Chapter 3
Hellenistic Plautus, Titus Maccius LatinToxilvs: si quam rem accures sobrie aut frugaliter, solet illa recte sub manus succedere.
atque edepol ferme ut quisque rem accurat suam, sic ei procedit postprincipio, denique si malus aut nequamst, male res vortunt quas agit, sin autem frugist, eveniunt frugaliter.
hanc ego rem exorsus sum facete et callide, igitur proventuram bene confido mihi.
nunc ego lenonem ita hodie intricatum dabo, ut ipsus sese, qua se expediat, nesciat.
Sagaristio, heus, exi atque educe virginem et istás tabellas, quas consignavi tibi, quas tu attulisti mi ab ero meo usque e Persia.
Sagaristio: Numquid moror?
Toxilvs: Euge, euge, exornatu's exornatus es basilice;
tiara ornatum lepida condecorat schema.
tum hanc hospitam autem crepidula ut graphice decet.
sed satin estis meditati?
Sagaristio: Tragici et comici numquam aeque sunt meditati.
Toxilvs: Lepide hercle adiuvas.
id erit adeundi tempus. nunc agite ite vos.
Dordalvs: Quoí homini di própitii sunt, áliquid obiciúnt lucri;
nam égo hodie compendi feci binos panes in dies.
íta ancillá mea quae fuit hodie, sua nunc est: argento vicit;
iám hodie alienum cenabit, nil gustabit de meo.
sumne probus, sum lepidus civis, qui Atticam hodie civitatem maximam maiorem feci atque auxi civi femina?
sed ut ego hodie fui benignus, ut ego multis credidi, nec satis a quiquam homine accepi: ita prosum credebam omnibus;
nec metuo, quibus credidi hodie, ne quis mi in iure abiurassit:
bonus volo iam ex hoc die esse—quod neque fiet neque fuit.
Toxilvs: Hunc hominem ego hodie in trasennam doctis deducam dolis, itaque huic insidiae paratae sunt probe. adgrediar virum.
quid agis?
Dordalvs: Credo.
Toxilvs: Únde agis te, Dordale?
Dordalvs: Credo tibi.
di dent, quae velis.
Toxilvs: Eho, an iám manu emisisti mulierem?
Dordalvs:
Crédo edepol, credo, inquam, tibi.
Toxilvs: Iam liberta auctu's auctus es?
Dordalvs: Enicas.
quin tíbi me dico crédere.
Toxilvs: Dic bona fíde: iam liberast?
Dordalvs: Ólim.
i, i ád forum ad praetorem, éxquire, siquidém mihi credere nón vis.
líbera, inquam, est: ecquid audis?
Toxilvs: At tibi di bene faciant omnes.
númquam enim pósthac tibi nec tuorum quoiquam quod nolis volam.
Dordalvs:
Abi, né iura, satis crédo.
Toxilvs: Vbi núnc tua libertást?
Dordalvs: Apud te.
Toxilvs: Ain, apud mést?
Dordalvs: Aio, inquam, apud te ést, inquam.
Toxilvs: Ita mé di ament, ut ob ístam rem tibi múlta bona instant á me.
nam est rés quaedam, quam occúltabam tibi dícere: nunc eam nárrabo, unde tú pergrande lucrúm facias: faciam, út mei memineris, dúm vitam vivás.
Dordalvs: Bene dictis tuís bene facta aurés meae auxilium expóscunt.
Toxilvs: Tuom prómeritumst, merito út faciam. et ut mé scias esse ita fácturum, tabellás tene has, péllege.
Dordalvs: Istaé quid ad mé?
Toxilvs: Immo ád te attinént et tuá refert.
nam ex Pérsia sunt haec állatae mihi a méo ero.
Dordalvs: Quando?
Toxilvs: Haud dúdum.
Dordalvs: Quid istaé narrant?
Toxilvs: Percóntare ex ipsís. ipsae tibi nárrabunt.
Dordalvs:
Cedo sáne.
Toxilvs: At clare récitato.
Dordalvs: Tace, dúm pellego.
Toxilvs: Hau verbúm faciam
Dordalvs: Salutem dicit Toxilo Timarchides et familiae omni. si valetis, gaudeo.
ego valeo recte et rem gero et facio lucrum, neque istóc redire his octo possum mensibus, itaque hic est quod me detinet negotium.
Chrysopolim Persae cepere urbem in Arabia, plenam bonarum rerum atque antiquom oppidum:
ea comportatur praeda, ut fiat auctio publicitus; ea res me domo expertem facit.
operam atque hospitium ego isti praehiberi volo, qui tibi tabellas adfert. cura quae is volet, nam is mihi honores suae domi habuit maxumos.
Dordalvs: Quíd id ad me aut ad meam rem refert, Persae quid rerum gerant aut quid erus tuos?
Toxilvs: Tace, stultiloque; nescis quid te instet boni neque quam tibi Fortuna faculam lucrifera adlucere volt.
Dordalvs: Quae istaec lucrifera est Fortuna?
Toxilvs: Istas, quae norunt, roga.
ego tantumdem scio quantum tu, nisi quod pellegi prior.
sed, ut occepisti, ex tabellis nosce rem.
Dordalvs: Bene me mones.
fac silentium.
Toxilvs: Nunc ad illud venies quod refert tua.
Dordalvs:
Iste quí tabellas adfert adduxit simul forma expetenda liberalem virginem, furtivam, abductam ex Arabia penitissuma;
eam te volo accurare ut istic veneat.
ac suo periclo is emat qui eam mercabitur:
mancipio neque promittet neque quisquam dabit.
probum et numeratum argentum ut accipiat face.
haec cura, et hospes cura ut curetur. vale.
Toxilvs: Quíd igitur? postquam recitasti quod erat cerae creditum, iam mihi credis?
Dordalvs: Vbi nunc illest hospes, qui hasce huc attulit?
Toxilvs:
Iam hic credo aderit: arcessivit illam a navi.
Dordalvs: Nil mi opust litibus neque tricis. quam ob rem ego argentum enumerem foras?
nisi mancipio accipio, quid eo mi opus est mercimonio?
Toxilvs: Tacen an non taces? numquam ego te tam esse matulam credidi.
quid metuis?
Dordalvs: Metuo hercle vero. sensi ego iam compluriens, neque mi haud imperito eveniet, tali ut in luto haeream.
Toxilvs: Nil pericli mihi videtur.
Dordalvs: Scio istuc, sed metuo mihi.
Toxilvs: Mea quidem istuc nil refert: tua ego hoc facio gratia, ut tibi recte conciliandi primo facerem copiam.
Dordalvs: Gratiam habeo. sed te de aliis, quam alios de te suaviust fieri doctos.
Toxilvs: Ne quis vero ex Arabia penitissuma persequatur. etiam tu illam destinas?
Dordalvs: Videam modo mercimonium.
Toxilvs: Aequa dicis. séd optume eccum ipse advenit hospes ille, qui has tabellas attulit.
Dordalvs: Hicinest?
Toxilvs: Hic est.
Dordalvs: Haecine illást furtiva virgo?
Toxilvs: Iuxta tecum aeque scio, nisi quia specie quidem edepol liberalist, quisquis est.
Dordalvs: Sat edepol concinnast facie.
Toxilvs: Vt contemptim carnufex.
taciti contemplemur formam.
Dordalvs: Laudo consilium tuom.
Sagaristio: Satin Athenae tibi sunt visae fortunatae atque opiparae?
Virgo: Vrbis speciem vidi, hominum móres perspexi parum.
Toxilvs: Numquid in principió cessavit verbum docte dicere?
Dordalvs: Hau potui etiam in primo verbo perspiceré sapientiam.
Sagaristio:
Quid id quod vidisti? ut munitum muro tibi visum oppidumst?
Virgo: Si incolae bene sunt morati, pulchre munitum arbitror.
perfidia et pecúlatus ex urbe et avaritia si exulant, quarta invidia, quinta ambitio, sexta óbtrectatio, septimum periurium,
Toxilvs: Euge.
Virgo: Octava indiligentia, nona iniuria, decimum, quod pessimum adgressust, scelus:
haec unde aberunt, ea urbs moenita muro sat erit simplici;
ubi ea aderúnt, centumplex murus rebus servandis parumst.
Toxilvs: Quid ais tu?
Dordalvs: Quid vis?
Toxilvs: Tu in illis es decem sodalibus:
té in exilium ire hinc oportet.
Dordalvs: Quid iam?
Toxilvs: Quia periurus es.
Dordalvs:
Verba quidem haud indocte fecit.
Toxilvs: Ex tuo, inquam, usust: eme hanc.
Dordalvs: Edepol qui cum hanc magis contemplo, magis placet.
Toxilvs: Si hanc emeris, di immortales, nullus leno te alter érit opulentior.
evortes tuo arbitratu hómines fundis, familiis;
cum optimis viris rem habebis, gratiam cupient tuam:
venient ad te comissatum.
Dordalvs: At ego intro mitti votuero.
Toxilvs: At enim illi noctu occentabunt ostium, exurent fores:
proin tu tibi iubeás concludi aédis foribus ferreis, ferreas aedis commutes, limina indas ferrea, ferream seram atque anellum; ne sis ferro parseris:
ferreas tute tibi impingi iubeas crassas compedis.
Dordalvs: I sis in malum cruciatum.
Toxilvs: I sane tu, ausculta mihi.
Dordalvs: Modo uti sciam, quanti indicet.
Toxilvs: Vin huc vocem?
Dordalvs: Ego illo accessero.
Toxilvs: Quid agis, hospes?
Sagaristio: Venio, adduco hanc ad te, ut dudum dixeram.
nám heri in portum noctu navis venit. veniri hanc volo, si potest; si non potest, iri hinc volo quantum potest.
Dordalvs: Salvos sis, adulescens.
Sagaristio: Siquidem hanc vendidero pretio suo.
Toxilvs: At qui aut hoc emptore vendes pulchre, aut alio non potis.
Sagaristio: Esne tu huic amicus?
Toxilvs: Tam quam di omnes qui caelum colunt.
Dordalvs: Tum tu mi es inimicus certus. nam generi lenonio numquam ullus deus tám benignus fuit, qui fuerit propitius.
Sagaristio: Hoc age. opusnest hac tibi empta?
Dordalvs: Si tibi venissest opus, mihi quoque emptast; si tibi subiti nihil est, tantumdemst mihi.
Sagaristio: Indica, fac pretium.
Dordalvs: Tua mers est, tua indicatiost.
Toxilvs: Aequom hic orat.
Sagaristio: Vin bene emere?
Dordalvs: Vin tu pulchre vendere?
Toxilvs:
Ego scio hercle utrumque velle.
Dordalvs: Age, indica prognariter.
Sagaristio: Prius dico: hanc mancupio nemo tibi dabit. iam scis?
Dordalvs: Scio.
indica, minimo daturus qui sis, qui duci queat.
Toxilvs: Tace, tace. nimis tú quidem hercle homo stultus es pueriliter.
Dordalvs: Quid ita?
Toxilvs: Quia enim te ex puella prius percontari volo quae ad rem referúnt.
Dordalvs: Atque hercle tu me monuisti hau male.
vide sis, ego ille doctus leno paene in foveam decidi, ni hic adesses. quantum est adhibere hominem amicum, ubi quid geras.
Toxilvs: Quo genere aut qua in patria nata sit aut quibus parentibus, ne temere hanc te emisse dicas suasu atque impulsu meo, volo te percontari.
Dordalvs: Quin laudo, inquam, consilium tuom.
Toxilvs: Nisi molestum est, percontari hanc paucis hic volt.
Sagaristio: Maxime, suo arbitratu.
Toxilvs: Quid stas? adi sis tute atque ipse itidem roga, ut tibi percontari liceat quae velis; etsi mihi dixit dare potestatem eius; sed ego te malo tamen, eumpse adire, ut ne contemnat te ille.
Dordalvs: Satis recte mones.
hospes, volo ego hanc percontari.
Sagaristio: A terra ad caelum, quid lubet.
Dordalvs: Iube dum eam hoc accedat ad me.
Sagaristio: I sane ac morem illi gere.
percontare, exquire quid vis.
Toxilvs: Age, age nunc tu, in proelium vide ut ingrediare auspicato.
Virgo: Liquidumst auspicium, tace.
curabo ut praedati pulchre ad castra convertamini.
Toxilvs: Concede istuc, ego illam adducam.
Dordalvs: Age, ut rem esse in nostram putas.
Toxilvs: Ehodum huc, virgo. vide sis quid agas.
Virgo: Taceas, curabo ut voles.
Toxilvs: Sequere me. adduco hanc, si quid vis ex hac percontarier.
Dordalvs: Enim volo te adesse.
Toxilvs: Hau possum quin huic operam dem hospiti, quoí erus iussit. quid si hic non volt mé adesse una?
Sagaristio: Immo i modo.
Toxilvs: Do tibi ego operam.
Dordalvs: Tibi ibidem das, ubi tu tuom amicum adiuvas.
Toxilvs: Exquire. heus tu, advigila.
Virgo: Satis est dictum: quamquam ego serva sum, scio ego officium meum, ut quae rogiter vera, ut accepi, eloquar.
Toxilvs: Virgo, híc homo probus est.
Virgo: Credo.
Toxilvs: Non diu apud hunc servies.
Virgo:
Ita pol spero, si parentes facient officium suom.
Dordalvs: Nolo ego te mirari, si nos ex te percontabimur aut patriam tuam aut parentes.
Virgo: Quor ego id mirer, mi homo?
servitus mea mi interdixit, ne quid mirer meum malum.
Dordalvs: Noli flere.
Toxilvs: Ah, di istam perdant, ita catast et callida.
ut sapiens habet cór, quam dicit quod opust!
Dordalvs: Quid nomen tibist?
Toxilvs: Nunc metuo ne peccet.
Virgo: Lucridi nomen in patria fuit.
Toxilvs: Nomen atque omen quantivis iam est preti. quin tu hanc emis?
nimis pavebam, ne peccaret. expedivit.
Dordalvs: Si te emam, mihi quoque Lucridem confido fore te.
Toxilvs: Tu si hanc emeris, numquam hercle hunc mensem vortentem, credo, servibit tibi.
Dordalvs: Ita velim quidem hercle.
Toxilvs: Optata ut evenant, operam addito.
nihil adhuc peccavit etiam.
Dordalvs: Vbi tu nata es?
Virgo: Vt mihi mater dixit, in culina, in angulo ad laevam manum.
Toxilvs: Haec erit tibi fausta meretrix: natast in calido loco, ubi rerum omnium bonarum copiast saepissume.
tactust leno; qui rogaret, ubi nata esset diceret, lepide lusit.
Dordalvs: At ego patriam te rogo quae sit tua.
Virgo: Quae mihi sít, nisi haec ubi nunc sum?
Dordalvs: At ego illam quaero quae fuit.
Virgo: Omne ego pro nihilo esse duco quod fuit, quando fuit:
tamquam hominem, quando animam ecflavit, quid eum quaeras qui fuit?
Toxilvs: Ita me di bene ament, sapienter. atque equidem miseret tamen.
sed tamen, virgo, quae patriast tua, age mi actutum expedi.
quid taces?
Virgo: Dico equidem: quando hic servio, haec patriast mea.
Toxilvs: Iam de istoc rogare omitte (non vides nolle eloqui?)
ne suarúm se miseriarum in memoriam inducas.
Dordalvs: Quid est?
captusne est pater?
Virgo: Non captus, sed quod habuit perdidit.
Toxilvs: Haec erit bono genere nata: nil scit nisi verum loqui.
Dordalvs: Quis fuit? dic nomen.
Virgo: Quid illum miserum memorem qui fuit?
nunc et illúm miserum et me miseram aéquom est nominarier.
Dordalvs:
Quoius modi is suo ín populo habitust?
Virgo: Nemo quisquam acceptior:
servi liberique amabant.
Toxilvs: Hominem miserum praedicas, quom ét ipsus prorsus perditust et benevolentis perdidit.
Dordalvs: Emam, opinor.
Toxilvs: Etiam opinor? summo genere esse arbitror;
divitias tu ex istac facies.
Dordalvs: Ita di faxint.
Toxilvs: Eme modo.
Virgo:
Iam hoc tibi dico: actutum ecastor meus pater, ubi me sciet veniisse, ipse aderit et me abs te redimet.
Toxilvs: Quid nunc?
Dordalvs: Quid est?
Toxilvs: Audin quid ait?
Virgo: Nam etsi res sunt fractae, amici sunt tamen.
Dordalvs: Ne sis plora; libera eris actutum, si crebro cades.
vin mea esse?
Virgo: Dum quidem ne nímis diu tua sim, volo.
Toxilvs:
Satin ut meminit libertatis? dabit haec tibi grandis bolos.
age si quid agis. ego ad hunc redeo. sequere. redduco hanc tibi.
Dordalvs: Adulescens, vin vendere istanc?
Sagaristio: Magis libet quam perdere.
Dordalvs: Tum tu pauca in verba confer: qui datur, tanti indica.
Sagaristio: Faciam ita ut te velle video, út emas. habe centum minis.
Dordalvs:
Nimiumst.
Sagaristio: Octoginta.
Dordalvs: Nimiumst.
Sagaristio: Nummus abesse hinc non potest, quod nunc dicam.
Dordalvs: Quid id est ergo? eloquere actutum atque indica.
Sagaristio: Tuo periclo sexaginta haec dabitur argenti minis.
Dordalvs: Toxilé, quid ago?
Toxilvs: Di deaeque te agitant irati, scelus, qui hanc non properes destinare.
Dordalvs: Habeto.
Toxilvs: Eu, praedatu's praedatus es probe.
non edepol minis trecentis carast. fecisti lucri.
Sagaristio: Heus tu, etiam pro vestimentis huc decem accedent minae.
Dordalvs: Abscedent enim, nón accedent.
Toxilvs: Tace sis, non tu illum vides quaerere ansam, infectum ut faciat? abin atque argentum petis?
atque ut dignust perit.
Dordalvs:
Heus tu serva istum.
Toxilvs: Quin tu is intro?
Dordalvs: Abeo atque argentum affero.—
Toxilvs: Edepol dedisti, virgo, operam adlaudabilem, probam et sapientem et sobriam.
Virgo: Si quid bonis boni fit, esse id et grave et gratum solet.
Toxilvs: Audin tu, Persa? ubi argentum ab hoc acceperis, simulato, quasi eas prorsum in navem.
Sagaristio: Ne doce.
Toxilvs: Per angiportum rursum te ad me recipito illac per hortum.
Sagaristio: Quod futurum est praedicas.
Toxilvs: At ne cum argento protinam permittas domum, moneo, te.
Sagaristio: Quod te dignumst, me dignum esse vis?
Toxilvs:
Tace, párce voci: praeda progreditur foras.
Dordalvs: Probae hic argenti sunt sexaginta minae, duobus nummis minus est.
Sagaristio: Quid ei nummi sciunt?
Dordalvs: Cruminam hanc emere aut facere uti remigret domum.
Sagaristio: Ne non sat esses leno, id metuebas miser, impure, avare, ne crumillam amitteres?
Toxilvs: Sine quaeso. quando lenost, nil mirum facit.
Dordalvs: Lucro faciundo ego auspicavi in hunc diem:
nil mihi tam parvist, quin me id pigeat perdere.
age, accipe hoc sis.
Sagaristio: Hunc in collum, nisi piget, impone.
Dordalvs: Vero fiat.
Sagaristio: Numquid ceterum me voltis?
Toxilvs: Quid tam properas?
Sagaristio: Ita negotiumst:
mandatae quae sunt, volo deferre epistulas;
geminum autem fratrem servire audivi hic meum, eum ego ut requiram átque uti redimam volo.
Toxilvs:
Atque edepol tu me commonuisti haú male.
videor vidisse hic forma persimilem tui, eadém statura.
Sagaristio: Quippe qui frater siet.
Dordalvs: Quid est tibi nomen?
Toxilvs: quod ad te attinet.
Dordalvs: Quid attinet non scire?
Sagaristio: Ausculta ergo, ut scias:
Vaniloquidorus Virginesvendonides
Nugiepiloquides Argentumexterebronides
Quodsemelarripides Numquameripides. em tibi.
Dordalvs: Eu hercle, nomen multimodis scriptumst tuom.
Sagaristio:
Ita sunt Persarum mores, longa nomina, contortiplicata habemus. numquid ceterum voltis?
Dordalvs: Vale.
Sagaristio: Et vos, nam animus iam in navist meus.
Toxilvs: Cras ires potius, hodie hic cenares.
Sagaristio: Vale.—
Toxilvs: Postquam illic hinc abiit, dicere hic quidvis licet.
ne hic tibi dies inluxit lucrificabilis.
nam non emisti hanc, verum fecisti lucri.
Dordalvs: Ille quidem iam scit, quid negoti gesserit, qui mihi furtivam meo periclo vendidit, argentum accepit, abiit. quí ego nunc scio, an iam adseratur haec manu? quo illum sequar?
in Persas? nugas.
Toxilvs: Credidi gratum fore beneficium meum apud te.
Dordalvs: Immo equidem gratiam tibi, Toxile, habeo; nam te sensi sedulo mihi dare bonam operam.
Toxilvs: Tibine ego? immo sedulo.
Dordalvs: Attat, oblitus sum intus dudum edicere quae volui edicta. adserva hanc.—
Toxilvs: Salvast haec quidem.
Virgo: Pater nunc cessat.
Toxilvs: Quid si admoneam?
Virgo: Tempus est.
Toxilvs:
Heus, Saturio, exi. nunc est illa occasio inimicum ulcisci.
Satvrio: Ecce me. numquid moror?
Toxilvs: Age, illúc abscede procul e conspectu, tace;
ubi cum lenone me videbis conloqui, tum turbam facito.
Sagaristio: Dictum sapienti sat est.
Toxilvs:
Tunc, quando abiero—
Sagaristio: Quin taces? scio quid velis.
Dordalvs: Transcidi loris omnis adveniens domi, ita mihi supellex squalet atque aedes meae.
Toxilvs: Redis tu tandem?
Dordalvs: Redeo.
Toxilvs: Ne ego hodie tibi bona multa feci.
Dordalvs: Fateor, habeo gratiam.
Toxilvs:
Num quippiam aliud me vis?
Dordalvs: Vt bene sit tibi.
Toxilvs: Pol istúc quidem omen iám ego usurpabo domi, nam iam inclinabo me cum liberta tua.
Satvrio: Nisi ego illum hominem perdo, perii. atque optume eccum ipsum ante aedes.
Virgo: Salve multum, mi pater.
Satvrio: Salve, mea gnata.
Dordalvs: Ei, Persa me pessum dedit.
Virgo: Pater hic meus est.
Dordalvs: Hem, quid? pater? perii oppido.
quid ego igitur cesso infelix lamentarier minas sexaginta?
Satvrio: Ego pol te faciam, scelus, te quoque etiam ipsum ut lamenteris.
Dordalvs: Occidi.
Satvrio: Age ambula in ius, leno.
Dordalvs: Quid me in ius vocas?
Satvrio: Illi apud praetorem dicam. sed ego in ius voco.
Dordalvs:
Nonne antestaris?
Satvrio: Tuan ego causa, carnufex, cuiquam mortali libero auris atteram, qui hic commercaris civis homines liberos?
Dordalvs: Sine dicam.
Satvrio: Nolo.
Dordalvs: Aúdi.
Satvrio: Surdus sum. ambula.
sequere hac, sceleste, feles virginaria.
sequere hac, mea gnata, me usque ad praetorem.—
Virgo: Sequor.—