Comma for either/or — dharma, courage. Spelling forgiving — corage finds courage.

    Mostellaria

    Chapter 1

    Plautus, Titus Maccius

    Tranio: Iúppiter supremus summis opibus atque industriis me periisse et Philolachetem cupit erilem filium.

    occidit Spes nostra, nusquam stabulum est Confidentiae, nec Salus nobis saluti iam esse, si cupiat, potest:

    ita mali, maeroris montem maximum ad portum modo conspicatus sum: erus advenit peregre, periit Tranio.

    ecquis homo est, qui facere argenti cupiat aliquantum lucri, quí hodie sese excruciari meam vicem possit pati?

    ubi sunt isti plagipatidae, ferritribaces viri, vel isti qui hosticas trium númmum causa subeunt sub falas, ubi quinis aut denis hastis corpus transfigi solet?

    ego dabo ei talentum, primus qui in crucem excucurrerit;

    sed ea lege, ut offigantur bis pedes, bis bracchia.

    ubi id erit factum, a me argentum petito praesentarium.

    sed ego—sumne infelix, qui non curro curriculo domum?

    Philolaches: Adest adest opsonium. eccum Tranio a portu redit.

    Tranio: Philolaches.

    Philolaches: Quid est?

    Tranio: Et ego et tu—

    Philolaches: Quid et ego et tu?

    Tranio: Periimus.

    Philolaches: Quid ita?

    Tranio: Pater adest.

    Philolaches: Quid ego ex te aúdio?

    Tranio: Absumpti sumus.

    pater inquam tuos venit.

    Philolaches: Vbi is est, obsecro?

    Tranio: adest.

    Philolaches:

    Quis id ait? quis vidit?

    Tranio: Egomet inquam vidi.

    Philolaches: Vae mihi.

    quid ego ago?

    Tranio: Nam quid tu, malum, me rogitas quid agas? accubas.

    Philolaches: Tutin vidisti?

    Tranio: Egomet, inquam.

    Philolaches: Certe?

    Tranio: Certe inquam.

    Philolaches: Occidi, si tu vera memoras.

    Tranio: Quid mihi sit boni, si mentiar?

    Philolaches: Quid ego nunc faciam?

    Tranio: Iube haec hinc omnia amolirier.

    quis istic dormit?

    Philolaches: Callidamates.

    Tranio: Suscita istum, Delphium.

    Delphivm: Callidamates, Callidamates, vigila.

    Callidamates: Vigilo, cedo bibam.

    Delphivm: Vigila. pater advenit peregre Philolachis.

    Callidamates: Valeat pater.

    Philolaches: Valet ille quidem, atque ego disperii.

    Callidamates: Bis periisti? qui potest?

    Philolaches: Quaeso edepol, exsurge; pater advenit.

    Callidamates: Tuos venit pater?

    iube abíre rursum. quíd illi reditio etiam húc fuit?

    Philolaches: Quid ego agam? pater iam híc me offendet miserum adveniens ebrium, aedis plenas convivarum et mulierum. miserum est opus, igitur demum fodere puteum, úbi sitis fauces tenet;

    sicut ego adventu patris nunc quaero quid faciam miser.

    Tranio:

    Ecce autem iterum hic deposivit caput et dormit. suscita.

    Philolaches: Etiam vigilas? pater, inquam, aderit iam hic meus.

    Callidamates: Ain tu, pater?

    cedo soleas mihi, ut arma capiam. iam pol ego occidam patrem.

    Philolaches: Perdis rem.

    Delphivm: Tace, amabo.

    Tranio: Abripite hunc intro actutum inter manus.

    Callidamates: Iam hercle ego vos pro matula habebo, nisi mihi matulam datis.

    Philolaches:

    Perii.

    Tranio: Habe bonum animum: ego istum lepide medicabo metum.

    Philolaches: Nullus sum.

    Tranio: Taceas: ego qui istaec sedem meditabor tibi.

    satin habes, si ego advenientem íta patrem faciam tuom, non modo ne intro eat, verum etiam ut fugiat longe ab aedibus?

    vos modo hinc abite intro atque haec hinc propere amolimini.

    Philolaches:

    Vbi ego ero?

    Tranio: Vbi maxime esse vis: cum hác, cum istac eris.

    Delphivm: Quid si igitur abeamus hinc nos?

    Tranio: Non hoc longe, Delphium.

    nam intus potate hau tantillo hác quidem causa minus.

    Philolaches: Ei mihi, quam ístaec blanda dicta quo evenant madeo metu.

    Tranio: Potin animó ut sis quieto et facias quod iubeo?

    Philolaches: Potest.

    Tranio:

    Omnium primum, Philematium, intro abi, et tu, Delphium.

    Delphivm: Morigerae tibi erimus ambae.—

    Tranio: Ita ille faxit Iuppiter.

    animum advorte nunciam tu quae volo accurarier.

    omnium primumdum aédes iam face occlusae sient;

    intus cave muttire quemquam siveris.

    Philolaches: Curabitur.

    Tranio:

    Tamquam si intus natus nemo in aedibus habitet.

    Philolaches: Licet.

    Tranio: Neu quisquam responset, quando hasce aedis pultabit senex.

    Philolaches: Numquid aliud?

    Tranio: Clavem mi harunc aedium Laconicam iam iube efferri intus: hasce ego aedis occludam hinc foris.

    Philolaches: In tuam cústodelam meque et meas spes trado, Tranio.—

    Tranio:

    Pluma haud interest, patronus an cliens probior siet.

    Homini, cui nulla in pectore est audacia, quamvis desubito facile est facere nequiter:

    verum id videndum est, id viri docti est opus, quae designata sint et facta nequiter, tranquille cuncta et ut proveniant sine malo, ne quid potiatur, quam ob rem pigeat vivere.

    sicut ego efficiam, quae facta hic turbavimus, profecto ut liqueant omnia et tranquilla sint neque quicquam nobis pariant ex se incommodi.

    sed quid tu egredere, Sphaerio?

    Pver: Iamiam

    Tranio: Optime.

    praeceptis paruisti.

    Pver: Iussit maximo opere orare, ut patrem aliquo absterreres modo, ne intro iret ad se.

    Tranio: Quin etiam illi hoc dicito, facturum me, ut ne etiam aspicere aedis audeat, capite obvoluto ut fugiat cum summo metu.

    clavem cedo atque abi intro atque occlude ostium, et ego hinc occludam.—iube venire nunciam.

    ludos ego hodie vivo praesenti hic seni faciam, quod credo mortuo numquam fore.

    concedam a foribus huc, hinc speculabor procul, unde advenienti sarcinam imponam seni.

    Theopropides: Habeo, Neptune, gratiam magnam tibi, quom med amisisti abs te vix vivom domum.

    verum si posthac me pedem latum modo scies ímposisse in undam, hau causast, ilico quod nunc voluisti facere quin facias mihi.

    apage, apage te a me nunciam post hunc diem:

    quod crediturus tibi fui, omne credidi.

    Tranio: Edepol, Neptune, peccavisti largiter, qui occasionem hanc amisisti tam bonam.

    Theopropides:

    Triennio post Aegypto advenio domum;

    credo exspectatus veniam familiaribus.

    Tranio: Nimio edepol ille potuit exspectatior venire, qui te nuntiaret mortuom.

    Theopropides: Sed quid hoc? occlusa ianua est interdius.

    pultabo. heus, ecquis intust? aperitin fores?

    Tranio: Quis homo est, qui nostras aedes accessit prope?

    Theopropides: Meus sérvos hic quidem est Tranio.

    Tranio: O Theopropides, ere, salve, salvom te advenisse gaudeo.

    usquin valuisti?

    Theopropides: Vsque ut vides.

    Tranio: Factum optime.

    Theopropides:

    Quid vos? insanin estis?

    Tranio: Quidum?

    Theopropides: Sic, quia foris ámbulatis, natus nemo in aedibus servat, neque qui recludat neque † quis respondeat.

    pultando paene confregi hasce ambas foris.

    Tranio: Eho an tú tetigisti has aedis?

    Theopropides: Cur non tangerem?

    quin pultando, inquam, paene confregi foris.

    Tranio: Tetigistin?

    Theopropides: Tetigi, inquam, et pultavi.

    Tranio: Vah.

    Theopropides: Quid est?

    Tranio: Male hercle factum.

    Theopropides: Quid est negoti?

    Tranio: Non potest dici, quam indignum facinus fecisti et malum.

    Theopropides: Quid iam?

    Tranio: Fuge, obsecro, atque abscede ab aedibus.

    fuge huc, fuge ad me propius. tetigistin foris?

    Theopropides: Quo modo pultare potui, si non tangerem?

    Tranio: Occidisti hercle—

    Theopropides: Quem mortalem?

    Tranio: Omnis tuos.

    Theopropides: Di te deaeque ómnes faxint cum istoc omine—

    Tranio: Metuo, te atque istos expiare ut possies.

    Theopropides:

    Quam ob rem? aut quam subito rem mihi adportas novam?

    Tranio: Et heus, iube illos illinc ambo abscedere.

    Theopropides: Apscedite.

    Tranio: Aedes ne attigatis. tangite vos quoque terram.

    Theopropides: Obsecro hercle, quin eloquere

    Tranio: Quia septem menses sunt, quom in hasce aedis pedem nemo intro tetulit, semel ut emigravimus.

    Theopropides: Eloquere, quid ita?

    Tranio: Circumspicedum, numquis est, sermonem nostrum qui aucupet?

    Theopropides: Tutum probest.

    Tranio:

    Circumspice etiam.

    Theopropides: Nemo est. loquere nunciam.

    Tranio: Capitale scelus est.

    Theopropides: Quid est? non satis intellego.

    Tranio: Scelus, inquam, factum est iam diu, antiquom et vetus.

    Theopropides: Antiquom?

    Tranio: Id adeo nos nunc factum invenimus.

    Theopropides: Quid istúc est sceleris? aut quis id fecit? cedo.

    Tranio:

    Hospes necavit hospitem captum manu;

    iste, ut ego opinor, qui has tibi aedis vendidit.

    Theopropides: Necavit?

    Tranio: Aurumque ei ademit hospiti eumque híc defodit hospitem íbidem in aedibus.

    Theopropides: Quapropter id vos factum suspicamini?

    Tranio:

    Ego dicam, ausculta. út foris cenaverat tuos gnátus, postquam rediit a cena domum, abimus omnes cubitum; condormivimus:

    lucernam forte oblitus fueram exstinguere;

    atque ille exclamat derepente maximum.

    Theopropides:

    Quis homo? án gnatus meus?

    Tranio: St, tace, ausculta modo.

    ait vénisse illum in somnis ad se mortuom.

    Theopropides: Nempe ergo in somnis?

    Tranio: Ita. sed ausculta modo.

    ait illum hoc pacto sibi dixisse mortuom.

    Theopropides: In somnis?

    Tranio: Mirum quin vigilanti diceret, qui abhinc sexaginta annos occisus foret.

    interdum inepte stultus es, Theopropides.

    Theopropides: Taceo.

    Tranio: Sed ecce quae illi in

    “ego transmarinus hospes sum Diapontius.

    hic habito, haéc mihi dedita est habitatio.

    nam me Acheruntem recipere Orcus noluit, quia praemature vita careo. per fidem deceptus sum: hospes me necavit isque me defodit insepultum clám in hisce aedibus, scelestus, auri causa. nunc tu hinc emigra.

    scelestae haé sunt aedes, impia est habitatio”.

    quae hic monstra fiunt, anno vix possum eloqui.

    Theopropides: St, st.

    Tranio: Quid, obsecro hercle, factum est?

    Theopropides: Concrepuit foris.

    Tranio: Hicin percussit!

    Theopropides: Guttam haud habeo sanguinis, vivom me accersunt Acheruntem mortui.

    Tranio: Perii, illisce hodie hanc conturbabunt fabulam.

    nimis quám formido, ne manifesto hic me opprimat.

    Theopropides: Quid tute tecum loquere?

    Tranio: Abscede ab ianua.

    fuge, obsecro hercle.

    Theopropides: Quo fugiam? etiam tu fuge.

    Tranio:

    Nihil ego formido, pax mihi est cum mortuis.

    Intvs: Heus, Tranio.

    Tranio: Non me appellabis, si sapis.

    nihil ego commerui, neque istas percussi fores.

    Intvs: Quaeso—

    Tranio: Cave verbum faxis.

    Theopropides: Dic quid segreges sermonem.

    Tranio: Apage hinc te.

    Theopropides: Quae r es te agitat, Tranio?

    quicum istaec loquere?

    Tranio: An quaeso tu appellaveras?

    ita me di amabunt, mortuom illum credidi expostulare quia percussisses fores.

    sed tu, etiamne astas nec quae dico optemperas?

    Theopropides: Quid faciam?

    Tranio: Cave respexis, fuge, operi caput.

    Theopropides:

    Cur non fugis tu?

    Tranio: Pax mihi est cum mortuis.

    Theopropides: Scio. quíd modo igitur? cur tanto opere extimueras?

    Tranio: Nil me curassis, inquam, ego mihi providero:

    tu, ut occepisti, tantum quantum quis fuge, atque Herculem invoca.

    Theopropides: Hercules, ted invoco.—

    Tranio:

    Et ego—tibi hodie ut det, senex, magnum malum.

    pro di immortales, obsecro vestram fidem, quid ego hodie negoti confeci mali.