Chapter 4
Hellenistic Plautus, Titus Maccius LatinTranio: Quí homo timidus erit in rebus dubiis, nauci non erit;
atque equidem quid id esse dicam verbum nauci, nescio.
nám erus me postquam rus misit, filium ut suom arcesserem, abii illac per angiportum ad hortum nostrum clanculum, ostium quod in angiportu est horti, patefeci fores, eaque eduxi omném legionem, ét maris et feminas.
postquam ex opsidione in tutum eduxi maniplares meos, capio consilium, ut senatum congerronum convocem.
quoniam convocavi, atque illi me ex senatu segregant.
ubi ego me video venire in meo foro, quantum potest facio idem quod plurimi alii, quibus res timida aut turbidast:
pergunt turbare usque, ut ne quid possit conquiescere.
nam scio equidem nullo pacto iam esse posse haec clam senem.
non amicus alius quisquamst aut pro ille qui ero simul.
praeoccupabo atque anteveniam et foedus feriam. me moror.
sed quid hoc ést, quod foris concrepuit proxima vicinia?
erus meús hic quidem est. gustare ego eius sermonem volo.
Theopropides: Ilico intra limen isti astate, ut, cum extemplo vocem, continuo exiliatis. manicas celeriter conectite.
ego illum ante aedis praestolabor ludificatorem meum, cuius ego hodie ludificabor corium, si vivo, probe.
Tranio:
Res palam est. nunc te videre meliust quid agas, Tranio.
Theopropides: Docte atque astu mihi captandumst cum illo, ubi huc advenerit.
non ego illi éxtemplo hamum ostendam, sensim mittam lineam.
dissimulabo me horum quicquam scire.
Tranio: O mortalem malum, alter hoc Athenis nemo doctior dici potest.
verba illi non magis dare hodie quisquam quam lapidi potest.
adgrediar hominem, appellabo.
Theopropides: Nunc ego ille húc veniat velim.
Tranio: Siquidem pol me quaeris, adsum praesens praesenti tibi.
Theopropides: Euge, Tranio, quid agitur?
Tranio: Veniunt rure rustici.
Philolaches iam hic aderit.
Theopropides: Edepol mi opportune advenerit.
nostrum ego hunc vicinum opinor esse hominem audacem et malum.
Tranio: Quidum?
Theopropides: Quia negat novisse vos.
Tranio: Negat?
Theopropides: Nec vos sibi nummum umquam argenti dedisse.
Tranio: Abi, lúdis me, credo haud negat.
Theopropides: Quid iam?
Tranio: Scio, iocaris nunc tu. nam ille quidem edepol haud negat.
Theopropides: Immo edepol negat profecto, neque se hasce aedis Philolachi vendidisse.
Tranio: Eho, an negavit sibi datum argentum, obsecro?
Theopropides: Quin ius iurandum pollicitust dare se, si vellem, mihi, neque se hasce aedis vendidisse neque sibi argentum datum.
Theopropides: Dixi ego istuc idem illi.
Tranio: Quid ait?
Theopropides: Servos pollicitust dare suos mihi omnes quaestioni.
Tranio: Nugas. numquam edepol dabit.
Theopropides: Dat profecto.
Tranio: Quin i cum illo in ius. sine inveniam.
Theopropides: Mane.
experiar, ut opinor. certum est.
Tranio: Immo mihi hominem cedo.
vel hominem iube aedis † mancipio poscere.
Theopropides: Immo hoc primum volo, quaestioni accipere servos.
Tranio: Faciundum edepol censeo.
Theopropides:
Quid si igitur ego accersam homines?
Tranio: Factum iam esse oportuit.
ego interim hanc aram occupabo.
Theopropides: Quid ita?
Tranio: Nullam rem sapis.
né enim illi huc confugere possint, quaestioni quos dabit.
hic ego tibi praesidebo, ne interbitat quaestio.
Theopropides: Surge.
Tranio: Minime.
Theopropides: Ne occupassis, obsecro, aram.
Tranio: Cur?
Theopropides: Scies.
quia enim id maxime volo, ut illi ístoc confugiant. sine:
tanto apud iúdicem hunc argenti condemnabo facilius.
Tranio: Quod agas id agas. quid tu porro serere vis negotium?
nescis quam metuculosa res sit ire ad iudicem?
Theopropides: Surgedum huc igitur. consulere quiddam est quod tecum volo.
Tranio:
Sic tamen hinc consilium dedero. nimio plus sapio sedens.
tum consilia firmiora sunt de divinis locis.
Theopropides: Surge, ne nugare. aspicedum contra me.
Tranio: Aspexi.
Theopropides: Vides?
Tranio: Video. huc si quis intercedat tertius, pereat fame.
Theopropides: Quidum?
Tranio: Quia nil illi quaesti sit. mali hercle ambo sumus.
Theopropides:
Perii.
Tranio: Quid tibi est?
Theopropides: Dedisti verba.
Tranio: Qui tandem?
Theopropides: Probe med emunxti.
Tranio: Vide sis, satine recte: num mucci fluont?
Theopropides: Immo etiam cerebrum quoque omne é capite emunxti meo.
nam omnia male facta vestra repperi radicitus, non radicitus quidem hercle, verum etiam exradicitus.
Tranio:
Numquam edepol hodie hinc, si vivo, invitus desistam tibi.
Theopropides: Iam iubebo ignem et sarmenta, carnifex, circumdari.
Tranio: Ne faxis, nam elixus esse quam assus soleo suavior.
Theopropides: Exempla edepol faciam ego in te.
Tranio: Quia placeo, exemplum expetis?
Theopropides: Loquere: quoius modi reliqui, quom hinc abibam, filium?
Tranio:
Cum pedibus, manibus, cum digitis, auribus, oculis, labris.
Theopropides: Aliud te rogo.
Tranio: Aliud ergo nunc tibi respondeo.
sed eccum tui gnati sodalem video húc incedere
Callidamatem: illo praesente mecum agito, si quid voles.
Callidamates: Vbi somno sepelivi omnem atque édormivi crapulam,
Philolaches venisse dixit mihi suom peregre huc patrem quoque modo hominem ad venientem servos ludificatus sit, ait se metuere in conspe ctum sui patris pr ocedere.
nunc ego de sodalitate solus sum orator datus, qui a patre eius conciliarem pacem. átque eccum optime.
iubeo te salvere et salvos cum advenis, Theopropides, peregre, gaudeo. hic apud nos hodie cenes, sic face.
Theopropides: Callidamates, dei te ament. de cena facio gratiam.
Callidamates:
Quin venis?
Tranio: Promitte: ego ibo pro te, si tibi non libet.
Theopropides: Verbero, etiam inrides?
Tranio: Quian me pro te ire ad cenam autumo?
Theopropides: Non enim ibis. ego ferare faxo, ut meruisti, in crucem.
Callidamates: Age mitte ista ac te ad me ad cenam dic venturum.
Tranio: Quid taces?
Callidamates: Sed tu, istuc quid confugisti in aram?
Tranio: Inscitissimus adveniens perterruit me. loquere nunc quid fecerim:
nunc utrisque disceptator eccum adest, age disputa.
Theopropides: Filium corrupisse aio te meum.
Tranio: Ausculta modo.
fateor potavisse, amicam liberasse absente te, faenore argentum sumpsisse; id esse absumptum praedico.
numquid aliud fecit nisi quod summis gnati generibus?
Theopropides: Hercle mihi tecum cavendum est, nimis qui es orator catus.
Callidamates: Sine me dum istuc iudicare. surge, ego isti adsedero.
Theopropides: Maxime, accipito hanc tute ad te litem.
Tranio: Enim istic captio est.
fac ego ne metuam ut tu meam timeas vicem.
Theopropides:
Iam minoris omnia alia fa cio, prae quam quibus modis me ludificatust.
Tranio: Bene hercle factum, et factum gaudeo:
sapere istac aetate oportet, qui sunt capite candido.
Theopropides: Quid ego nunc faciam?
Tranio: Si amicus Diphilo aut Philemoni es, dicito eis, quo pacto tuos te servos ludificaverit:
optumas frustrationes dederis in comoediis.
Callidamates: Tace parumper, sine vicissim me loqui, ausculta.
Theopropides: Licet.
Callidamates: Omnium primum sodalem me esse scis gnato tuo.
is adiit me, nam eum prodire pudet in conspectum tuom propterea quia fecit quae te scire scit. nunc te obsecro, stultitiae adulescentiaeque éius ignoscas: tuost;
scis solere illanc aetatem tali ludo ludere.
quidquid fecit, una nobiscum fécit: nos deliquimus.
faenus, sortem sumptumque omnem, quí amica empta est, omnia nos dabimus, nos conferemus, nostro sumptu, non tuo.
Theopropides:
Non potuit venire orator magis ad me impetrabilis quam tu; neque iam illi sum iratus neque quicquam suscenseo.
immo me praesente amato bibito, facito quod lubet:
si hoc pudet, fecisse sumptum, supplicí habeo satis.
Callidamates: Dispudet.
Tranio: Post istam veniam quid me fiet nunciam?
Theopropides:
Verberibus caedere multum pendens.
Tranio: Tamen etsi pudet?
Theopropides: Interimam hercle ego te, si vivo.
Callidamates: Fac istam cunctam gratiam:
Tranioni amitte quaeso hanc noxiam causa mea.
Theopropides: Aliud quidvis impetrari perferam a me facilius, quam ut non égo istum pro suis factis pessumis pessum premam.
Callidamates:
Mitte quaeso.
Theopropides: Istumne ut mittam? viden ut astat furcifer?
Callidamates: Tranio, quiesce, si sapis.
Theopropides: Tu quiesce hanc rem modo petere: ego illum, ut sit quietus, verberibus subegero.
Tranio: Nihil opust profecto.
Callidamates: Áge iam, sine te hoc exorarier.
Theopropides: Nolo ores.
Callidamates: Quaeso hercle.
Theopropides: Nolo, inquam, ores.
Callidamates: Nequiquam nevis.
hanc modo noxiam unam, quaeso, missam fac causa mea.
Tranio: Quid gravaris? quasi non cras iam commeream aliam noxiam:
ibi utrúmque, et hoc et illud, poteris ulcisci probe.
Callidamates: Sine te exorem.
Theopropides: Age abi, abi impune. em huic habeto gratiam.
spectatores, fabula haec est acta, vos plausum date.