Comma for either/or — dharma, courage. Spelling forgiving — corage finds courage.

    Stichus

    Chapter front

    Plautus, Titus Maccius

    Panegyris: Crédo egó miserám fuísse Penelopam, sorór, suo ex animo, quae tám diu vidua viró suo caruit;

    nam nós eius ánimum de nóstris factis nóscimus, quarúm viri hinc ápsunt, quorúmque nos negótiis apséntum, ita ut aéquom est, sollícitae noctes ét dies, sorór, sumus sémper.

    Soror:

    Nostrum ófficium nos fácere aequomst, neque id mágis facimus quam nós monet píetas.

    sed híc, soror, assíde dum: multá volo tecum loquí de re viri.

    Panegyris: Salvéne, amabo?

    Soror: Speró quidem et volo; sed hóc, soror, crúcior, patrém tuom meúmque adeo, unice qui unus † civíbus ex omnibus probús perhibetur, eúm nunc improbi viri ófficio uti, virís qui tantas apséntibus nóstris facit íniurias immérito nosque áb eis abducére volt.

    haec rés vitae me, sóror, saturant, haec míhi dividiae et sénio sunt.

    Panegyris:

    Ne lácruma, soror, neu túo id animo fac quod tíbi tuos pater faceré minatur:

    spes ést eum melius fácturum.

    novi égo illum: ioculo istaec dicit, neque illé sibi mereat Pérsarum montís, qui esse aurei pérhibentur, ut istúc faciat quod tú metuis.

    tamen sí faciat, minime irasci decet, néque id immerito evéniet.

    nam víri nostri domo ut ábierunt, hic tértius annus.

    Soror: Ita út memoras.

    Panegyris: Quom ipsi ínterea vivánt, valeant, ubi sínt, quid agant, ecquíd agant, neque párticipant nos, néque redeunt.

    Soror: An id dóles, soror, quia illi suom ófficium non cólunt, quom tu tuom fácis?

    Panegyris: Ita pol.

    Soror: Tace sís, cave sis audíam ego istuc posthác ex te.

    Panegyris: Nam quíd iam?

    Soror: Quia pól meo animo omnis sápientis suom offícium aequom est colere ét facere.

    quam ob rem égo te hoc, soror, tametsi és maior, moneo, út tuom memineris ófficium:

    etsi ílli improbi sint átque aliter nobís faciant quam aequómst, tam pol ne quíd magis simus omnibus obníxe opibus nostrum ófficium meminísse decet.

    Panegyris: Placet; táceo.

    Soror: At memineris fácito.

    Panegyris: Nolo égo, soror, me credi esse immemorem viri, neque ille éos honores, mihi quos habuit, perdidit;

    nam pol mihi grata acceptaque eiust benignitas.

    et me quidem haec condicio nunc non paenitet, neque est cur studeam has nuptias mutarier;

    verum postremo in patris potestate est situm:

    faciendum id nobis quod parentes imperant.

    Soror: Scio, atque in cogitando maerore augeor, nam propemodum iam ostendit suam sententiam.

    Panegyris:

    Antipho: Quí manet ut moneatur semper servos homo officium suom nec voluntáte id facere meminit, servos is habitu hau probust.

    vos meministis quot kalendis petere demensum cibum:

    qui minus méministis quod opus sit facto facere in aedibus?

    iam quidem in súo quicqué loco nisi erit mihi situm supellectilis, quom ego revortar, vos monimentis commonefaciam bubulis.

    non homines habitare mecum mi hic videntur, sed sues.

    facite sultis, nitidae ut aedes meae sint, quom redeam domum.

    iam ego domi adero: ad meam maiorem filiam inviso modo;

    siquis me quaéret, inde vocátote aliqui; aut iam egomet hic ero.

    Soror: Quid agimus, soror, si óffirmabit pater adversum nos?

    Panegyris: Pati nos oportet quod ille faciat, cuius potestas plus potest.

    exorando, haud adversando sumendam operam censeo:

    gratiam per si petimus, spero áb eo impetrassere;

    adversari sine dedecore et scelere summo haud possumus, neque equidem id factura neque tu ut facias consilium dabo, verum ut exoremus. novi ego nostros: exorabilest.

    Antipho: Principium ego quo pacto cum illis occipiam, id ratiocinor:

    utrum ego perplexim lacessam oratione ad hunc modum, quasi numquam quicquam in eas simulem, quasi nil indaudiverim eas in se meruisse culpam, an potius temptem saeviter, si manere hic sese malint potius quam alio nubere.

    non faciam. quid mi ópust decurso aetatis spatio cum meis gerere bellum, quom nil, quam ob rem id faciam, meruisse arbitror?

    minime, nolo turbas, séd hoc mihi optumum factu arbitror:

    perplexabilitér earum hodie perpavefaciam pectora;

    post id igitur deinde, ut animus meus erit, faciam palam.

    multa scio faciunda verba. ibo intro. sed apertast foris.

    Soror: Certo enim míhi paternae vocis sonitus auris accidit.

    Panegyris: Is est ecastor. ferre advorsum homini occupemus osculum.

    Soror: Salve, mi pater.

    Antipho: Et vos ambae. ílico agite assidite.

    Soror: Osculum—

    Antipho: Sat est ósculi mihi vostri.

    Panegyris: Quí, amabo, pater?

    Antipho:

    Quia ita meae animae salsura evenit.

    Soror: Asside hic, pater.

    Antipho: Non sedeo istic, vos sedete; ego sedero in subsellio.

    Panegyris: Mane pulvinum.

    Antipho: Bene procuras. mihi satis sic fultumst. sede.

    Soror: Sine, pater.

    Antipho: Quid opust?

    Panegyris: Opust.

    Antipho: Mórem tibi geram. atque hoc est satis.

    Soror: Numquam enim nímis curare possunt suom parentem filiae.

    quem aequiust nós potiorem habere quam te? postidea, pater, viros nostros, quibus tú voluisti ésse nos matres familias.

    Antipho: Bonas ut aequomst facere facitis, quom tamen apsentis viros proinde habetis quasi praesentes sint.

    Soror: Pudicitiast, pater, eos nos magnificare, qui nos socias sumpserunt sibi.

    Antipho:

    Num quis hic ést alienus nostris dictis auceps auribus?

    Panegyris: Nullus praeter nosque teque.

    Antipho: Vostrum animum adhiberi volo;

    nám ego ad vos nunc imperitus rerum et morum mulierum, discipulus venio ad magistras: quibus matronas moribus, quae optumae sunt, esse oportet? sed utraque ut dicat mihi.

    Soror:

    Quid istuc est quod huc éxquaesitum mulierum mores venis?

    Antipho: Pol ego uxorem quaero, postquam vostra mater mortuast.

    Soror: Facile invenies et peiorem et peius moratam, pater, quam illa fuit: meliorem neque tu reperies neque sol videt.

    Antipho: At ego ex te éxquaero atque ex istac tua sorore.

    Soror: Edepol pater, scio ut oportet esse: si sint—ita ut ego aequom censeo.

    Antipho: Volo scire ergo, ut aequom censes.

    Soror: Vt, per urbem quom ambulent, omnibus os opturent, ne quis merito male dicat sibi.

    Antipho: Dic vicissim nunciam tu.

    Panegyris: Quid vis tibi dicam, pater?

    Antipho: Vbi facillime spectatur mulier, quae ingenio est bono?

    Panegyris:

    Quoi male faciundi est potestas, quae ne id faciat temperat.

    Antipho:

    Soror:

    Antipho: Qui potest mulier vitare vitiis?

    Soror: Vt cottidie pridie caveat ne faciat quod pigeat postridie.

    Antipho: Quae tibi muliér videtur multo sapientissuma?

    Panegyris: Quae tamen, cum res secundae sunt, se poterit noscere, et illa quae aequo animo patietur sibi esse peius quam fuit.

    Antipho: Edepol vos lepide temptavi vostrumque ingenium ingeni.

    sed hoc est quod ad vos venio quodque esse ambas conventas volo:

    mi auctores ita sunt amici, ut vos hinc abducam domum.

    Soror: At enim nos, quarum res agitur, aliter auctores sumus.

    nam aut olim, nisi tibi placebant, non datas oportuit, aut nunc non aequomst abduci, pater, illisce apsentibus.

    Antipho:

    Vosne ego patiar cum mendicis nuptas me vivo viris?

    Soror: Placet ille meus mihi mendicus: suos rex reginae placet.

    idem animust in paupertate qui olim in divitiis fuit:

    Antipho:

    Soror: non tu me argento dedisti, opinor, nuptum, sed viro.

    Antipho:

    Quid illos exspectatis, quí abhinc iam abierunt triennium?

    quin vos capitis condicionem ex pessuma primariam?

    Panegyris: Stultitiast, pater, venatum ducere invitas canes.

    hostis est uxor, invita quae viro nuptum datur.

    Antipho: Certumne est neutram vostrarum persequi imperium patris?

    Panegyris:

    Persequimur, nam quo dedisti nuptum, abire nolumus.

    Antipho: Bene valete. ibo atque amicis vostra consilia eloquar.

    Panegyris: Probiores credo arbitrabunt, si probis narraveris.

    Antipho: Curate igitur familiarem rem ut potestis.

    Panegyris: Optume, nunc places, quom recte monstras; nunc tibi auscultabimus.

    nunc, soror, abeamus intro.

    Soror: Ímmo intervisam domum.

    si a viro tibi forte veniet nuntius, facito ut sciam.—

    Panegyris: Neque ego te celabo, neque tu me celassis quod scias.

    eho, Crocotium, i, parasitum Gelasimum huc arcessito, tecum adduce; nam illum ecastor mittere ad portum volo, si quae forte ex Asia navis heri aut hodie venerit.

    nam dies totos apud pórtum servos unus assidet;

    sed tamen volo intervisi. propera atque actutum redi.—

    Gelasimvs: Famem ego fuisse suspicor matrem mihi, nam postquam natus sum, satur numquam fui.

    neque quisquam melius referet matri gratiam neque rettulit, quam ego refero meae matri Fami.

    nam illa me in alvo menses gestavit decem, at ego illam in alvo gesto plus annos decem.

    atque illa puerum me gestavit parvolum, quo minus laboris cepisse illam existumo:

    ego non pauxillulam in utero gesto famem, verum hercle multo maximam et gravissimam;

    uteri dolores mihi oboriuntur cotidie, † sed matrem parere nequeo, nec quid agam scio.

    atque auditavi saepe hoc volgo dicier, solere elephantum gravidam perpetuos decem esse annos; eius ex sémine haec certost fames, nam iam complures annos utero haeret meo.

    nunc si ridiculum hominem quaerat quispiam, venalis ego sum cum ornamentis omnibus;

    inanimentis explementum quaerito.

    Gelasimo nomen mi indidit parvo pater, quia inde iam a pausillo puero ridiculus fui. † propter pauperiem hoc adeo nomen repperi, eo quía paupertas fecit ridiculus forem;

    nam illa artis omnis perdocet, ubi quem attigit.

    per annónam caram dixit me natum pater:

    propterea, credo, nunc essurio ácrius.

    sed generi nostro haec redditast benignitas:

    nulli negare soleo, siquis me essúm vocat.

    oratio una interiit hominum pessume, atque optuma hercle meo animo et scitissuma, qua ante utebantur: “véni illo ad cenam, sic face, promitte vero, ne gravare. est commodum?

    volo inquam fieri, non amittam quin eas.”

    nunc reppererunt iam ei verbo vicarium

    (nihili quidem hercle verbumst ac vilissimum):

    vocem te ad cenam, nisi egomet cenem foris.

    ei hércle ego verbo lumbos diffractos velim, ni vere perierit, si cenassit domi.

    haec verba subigunt mé uti mores barbaros discam atque ut faciam praeconis compendium itaque auctionem praedicem, ipse ut venditem.

    Crocotivm: Hic illést parasitus, quem arcessitum missa sum.

    quae loquitur auscultabo prius quam conloquar.

    Gelasimvs:

    Sed curiosi sunt hic complures mali, alienas res qui curant studio maximo, quibus ipsis nullast res, quam procurent, sua:

    ei quando quem auctionem facturum sciunt, adeunt, perquirunt quid sit causae ilico:

    alienum aes cogat an pararit praedium, uxorin sit reddenda dos divortio.

    eos ómnis tametsi hercle haud indignos iudico qui multum miseri sint, laborent, nil moror:

    dicam auctionis causam, ut damno gaudeant;

    nam curiosus nemo est quin sit malevolus.

    damna evenerunt maxuma misero mihi, ita me mancupia miserum adfecerunt male, potationes plurumae demortuae, quot adeo cenae, quas deflevi, mortuae, quot potiones mulsi, quae autem prandia, quae inter continuom perdidi triennium.

    prae maerore adeo miser atque aegritudine consenui; paene sum famé emortuos.

    Crocotivm:

    Ridiculus aeque nullus est quando esurit.

    Gelasimvs: Nunc auctionem facere decretumst mihi:

    foras necessumst quidquid habeo vendere.

    adeste sultis, praeda erit praesentium.

    logos ridiculos vendo. áge licemini.

    qui cena poscit? ecqui poscit prandio?

    hercle aestumavi prandio, cena tibi.

    ehem, adnuistin? nemo meliores dabit.

    vel unctiones Graecas sudatorias vendo vel alias malacas, crapularias;

    cavillátiones, adsentatiunculas ac perieratiunculas parasiticas;

    robiginosam strigilem, ampullam rubidam, parasitum inanem quo recondas reliquias.

    haec veniisse iám opus est quantum potest, ut decumam partem Hérculi polluceam.

    Crocotivm: Ecastor auctionem haúd magni preti.

    adhaesit homini ad infimum ventrem fames.

    adibo ad hominem.

    Gelasimvs: Quis haec est quae advorsum it mihi?

    Epignómi ancilla haéc quidem est Crocotium.

    Crocotivm: Gelasime, salve.

    Gelasimvs: Non id est nomen mihi.

    Crocotivm: Certo mecastor id fuit nomen tibi.

    Gelasimvs: Fuit disertim, verum id usu perdidi:

    nunc Miccotrogus nomine e vero vocor.

    Crocotivm:

    † Eu ecastor, risi te hodie multum.

    Gelasimvs: Quando aut quo in loco?

    Crocotivm: Hic quom auctionem praedicabas,

    Gelasimvs: Pessuma, eho an audivisti?

    Crocotivm: Te quidem dignissumam.

    Gelasimvs: Quo nunc is?

    Crocotivm: Ad te.

    Gelasimvs: Quid venis?

    Crocotivm: Panegyris rogare iussit ted ut opere maximo, mecum simitu ut ires ad sese domum.

    Gelasimvs: Ego illo mehercle vero eo quantum potest.

    iamne exta cocta sunt? quot agnis fecerat?

    Crocotivm: Illa quidem nullum sacrificavit.

    Gelasimvs: Quo modo?

    quid igitur me volt?

    Crocotivm: Tritici modios decem rogare, opinor.

    Gelasimvs: Mene, ut ab sese petam?

    Crocotivm: Immo ut a vobis mutuom nobis dares.

    Gelasimvs: Nega esse quod dem nec mihi nec mutuom, neque aliud quicquam nisi hoc quod habeo pallium;

    linguam quoque etiam vendidi datariam.

    Crocotivm: Au, nullan tibi lingua est?

    Gelasimvs: Quae quidem dicat dabo;

    ventri reliqui eccam aliam quae dicat cedo.

    Crocotivm: Malum quidem sí vis—

    Gelasimvs: Haec eadem dicit tibi.

    Crocotivm: Quid nunc? ituru's iturus es an non?

    Gelasimvs: Abi sane domum, iam illo venturum dicito. propera atque abi.— demiror quid illaec me ad se arcessi iusserit, quae numquam iussit me ad se arcessi ante hunc diem, postquam vir abiit eius. miror quid siet, nisi ut periclum fiat: visam quid velit.

    sed eccum Pinacium eius puerum. hoc vide, satin ut facete, aeque atque ex pictura, astitit?

    ne iste edepol vinum poculo pauxillulo saepe exanclavit submerum scitissume.