hodie peculi tibi, Philematium mea.
Philemativm: Suo quique loco (viden?) capillus satis compositust commode.
Scapha: Vbi tu commoda es, capillum commodum esse credito.
Philolaches: Vah, quid illá pote peius quicquam muliere memorarier?
nunc adsentatrix scelesta est, dudum adversatrix erat.
Philemativm: Cedo cerussam.
Scapha: Quid cerussa opust nám?
Philemativm: Qui malas oblinam.
Scapha: Vna operá ebur atramento candefacere postules.
Philolaches: Lepide dictum de atramento atque ebore. euge, plaudo Scaphae.
Philemativm: Tum tu igitur cedo purpurissum.
Scapha: Non do. scita es tu quidem.
nova pictura interpolare vis opus lepidissimum?
non istanc aetatem oportet pigmentum ullum attingere, neque cerussam neque melinum, neque aliam ullam offuciam.
Philemativm: Cape igitur speculum.
Philolaches: Ei mihi misero, savium speculo dedit.
nimis velim lapidem, qui ego illi speculo diminuam caput.
Scapha:
Linteum cape atque exterge tibi manus.
Philemativm: Quid ita, obsecro?
Scapha: Vt speculum tenuisti, metuo né olant argentum manus:
ne usquam argentum te accepisse suspicetur Philolaches.
Philolaches: Non videor vidisse lenam callidiorem ullam alteras.
ut lepide atque astute in mentem venit de speculo malae.
Philemativm:
Etiamne unguentis unguendam censes?
Scapha: Minime feceris.
Philemativm: Quapropter?
Scapha: Quia ecastor mulier recte olet, ubi nihil olet.
nam istae veteres, quae se unguentis unctitant, interpoles, vetulae, edentulae, quae vitia corporis fuco occulunt, ubi sese sudor cum unguentis consociavit, ilico itidem olent, quasi cum una multa iura confudit cocus.
quid olant nescias, nisi id unum, † ni male olere intellegas.
Philolaches: Vt perdocte cuncta callet. nihil hac docta doctius.
verum illud ésse maxima adeo pars vestrorum intellegit, quibus anus domi súnt uxores, quae vos dote meruerunt.
Philemativm:
Agedum contempla aurum et pallam, satin haec me deceat, Scapha.
Scapha: Non me istuc curare oportet.
Philemativm: Quem obsecro igitur?
Scapha: Eloquar:
Philolachem, is ne quid emat, nisi quod sibi placere censeat.
quid opust, quod suom esse nolit, ei ultro ostentarier?
pulchra mulier nuda erit quam purpurata pulchrior:
nam si pulchra est, nimis ornata est.
Philolaches: Nimis diu abstineo manum.
quid hic vos agitis?
Philemativm: Tibi me exorno út placeam.
Philolaches: Ornata es satis.
abi tu hinc intro atque ornamenta haec aufer. sed, voluptas mea, mea Philematium, potare tecum conlibitum est mihi.
Philemativm: Et edepol mihi tecum, nam quod tibi libet idem mihi libet, mea voluptas.
Philolaches: Em istuc verbum vile est viginti minis.
Philemativm:
Cedo, amabo, decem: bene emptum tibi dare hoc verbum volo.
Philolaches: Etiam nunc decem minae apud te sunt; vel rationem puta.
triginta minas pro capite tuo dedi.
Philemativm: Cur exprobras?
Philolaches: Egone id exprobrem, qui mihimet cupio id opprobrarier?
nec quicquam argenti locavi iam diu usquam aeque bene.
Philemativm:
Certe ego, quod te amo, operam nusquam melius potui ponere.
Philolaches: Bene igitur ratio accepti atque expensi inter nos convenit:
tu me amas, ego té amo; merito id fieri uterque existimat.
haec qui gaudent, gaudeant perpetuo suo semper bono;
qui invident, ne umquam eorum quisquam invideat prosus commodis.
Philemativm:
Age accumbe igitur. cedo aquam manibus, puere, appone hic mensulam.
vide, tali ubi sint. vin unguenta?
Philolaches: Quid opust? cum stacta accubo.
sed estne hic meus sodalis, qui huc incedit cúm amica sua?
is est, Callidamates cum amica incedit. euge, oculus meus, conveniunt manuplares eccos: praedam participes petunt.
Callidamates: Advérsum veníri mihi ád Philolachétem voló temperi. aúdi, em tibi ímperatum est.
nam ílli ubi fui, inde éffugi foras, ita me íbi male convívi sermónisque taésumst.
nunc cómissatum íbo ad Phílolachetem, ubi nós hilari ingénio et lépide accipient.
ecquíd tibi videór mammamadére?
Delphivm: Sémper istóc modo.
moratu s e s morátu's tu te. íre huc debébas.
Callidamates:
Visne égo te ac tu me ampléctare?
Delphivm: Si tíbi cordi est faceré, licet.
Callidamates: Lépida es.
dúc me amabó.
Delphivm: Cave né cadas, ásta.
Callidamates: O—o—ocellús meus, túos sum alumnus, mél meum.
Delphivm: Cáve modo, né prius ín via accúmbas, quam ílli, ubi léctus est strátus, concúmbimus.
Callidamates: Síne, sine cádere me.
Delphivm: Síno, sed hoc, quod mi in manu est:
sí cades, nón cades quín cadam técum.
Callidamates: Iacéntis tollet póstea nos ámbos aliquis.
Delphivm: Madet hómo.
Callidamates: Tun me ais mammámadere?
Delphivm:
Cedo mánum, nolo equidem te ádfligi.
Callidamates: Em téne.
Delphivm: Age, i símul.
Callidamates: Quo ego eam?
Delphivm: An ne scis?
Callidamates: Scio, ín mentem venít modo:
nempe dómum eo comissátum.
Delphivm: Immo, ístuc quidem.
Callidamates: Iam mémini.
Philolaches:
Núm non vis me óbviam hís ire, anime mi?
ílli ego ex ómnibus óptume volo.
iám revertár.
Philemativm: Diu ést iam id mihi.
Callidamates: Écquis hic ést?
Philolaches: Adest.
Callidamates: Eú, Philolaches, sálve, amicíssime mi ómnium hominum.
Philolaches:
Dí te ament. áccuba, Cállidamates.
únde agis te?
Callidamates: Únde homo ébrius probe.
Philemativm: Quín amabo áccubas, Délphium mea?
da ílli quod bibat.
Callidamates: Dórmiam ego iam.
Philolaches: Núm mirum aut novom quíppiam facit?
Delphivm:
Quíd ego hoc faciam póstea?
Philemativm: Mea, síc sine eumpse.
age tu ínterim da ab Délphio cito cántharum circum.