Chapter 3
Hellenistic Plautus, Titus Maccius LatinPhaniscvs: Serví qui, quom culpá carent, tamén malum metuont, ei sólent esse eris utíbiles.
nam illí qui nil metuónt postquam sunt málum meriti, stultá sibi expetunt consília:
exércent sese ad cúrsuram, sed eí si reprehensí sunt, fáciunt de maló peculiúm quod nequeunt dé bono.
augent ex pauxillo de parant.
mihi in pectore consili malam rem prius quam ut meum ut adhúc fuit, mihi corium ésse oportet, sincérum atque ut votem vérberari.
si huíc imperábo, probé tectum habébo, malúm quom impluít ceteris, ne impluát mi.
nam ut sérvi volúnt esse erum, ita solet boní sunt: bonúst; improbí sunt, malús fit.
nam núnc domi nostrae tot péssimi vivont, pecúli suí prodigí, plagigéruli.
ubi adversum ut eant vocantur ero: “non eo, molestus ne sis.
scio quo properas: gestis aliquo; iam hercle ire vis, mula, foras pastum.”
béne merens hóc preti inde ábstuli. abií foras.
sólus nunc eo advórsum ero ex plúrimis servis.
hóc die crástini quóm erus rescíverit, máne castigábit eos búbulis exuviis.
póstremo minoris pendo tergum illorum, quam meum:
illi erunt bucaedae multo potius, quam ego sim restio.
Pinacivm: Máne tu atque adsiste ílico,
Phánisce. etiam respicis?
Phaniscvs: Míhi molestus ne sies.
Pinacivm: Víde ut fastidit simia.
manésne ilico, ímpure párasite?
Phaniscvs:
quí parasitus sum?
Pinacivm: Égo enim dicam: cíbo perduci pótis es quovis.
Phaniscvs: Mihi súm, libet esse. quid íd curas?
Pinacivm: Ferócem facís, quia te érus amat.
Phaniscvs: Vah, oculí dolent.
Pinacivm: Cur?
Phaniscvs: Quia fúmus molestust.
Pinacivm:
Tace sís, faber, qui cúdere soles plúmbeos nummos.
Phaniscvs: Nón potes tu cógere me, ut tíbi male dicam.
novít erus me.
Pinacivm: Suám quidem pól culcitulam opórtet.
Phaniscvs: Si sóbrius sis, male nón dicas.
Pinacivm: Tibi obtémperem, cum tu míhi nequeas?
Phaniscvs: Át tu mecum, péssime, ito advérsus; quaeso hercle abstine iám sermonem de istis rebus.
Pinacivm: Faciam, et pultabo fores.
heus, écquis hic est, máximam qui hís iniuriam foribús defendat? écquis has aperít foris?
nemo hínc quidem foras éxit.
ut esse áddecet nequam hominés, ita sunt. sed eó magis cauto est ópus, ne huc exeát qui male me múlcet.
Tranio: Quíd tibi visum est mercimoni?
Theopropides: totus gaudeo.
Tranio: Num nimio emptae tibi videntur?
Theopropides: Numquam edepol ego me scio vidisse usquam abiectas aedes, nisi modo hasce.
Tranio: Ecquid placent?
Theopropides: Ecquid placeant me rogas? immo hercle vero perplacent.
Tranio:
Cuius modi gynaeceum? quid porticum?
Theopropides: Insanum bonam.
non equidem ullam in publico esse maiorem hac existimo.
Tranio: Quin ego ipse et Philolaches in publico omnis porticus sumus commensi.
Theopropides: Quid igitur?
Tranio: Longe omnium longissima est.
Theopropides: Di immortales, mercimoni lepidi. si hercle nunc ferat sex talenta magna argenti pro istis praesentaria, numquam accipiam.
Tranio: Si hercle accipere cupies, ego numquam sinam.
Theopropides: Bene res nostra conlocata est istoc mercimonio.
Tranio: Me suasore atque impulsore id factum audacter dicito, qui subegi, faenore argentum ab danista ut sumeret, quod isti dedimus arraboni.
Theopropides: Servavisti omnem ratem.
nempe octoginta debentur huic minae?
Tranio: Hau nummo amplius.
Theopropides: Hodie accipiat.
Tranio: Ita enim vero, ne qua causa subsiet.
vel mihi denumerato, ego illi porro denumeravero.
Theopropides: At enim ne quid captioni mihi sit, si dederim tibi.
Tranio:
Egone te ioculo modo ausim dicto aut facto fallere?
Theopropides: Egone aps te ausim non cavere, ne quid committam tibi?
Tranio: Quid? tibi umquam quicquam, postquam tuos sum, verborum dedi?
Theopropides: Ego enim cavi recte: eam mihi des gratiam atque animo meo.
sat sapio, si aps te modo uno caveo.
Tranio: Tecum sentio.
Theopropides:
Nunc abi rús, dic me advenisse filio.
Tranio: Faciam, ut iubes.
Theopropides: Curriculo iube in urbem veniat iam simul tecum.
Tranio: Licet.
nunc ego me illac per posticum ad congerrones conferam.
dicam ut hic res sint quietae atque hunc ut hinc amoverim.—
Phaniscvs: Hic quidem neque convivarum sonitus, item ut antehac fuit, neque tibicinam cantantem neque alium quemquam audio.
Theopropides: Quae illaec res est? quid illisce homines quaerunt apud aedis meas?
quid volunt? quid intro spectant?
Pinacivm: Pergam pultare ostium.
heus, reclude, heus, Tranio, etiamne aperis?
Theopropides: Quae haec est fabula?
Pinacivm: Etiamne aperis? Callidamati nostro adversum venimus.
Theopropides: Heus vos, pueri, quid istic agitis? quid istas aedis frangitis?
Phaniscvs: Heus senex, quid tu percontare ad te quod nihil attinet?
Theopropides: Nihil ad me attinet?
Phaniscvs: Nisi forte factu s e s factu's praefectus novos, qui res alienas procures, quaeras videas audias.
Theopropides: Non sunt istae aedis, ubi statis.
Phaniscvs: Quid ais? an iam vendidit aedis Philolaches? aut quidem iste nos defrustratur senex.
Theopropides: Vera dico. sed quid vobis est negoti hic?
Phaniscvs: Eloquar.
erus hic noster potat.
Theopropides: Erus hic voster potat?
Phaniscvs: Ita loquor.
Theopropides:
Puere, nimium delicatu s e s delicatu's.
Phaniscvs: Ei advorsum venimus.
Theopropides: Cui homini?
Phaniscvs: Ero nostro. quaeso, quotiens dicendumst tibi?
Theopropides: Puere, nemo hic habitat. nam te esse arbitror puerum probum.
Phaniscvs: Non hic Philolaches adulescens habitat hisce in aedibus?
Theopropides: Habitavit, verum emigravit iam diu ex hisce aedibus.
Pinacivm:
Senex hic elleborosust certe.
Phaniscvs: Erras pervorse, pater.
nam nisi hinc hodie emigravit aut heri, certo scio hic habitare.
Theopropides: Quin sex menses iam hic nemo habitat.
Pinacivm: Somnias.
Theopropides: Egone?
Pinacivm: Tu.
Theopropides: Tu ne molestu s e s molestu's. sine me cum puero loqui.
nemo habitat.
Phaniscvs: Habitat profecto, nám heri et nudius tertius, quartus, quintus, sextus, usque postquam hinc peregre eius pater abiit, numquam hic triduom unum desitum est potarier.
Theopropides: Quid ais?
Phaniscvs: Triduom unum est haud intermissum hic esse et bibi, scorta duci, pergraecari, fidicinas tibicinas
†ducere.
Theopropides: Quis istaec faciebat?
Phaniscvs: Philolaches.
Theopropides: Qui Philolaches?
Phaniscvs:
Quoius patrem Theopropidem esse opinor.
Theopropides: Ei mihi, occidi, si haec hic vera memorat. pergam porro percontarier.
ain tu istic potare solitum Philolachem istum, quisquis est, cúm ero vostro?
Phaniscvs: Hic, inquam.
Theopropides: Puere, praeter speciem stultus es.
vide sis, ne forte ad merendam quopiam devorteris atque ibi ampliuscule quam sátis fuerit biberis.
Phaniscvs: Quid est?
Theopropides: Ita dico, ne ad alias aedis perperam deveneris.
Phaniscvs: Scio qua me ire oportet et quo venerim novi locum.
Philolaches hic habitat, cuius est pater Theopropides.
qui, postquam pater ad mercatum hinc abiit, hic tibicinam liberavit.
Theopropides: Philolachesne ergo?
Phaniscvs: Ita, Philematium quidem.
Theopropides: Quanti?
Phaniscvs: Triginta.
Theopropides: Talentis?
Phaniscvs: μὰ τὸν ʼαπόλλω, sed minis.
Theopropides: Liberavit?
Phaniscvs: Liberavit valide, triginta minis.
Theopropides: Ain minis triginta amicam destinatam Philolachi?
Phaniscvs: Aio.
Theopropides: Atque eam manu emisisse?
Phaniscvs: Aio.
Theopropides: Et, postquam eius hinc pater sit profectus peregre, perpotasse assiduo, ác simul tuo cum domino?
Phaniscvs: Aió.
Theopropides: Quid? is aedis emit has hinc proxumas?
Phaniscvs: Non aio.
Theopropides: Quadraginta etiam dedit huic quae essent pignori?
Phaniscvs: Neque istud aio.
Theopropides: Ei, perdis.
Phaniscvs: Immo suom patrem illic perdidit.
Theopropides: Vera cantas.
Phaniscvs: Vana vellem. patris amicu s e s amicu's videlicet.
Theopropides:
Eu edepol patrem eius miserum praedicas.
Phaniscvs: Nihil hoc quidem est, triginta minae, prae quam alios dapsilis sumptus facit.
Theopropides: Perdidit patrem.
Phaniscvs: Vnus istic servos est sacerrimus,
Tranio: is vel Herculi conterere quaestum possiet.
edepol ne me eiús patris mísere miseret, qui cum istaec sciet facta ita, amburet ei misero corculum carbunculus.
Theopropides: Si quidem istaec vera sunt.
Phaniscvs: Quid meream, quam ob rem mentiar?
Pinacivm: Heus vos, ecquis hasce aperit?
Phaniscvs: Quid istas pultas, ubi nemo intus est?
alio credo comissatum abiisse. abeamus nunciam atque porro quaeritemus illos. sequere hac me.
Pinacivm: Sequor.
Theopropides:
Puere, iamne abis?
Phaniscvs: Libertas paenulast tergo tuo:
mihi, nisi ut erum metuam et curem, nihil est qui tergum tegam.—
Theopropides: Perii hercle, quid opust verbis? ut verba audio, non equidem in Aegyptum hinc modo vectus fui, sed etiam in terras solas orasque ultumas sum circumvectus, ita ubi nunc sim nescio.
verum iam scibo, nam eccum unde aedis filius meus emit. quid agis tu?
Simo: A foro incedo domum.
Theopropides: Numquid processit ad forum hodie novi?
Simo: Etiam.
Theopropides: Quid tandem?
Simo: Vidi efferri mortuom.
Theopropides: Hem.
Simo:
modo eum vixisse aiebant.
Theopropides: Vae capiti tuo.
Simo: Quid tu otiosus res novas requiritas?
Theopropides: Quia hodie adveni peregre.
Simo: Promisi foras, ad cenam ne me te vocare censeas.
Theopropides: Haud postulo edepol.
Simo: Verum cras, nisi quis prius vocaverit me, vel apud te cenavero.
Theopropides: Ne istuc quidem edepol postulo. nisi quid magis es occupatus, operam mihi da.
Simo: Maxime.
Theopropides: Minas quadraginta accepisti, quod sciam, a Philolachete?
Simo: Numquam nummum, quod sciam.
Theopropides:
Quid, a Tránione servo?
Simo: Multo hercle id minus.
Theopropides: Quas arraboni tibi dedit?
Simo: Quid somnias?
Theopropides: Egone? at quidem tu, qui istoc te speras modo potesse dissimulando infectum hoc reddere.
Simo: Quid autem?
Theopropides: Quod me apsente hic tecum filius negoti gessit.
Simo: Mecum ut ille hic gesserit, dum tu hinc abes, negoti? quidnam aut quo die?
Theopropides: Minas tibi octoginta argenti debeo.
Simo: Non mihi quidem hercle. verum, si debes, cedo.
fides servanda est, ne ire infitias postules.
Theopropides:
Profecto non negabo debere, et dabo;
tu cave quadraginta accepisse hinc te neges.
Simo: Quaeso edepol huc me aspecta, et responde mihi.
quadraginta istas cur mih i argenti minas fil ius, ut ais, debebat?
Theopropides: Ego dicam tibi.
ta lentis duobus, Tranio ut dixit mihi, de te aedis emit.
Simo: De me ille aedis emerit?
Simo: Te velle uxorem aiebat tuo nato dare, ideo aedificare hic velle aiebat in tuis.
Theopropides:
Hic aedificare volui?
Simo: Sic dixit mihi.
Theopropides: Ei mihi, disperii. vocis non habeo satis.
vicine, perii, interii.
Simo: Numquid Tranio turbavit?
Theopropides: Immo éxturbavit omnia.
deludificatust mé hodie indignis modis.
Simo:
Quid tú ais?
Theopropides: Haec res sic est ut narro tibi:
deludificatust me hodie in perpetuom modum.
nunc te obsecro, ut me bene iuves operamque des.
Simo: Quid vis?
Theopropides: I mecum hinc, obsecro, ad te una simul.
Simo: Fiat.
Theopropides: Servorumque operam et lora mihi cedo.
Simo:
Sume.
Theopropides: Eademque opera haéc tibi narravero, quis med exemplis hodie ludificatus est.