Comma for either/or — dharma, courage. Spelling forgiving — corage finds courage.

    Mostellaria

    Chapter 2

    Plautus, Titus Maccius

    Danista: Scelestiorem ego annum argento faenori numquam ullum vidi quam hic mihi annus optigit.

    a mani ad noctem usque in foro dego diem, locare argenti nemini nummum queo.

    Tranio:

    Nunc pol ego perii plane in perpetuom modum.

    danista adest, qui dedit argentum faenore, qui amica est empta quoque opus in sumptus fuit.

    manifesta res est, nisi quid occurro prius, ne hóc senex resciscat. ibo huic obviam.

    sed quidnam hic sese tam cito recipit domum?

    metuo ne de hac re quippiam indaudiverit.

    accedam atque adpellabo. ei quam timeo miser.

    nihil est miserius quam animus hominis conscius, sicut me † habet. verum utut res sese habet, pergam turbare porro: ita haec res postulat.

    unde is?

    Theopropides: Conveni illum unde hasce aedis emeram.

    Tranio: Numquid dixisti de illo quod dixi tibi?

    Theopropides: Dixi hercle vero ómnia.

    Tranio: Ei misero mihi, metuo ne techinae meae perpetuo perierint.

    Theopropides:

    Quid tute tecum?

    Tranio: Nihil enim. sed dic mihi, dixtine quaeso?

    Theopropides: Dixi, inquam, ordine omnia.

    Tranio: Etiam fatetur de hospite?

    Theopropides: Immo pernegat.

    Tranio: Negat scelestus?

    Theopropides: Negitat in quam.

    Tranio: Cogita:

    non confitetur?

    Theopropides: Dicam si confessus sit.

    quid nunc faciundum censes?

    Tranio: Egon quid censeam?

    cape, obsecro hercle, cúm eo úna iudicem

    (sed eum videto ut capias, qui credat mihi):

    tam facile vinces quam pirum volpes comest.

    Danista: Sed Philolachetis servom éccum Tranium, qui mihi neque faenus neque sortem argenti danunt.

    Theopropides: Quo té agis?

    Tranio: Nec quoquam abeo. né ego sum miser, scelestus, natus dis inimicis omnibus.

    iam illo praesente adibit. ne ego homo sum miser, ita et hinc et illinc mi exhibent negotium.

    sed occupabo adire.

    Danista: Hic ad me it, salvos sum, spes est de argento.

    Tranio: Hílarus est: frustra est homo.

    salvere iubeo te, Misargyrides, bene.

    Danista: Salve et tu. quid de argentost?

    Tranio: Abi sis, belua.

    continuo adveniens pilum iniecisti mihi.

    Danista:

    Hic homo est inanis.

    Tranio: Hic homo est certe háriolus.

    Danista: Quin tu istas mittis tricas?

    Tranio: Quin quid vis cedo.

    Danista: Vbi Philolaches est?

    Tranio: Numquam potuisti mihi magis opportunus adven ire quam advenis.

    Danista: Quid est?

    Tranio: Concede huc.

    Danista: Quin mihi faenus red ditur?

    Tranio:

    Scio té bona esse voce, ne clama nimis.

    Danista: Ego hercle vero clamo.

    Tranio: Ah, gere morem mihi.

    Danista: Quid tibi ego morem vis geram?

    Tranio: Abi quaeso hinc domum.

    Danista: Abeam?

    Tranio: Redito huc circiter meridie.

    Danista: Reddeturne igitur faenus?

    Tranio: Reddeturne. abi.

    Danista:

    Quid ego huc recursem aut operam sumam aut conteram?

    quid si hic manebo potius ad meridie?

    Tranio: Immo abi domum, verum hercle dico, abi modo.

    Danista: Quin vos mihi faenus date. quid hic nugamini?

    Tranio:

    Eu hércle, ne tu—abi modo, ausculta mihi.

    Danista: Iam hercle ego illum nominabo.

    Tranio: Euge strenue.

    beatus vero es nunc, quom clamas.

    Danista: Meum peto.

    multos me hoc pacto iam dies frustramini.

    molestus si sum, reddite argentum: abiero.

    responsiones omnes hoc verbo eripis.

    Tranio: Sortem accipe.

    Danista: Immo faenus, id primum volo.

    Tranio: Quid ais tu, ómnium hominum taeterrime?

    venisti huc te extentatum? agas quod in manu est.

    non dat, non debet.

    Danista: Non debet?

    Tranio: Ne frit quidem ferre hinc potes. an metuis ne quo abeat foras urbe exulatum faenoris causa tui, quoi sortem accipere iam licet?

    Danista: Quin non peto sortem: illuc primum, faenus, reddundum est mihi.

    Tranio: Molestus ne sis. nemo dat, age quid lubet.

    tu solus, credo, faenore argentum datas.

    Danista: Cedo faenus, redde faenus, faenus reddite.

    daturin estis faenus actutum mihi?

    datur faenus mihi?

    Tranio: Faenus illic, faenus hic.

    nescit quidem nisi faenus fabularier.

    ultro te. neque ego taetriorem beluam vidisse me umquam quemquam quam te censeo.

    Danista: Non edepol tu nunc me istis verbis territas.

    Theopropides: calidum hoc est: etsi procul abest, urit male.

    quod illúc est faenus, opsecro, quod illíc petit?

    Tranio:

    Pater eccum advenit peregre non multo prius illius, is tibi et faénus et sortem dabit, ne inconciliare quid nos porro postules.

    vide num moratur.

    Danista: Quin feram, si quid datur.

    Theopropides: Quid ais tu?

    Tranio: Quid vis?

    Theopropides: Quis illic est? quid illíc petit?

    quid Philolachetem gnatum compellat meum sic et praesenti tibi facit convicium?

    quid illí debetur?

    Tranio: Obsecro hercle, illud iube obi ci illi argentum ob os impurae beluae.

    Theopropides: Iubeam—?

    Tranio: Iuben homini argento os verberarier?

    Danista:

    Perfacile ego ictus perpetior argenteos.

    Tranio: Audin? videturne, obsecro hercle, idoneus, danista qui sit, genus quod improbissimum est.

    Theopropides: Non ego istuc curo qui sit quid sit unde sit:

    id volo mihi dici, id me scire éxpeto, quod illud argentum est?

    Tranio: Est—huic debet Philolaches paulum.

    Theopropides: Quantillum?

    Tranio: Quasi—quadraginta minas;

    ne sane id multum censeas.

    Theopropides: Paulum id quidem est.

    adeo etiam argenti faenus creditum audio.

    Tranio: Quattuor quadraginta illi debentur minae, et sors et faenus.

    Danista: Tantumst, nihilo plus peto.

    Tranio: Velim quidem hercle ut uno nummo plus petas.

    dic te daturum, ut abeat.

    Theopropides: Egon dicam dare?

    Tranio: Dic.

    Theopropides: Egone?

    Tranio: Tu ipsus. dic modo, ausculta mihi.

    promitte, age inquam: ego iubeo.

    Theopropides: Responde mihi:

    quid eo est argento factum?

    Tranio: Salvom est.

    Theopropides: Solvite vosmet igitur, si salvomst.

    Tranio: Aedis filius tuos emit.

    Theopropides: Aedis?

    Tranio: Aedis.

    Theopropides: Euge, Philolaches patrissat: iám homo in mercatura vortitur.

    ain tu, aedis?

    Tranio: Aedis inquam. sed scin quoius modi?

    Theopropides:

    Qui scire possum?

    Tranio: Vah.

    Theopropides: Quid est?

    Tranio: Ne me roga.

    Theopropides: Nam quid ita?

    Tranio: Speculo claras, candorem merum.

    Theopropides: Bene hercle factum. quid, eas quanti destinat?

    Tranio: Talentis magnis totidem quot ego et tu sumus.

    sed arraboni has dedit quadraginta minas;

    hinc sumpsit quas ei dedimus. satin intellegis?

    nam postquam haec aedes ita erant, ut dixi tibi, continuo est alias aedis mercatus sibi.

    Theopropides: Bene hercle factum.

    Danista: Heus, iam adpetit meridie.

    Tranio: Absolve hunc quaeso, vomitu ne hic nos enecet.

    Theopropides:

    Adulescens, mecum rém habe.

    Danista: Nempe aps te petam?

    Theopropides: Petito cras.

    Danista: Abeo: sat habeo, si cras fero.—

    Tranio: Malum quod isti di deaeque omnes duint, ita mea consilia perturbat paenissime.

    nullum edepol hodie genus est hominum taetrius nec minus bono cum iure, quam danisticum.

    Theopropides: Qua in regione istas aedis emit filius?

    Tranio: Ecce autem perii.

    Theopropides: Dicisne hoc quod te rogo?

    Tranio: Dicam. sed nomen domini quaero quid siet.

    Theopropides: Age comminiscere ergo.

    Tranio: Quid ego nunc agam, nisi ut in vicinum hunc proximum, eas émisse aedis huius dicam filium?

    calidum hercle esse audivi optimum mendacium.

    quidquid dei dicunt, id decretumst dicere.

    Theopropides: Quid igitur? iam commentu s e s commentu's?

    Tranio: Di istum perduint—

    (immo istunc potius) de vicino hoc proximo tuos emit aedis filius.

    Theopropides: Bonan fide?

    Tranio: Siquidém tu argentum reddituru s e s reddituru's, tum bona, si redditurus non es, non emit bona.

    non in loco emit perbono?

    Theopropides: Immo in optumo.

    cupio hercle inspicere hasce aedis. pultadum fores atque evoca aliquem íntus ad te, Tranio.

    Tranio: Ecce autem perii. nunc quid dicam nescio.

    iterum iam ad unum saxum me fluctus ferunt.

    quid nunc? non hercle quid nunc faciam reperio:

    manufesto teneor.

    Theopropides: Evocadum aliquem ocius, roga círcumducat.

    Tranio: Heus tu, at hic sunt mulieres:

    videndumst primum, utrum eae velintne an non velint.

    Theopropides: Bonum aequomque oras. i, percontare et roga.

    ego hic tantisper, dum exis, te opperiar foris.

    Tranio:

    Di te deaeque ómnes funditus perdant, senex, itá mea consilia undique oppugnas male.

    euge, optume eccum aédium dominus foras

    Simo progreditur intus. huc concessero, dum mihi senatum consili in cor convoco.

    igitur tum accedam hunc, quando quid agam invenero.

    Simo: Mélius anno hóc mihi nón fuit domi, néc quod una ésca me iúverit magis.

    prándium uxór mihi pérbonum dedit, núnc dormitúm iubet me íre: minime.

    nón mihi fórte visum ílico fuit, mélius quom prándium quám solet dedit:

    vóluit in cúbiculum abdúcere me anus.

    nón bonust sómnus de prándio. apage.

    clánculum ex aédibus me édidi foras.

    tóta turgét mihi uxór, scio, domi.

    Tranio: Rés parata ést mala in vésperum huic seni.

    nam ét cenandum ét cubandúmst ei male.

    Simo: Quóm magis cógito cúm meo animo:

    sí quis dotátam uxorem átque anum habet, néminem sóllicitat sópor: ibi omnibus

    íre dormítum odio est véluti nunc mihi

    éxsequi cérta res ést, ut abeam pótius hinc ád forum quám domi cubem.

    átque pol néscio, ut móribus sient vóstrae: haec sát scio quám me habeat male.

    péius posthác fore quám fuit mihi.

    Tranio: Ábitus tuos tíbi, senex, fécerit male:

    níhil erit, quód deorum úllum accusites;

    te ípse iure óptimo mérito incusés licet.

    témpus nunc ést senem hunc ádloqui mihi.

    hóc habet. répperi quí senem dúcerem, quó dolo a mé dolorém procul péllerem.

    áccedam. dí te ament plúrimum, Simo.

    Simo:

    Sálvos sis, Tránio.

    Tranio: Út vales?

    Simo: Nón male.

    quíd agis?

    Tranio: Hominem óptumum téneo.

    Simo: Amicé facis, quóm me laudás.

    Tranio: Decet.

    Simo: Cérte. quin m utuomst:

    hércle ted haú bonum téneo servóm manu.

    Theopropides:

    Tranio:

    Simo:

    quíd nunc? quam móx?

    Tranio: Quid est?

    Simo: Quód solet fíeri hic

    íntus.

    Tranio: Quid id est?

    Simo: Scis iam quíd loquar. síc decet.

    morem geras.

    víta quam sít brevis, simul cógita.

    Tranio: quid ehem, víx tandem percépi super his rébus nostris té loqui.

    Simo: músice hercle ágitis aetátem, ita ut vós decet, vino et victu probo, piscatu electili vitam colitis. †

    Tranio: Immo vita antehac erat:

    nunc nobis omnia haec exciderunt simul.

    Simo:

    Quidum?

    Tranio: Ita óppido occidimus omnes, Simo.

    Simo: Non taces? prospere vobis cuncta usque adhuc processerunt.

    Tranio: Ita ut dicis facta hau nego.

    nos profecto probe ut voluimus viximus.

    séd, Simo, ita nunc ventus navem nostram deseruit.

    Simo: Quid est?

    quó modo?

    Tranio: Péssimo.

    Simo: Quaéne subdúcta erat túto in terra?

    Tranio: Eí.

    Simo: Quid est?

    Tranio: Mé miserum, occidi.

    Simo: Quí?

    Tranio: Quia venit navis, nostrae navi quae frangat † ratem.

    Simo: Vellem út tu velles, Tranio. sed quid est negoti?

    Tranio: Eloquar.

    erus péregre venit.

    Simo: Tunc tibi portenditur, inde férriterium, postea crux.

    Tranio: Per tua te g enua obsecro, ne indícium ero facias meo.

    Simo: É me, ne quid metuas, nil sciet.

    Tranio: Patrone, salve.

    Simo: Nil moror mi istius modi clientis.

    Tranio: Nunc hoc quod ad te noster me misit senex—

    Simo: Hoc mihi responde primum, quod ego te rogo:

    iam de istis rebus voster quid sensit senex?

    Tranio: Nil quicquam.

    Simo: Numquid increpavit filium?

    Tranio: Tam liquidust quam liquida esse tempestas solet nunc te hoc orare iussit opere maximo, ut sibi liceret inspicere hasce aedis tuas.

    Simo:

    Non sunt venales.

    Tranio: Scio equidem istuc. sed senex gynaeceum aedificare volt hic in suis et balineas et ambulacrum et porticum.

    Simo: Quid ergo somniavit?

    Tranio: Ego dicam tibi.

    dare volt uxorem filio quantum potest, ad eam rem facere volt novom gynaeceum.

    nam sibi laudavisse hasce ait architectonem nescio quem exaedificatas insanum bene;

    nunc hinc exemplum capere volt, nisi tu nevis.

    nam ille eo maiore hinc opere ex te exemplum petit, quia isti úmbram aestate tíbi esse audivit perbonam sub sicco lumine usque perpetuom diem.

    Simo: Immo edepol vero, quom usquequaque umbra est, tamen sol semper hic est usque a mani ad vesperum:

    quasi flagitator astat usque ad ostium, nec mi umbra hic usquamst, nisi si in puteo quaepiamst.

    Tranio: Quid, Sarsinatis ecqua est, si Vmbram non habes?

    Simo: Molestus ne sis. haec sunt sicut praedico.

    Tranio: At tamen inspicere volt.

    Simo: Inspiciat, si lubet;

    si quid erit quod illi placeat, de exemplo meo ipse aedificato.

    Tranio: Eon, voco huc hominem?

    Simo: I, voca.

    Tranio: Alexándrum magnum atque Agathoclem aiunt maximas duo rés gessisse: quid mihi fiet tertio, qui solus facio facinora immortalia?

    vehit hic clitellas, vehit hic autem alter senex.

    novicium mihi quaestum institui non malum:

    nam muliones mulos clitellarios habent, at égo habeo homines clitellarios.

    magni sunt oneris: quidquid imponas vehunt.

    nunc húnc hau scio án conloquár. congrediar.

    heus Théopropides.

    Theopropides: Hém quis hic nóminat me?

    Tranio: Eró servos múltis modís fidus.

    Theopropides: Únde is?

    Tranio: Quod me miseras, adfero omne impetratum.

    Theopropides: Quid illíc, opsecro, tam diu destitisti?

    Tranio: Seni non erat otium, id sum opperitus.

    Theopropides:

    Antiquom optines hoc tuom, tardus ut sis.

    Tranio: Heus tu, si voles verbum hóc cogitare, simul flare sorbereque haud factu facilest.

    ego híc esse et íllic simitu hau pótui.

    Theopropides: Quid nunc?

    Tranio: Vise, specta tuo usque arbitratu.

    Theopropides:

    Age i, duce me.

    Tranio: Num moror?

    Theopropides: Supsequor te.

    Tranio: Senex ipsus te ante ostium eccum opperitur.

    sed ut maestus est se hasce aedis vendidisse.

    Theopropides: Quid tandem?

    Tranio: Orat ut suadeam Philolacheti, ut istas remittat sibi.

    Theopropides: Haud opinor.

    sibi quisque ruri metit. si male emptae forent, nobis istas redhibere haud liceret.

    lucri quidquid est, id domum trahere oportet.

    misericordias hominem oportet.

    Tranio: Morare hercle facis. subsequere.

    Theopropides: Fiat.

    dó tibi ego operám.

    Tranio: Senex illíc est. em, tibi ádduxi hominem.

    Simo: Sálvom te advenisse peregre gaudeo, Theopropides.

    Theopropides: Dei te ament.

    Simo: Inspicere te aedis has velle aiebat mihi.

    Theopropides: Nisi tibi est incommodum.

    Simo: Immo commodum. i intro atque inspice.

    Theopropides: At enim mulieres—

    Simo: Cave tu ullam flocci faxis mulierem.

    qua libet perambula aedis oppido tamquam tuas.

    Theopropides: Tamquam?

    Tranio: Ah, cave tu ílli obiectes nunc in aegritudine, te has emisse. non tu vides hunc, voltu uti tristi est senex?

    Theopropides: Video.

    Tranio: Ergo inridere ne videare et gestire admodum;

    noli facere mentionem te has emisse.

    Theopropides: Intellego, et bene monitum duco, atque esse existumo humani ingeni.

    quid nunc?

    Simo: Quin tu is intro, atque otiose perspecta ut lubet.

    Theopropides: Bene benigneque arbitror te facere.

    Simo: Factum edepol volo.

    Theopropides:

    Tranio:

    Viden vestibulum ante aedis hoc et ambulacrum cuius modi?

    Theopropides: Luculentum edepol profecto.

    Tranio: Age specta postes cuius modi, quanta firmitate facti et quanta crassitudine.

    Theopropides: Non videor vidisse postis pulchriores.

    Simo: Pol mihi eo pretio empti fuerant olim.

    Tranio: Audin fuerant dicere?

    vix videtur continere lacrimas.

    Theopropides: Quanti hosce emeras?

    Simo: Tris minas pro istis duobus praeter vecturam dedi.

    Theopropides: Hercle qui multo improbiores sunt quam a primo credidi.

    Tranio: Quapropter?

    Theopropides: Quia edepol ambo ab infimo tarmes secat.

    Tranio: Intempestivos excisos credo, id eis vitium nocet.

    atque etiam nunc satis boni sunt, si sunt inducti pice;

    non enim haec pultiphagus opifex opera fecit barbarus.

    viden coagménta in foribus?

    Theopropides: Video.

    Tranio: Specta, quam arte dormiunt.

    Theopropides: Dormiunt?

    Tranio: Illud quidem, ut conivent, volui dicere.

    satin habes?

    Theopropides: Vt quidquid magis contemplo, tanto magis placet.

    Tranio:

    Viden pictum, ubi ludificat cornix una volturios duos?

    Theopropides: Non edepol video.

    Tranio: At ego video. nam inter volturios duos cornix astat, ea volturios duo vicissim vellicat.

    quaeso huc ad me specta, cornicem ut conspicere possies.

    iam vides?

    Theopropides: Profecto nullam equidem illic cornicem intuor.

    Tranio:

    At tu isto ad vos optuere, quoniam cornicem nequis conspicari, si volturios forte possis contui.

    Theopropides: Omnino, ut te absolvam, nullam pictam conspicio hic avem.

    Tranio: Age, iam mitto, ignosco: aetate non quis optuerier.

    Theopropides: Haec, quae possum, ea mihi profecto cuncta vehementer placent.

    Simo:

    Latius démum est operae pretium ivisse.

    Theopropides: Recte edepol mones.

    Simo: Eho istum, puere, circumduce hasce aedis et conclavia.

    nam egomet ductarem, nisi mi esset apud forum negotium.

    Theopropides: Apage istum a me perductorem, nil moror ductarier.

    quidquid est, errabo potius quam perductet quispiam.

    Simo:

    Aedis dico.

    Theopropides: Ergo intro eo igitur sine perductore.

    Simo: Ilicet.

    Theopropides: Ibo intro igitur.

    Tranio: Mane sis videam, ne canis—

    Theopropides: Agedum vide.

    Tranio: Est! abi, canis. est! abin diérecta? abin hinc in malam crucem?

    at etiam restas? est! ábi istinc.

    Simo: Nil pericli est, age modo.

    tam placidast, quam feta. quam vis ire intro audacter licet.

    eo ego hinc ad forum.—

    Theopropides: Fecisti commode, bene ambula.

    Tranio, age, canem istam a foribus aliquis abducat face, etsi non metuenda est.

    Tranio: Quin tu illam aspice ut placide accubat;

    nisi molestum vis videri te atque ignavom.

    Theopropides: Iam ut lubet.

    sequere hac me igitur.—

    Tranio: Equidem haud usquam a pedibus apscedam tuis.—