Chapter 1
Hellenistic Plautus, Titus Maccius LatinPinacivm: Mercúrius, Iovis qui núntius perhibétur, numquam aequé patri suo núntium lepidum áttulit quam égo nunc meae erae núntiabo:
ítaque onustum péctus porto laétitia lubéntiaque néque lubet nisi gloriose quicquam proloqui profecto.
amoénitates omnium venerum et venustatum adfero ripísque superat mi atque abundat pectus laetitia meum.
própera, Pinacium, pedes hortare, honesta dicta factis
(nunc tíbi potestas adipiscendist gloriam laudem decus)
eraéque egenti subveni, quae mísera in exspectatione est Epignomi adventum viri.
proinde út decet, amat vírum suom, cupide expetit. nunc, Pinacium, age út placet, curre ut lubet, cave quémquam flocci feceris, cubitis depulsa de via, tranquillam concinna viam;
si rex obstabit obviam, regem ipsum prius pervortito.
Gelasimvs:
Quídnam dicam Pínacium lascívibundum tam lubentem currere?
harúndinem fert sportulamque et hamulum piscarium.
Pinacivm: Sed tandem, opinor, aequiust eram mihi esse supplicem atque óratores mittere ad me donaque ex auro et quadrigas, quí vehar, nam pedibus ire non queo. ergo iam revortar.
ad me adiri et supplicari égomet mi aequom censeo.
an véro nugas censeas, nihil esse quod ego nunc scio?
tantum a portu adporto bonum, tam gaudium grande adfero, vix ipsa domina hoc, nisi sciat, exoptare ab deis audeat.
nunc ultro id deportem? hau placet, neque id viri officium arbitror.
sic hoc videtur mihi magis meo cónvenire huic nuntio:
adversum veniat, opsecret, se ut nuntio hoc impertiam;
secundas fortunas decent superbiae.
sed tandem cum recogito, qui potuit scire haec scire me?
nón enim póssum quin revortar, quin loquar, quin edissertem erámque ex maerore eximam, bene facta maiorum meum exaugeam atque illam augeam insperato opportuno bono:
contundam facta Talthubi contemnamque omnis nuntios;
símulque cursuram meditabor ad ludos Olympios.
sed spátium hoc occidit: brevest curriculo; quam me paenitet.
quid hoc? occlusam ianuam video. ibo et pultabo fores.
aperíte atque adproperáte, fores facite út pateant, removéte moram;
nimis haéc res sine curá geritur. vide quám dudum hic asto ét pulto.
somnóne operam datis? éxperiar, fores án cubiti ac pedes plús valeant.
nimis véllem hae fores erum fúgissent, ea caúsa ut haberent ma lum mag num;
deféssus sum pultándo.
hoc póstremumst. vae vobis.
Gelasimvs: Ibo átque hunc compellábo.
salvós sis.
Pinacivm: Et tu sálve.
Gelasimvs:
Iam tú piscator fáctu's factus es?
Pinacivm: Quam prídem non edísti?
Gelasimvs: Vnde ís? quid fers? quid féstinas?
Pinacivm: Tua quód nil refert, né cures.
Gelasimvs: Quid istíc inest?
Pinacivm: Quas tu edés colubras.
Gelasimvs: Quid tam íracundu's iracundus es?
Pinacivm: Si ín te pudor ádsit, non me appélles.
Gelasimvs:
Possúm scire ex te vérum?
Pinacivm: Potes: hódie non cenábis.
Panegyris: Quisnam, ópsecro, has frangit fóres? ubi est?
tun haéc facis? tun mihi huc hóstis venis?
Gelasimvs: Salvé, tuo arcessitú venio huc.
Panegyris: Ean grátia fores effríngis?
Gelasimvs: Tuos ínclama, tui délinquont: ego quíd me velles vísebam;
nam mé quidem harum míserebat.
Pinacivm: Ergo aúxilium properé latumst.
Panegyris: Quisnam híc loquitur tam própe nos?
Pinacivm: Pinacium.
Panegyris: Úbi is est?
Pinacivm: Réspice ad me et relínque egentem párasitum, Panégyris.
Panegyris: Pinacium.
Pinacivm: Istuc indiderunt nomen maiores mihi.
Panegyris: Quid agis?
Pinacivm: Quid agam rogitas?
Panegyris: Quidni rogitem?
Pinacivm: Quid mecum est tibi?
Panegyris:
Mein fastidis, propudiose? eloquere propere, Pinacium.
Pinacivm: Iube me omittere igitur hos, qui retinent.
Panegyris: Qui retinent?
Pinacivm: Rogas?
omnia membra lassitudo mihi tenet.
Panegyris: Linguam quidem sat scio tibi non tenere.
Pinacivm: Ita celeri curriculo fui propere a portu, tui honoris causa.
Panegyris: Ecquid adportas boni?
Pinacivm:
Nimio † inparti multo tanto plus quam speras.
Panegyris: Salva sum.
Pinacivm: At ego perii, quoi medullam lassitudo perbibit.
Gelasimvs: Quid ego, quoi misero medullam ventris percepit fames.
Panegyris: Ecquem convenisti?
Pinacivm: Multos.
Panegyris: At virum?
Pinacivm: Equidem plurimos:
verum ex multis nequiorem nullum quám hic est.
Gelasimvs: Quo modo?
iam dudum ego ístum patior dicere iniuste mihi.
praeterhac si me inritassis—
Pinacivm: Edepol essuries male.
Gelasimvs: Animum inducam, ut istuc verum te elocutum esse arbitrer.
Pinacivm: Munditias volo fieri. ecferte huc scopas simulque harundinem, ut operam omnem araneorum perdam et texturam improbem deiciamque eorum ómnis telas.
Gelasimvs: Miseri algebunt postea.
Pinacivm: Quid? illos itidemne esse censes quasi te, cum veste unica?
cape illas scopas.
Gelasimvs: Cápiam.
Pinacivm: Hoc egomet, tu hoc converre.
Gelasimvs: Ego fecero.
Pinacivm: Ecquis huc effert nassiternam cúm aqua?
Gelasimvs: Sine suffragio populi tamen aedilitatem hic quidém gerít.
Pinacivm: Age tu ocius
† pinge, humum consperge ante aedis.
Gelasimvs: Faciam.
Pinacivm: Factum oportuit.
ego hinc araneas de foribus deiciam et de pariete.
Gelasimvs: Edepol rem negotiosam.
Panegyris: Quid sit, nil etiam scio, nisi forte hospites venturi sunt.
Pinacivm: Vos lectos sternite.
Gelasimvs: Principium placet de lectis.
Pinacivm: Alii ligna caedite, alii piscis depurgate, quos piscatu rettuli, pernam et glandium deicite.
Gelasimvs: Hic hercle homo nimium sapit.
Panegyris: Non ecastor, ut ego opinor, satis erae morem geris.
Pinacivm: Immo res omnis relictas habeo prae quod tu velis.
Panegyris: Tum tu igitur, qua causa missus es ad portum, id expedi.
Pinacivm:
Dicam. postquam me misisti ad portum, cum luci simul, commodum radiosus sese sol superabat ex mari.
dum percontor portitores, ecquae navis venerit ex Asia, negant venisse, conspicatus sum interim cercurum, quo ego me maiorem non vidisse censeo.
in portum vento secundo, velo passo pervenit.
alius alium percontamur: quoiast navis? quid vehit?
interibi Epignomúm conspicio tuom virum et servom Stichum.
Panegyris: Hem quid? Epignomum elocutu's elocutus es?
Pinacivm: Tuom virum.
Gelasimvs: Et vitam meam.
Pinacivm: Venit inquam.
Panegyris: Tutin ipsus ipsum vidisti?
Pinacivm: Lubens.
argentí aurique advexit nimium.
Gelasimvs: Nimis factum bene.
hercle vero capiam scopas atque hoc convorram lubens.
Pinacivm: Lanam purpuramque multam.
Gelasimvs: Em qui ventrem vestiam.
Pinacivm: Lectos eburatos, auratos.
Gelasimvs: Accubabo regie.
Pinacivm: Tum Babylonica et peristroma tonsilia et tappetia advexit, nimium bonae rei.
Gelasimvs: Hercle rem gestam bene.
Pinacivm: Poste, ut occepi narrare, fidicinas, tibicinas, sambucas advexit secum forma eximia.
Gelasimvs: Eugepae, quando adbibero, adludiabo: tum sum ridiculissumus.
Pinacivm: Poste unguenta multigenerum multa.
Gelasimvs: Non vendo logos.
iam non facio aúctionem, mi optigit hereditas:
malivoli, perquisitores auctionum, perierint.
Hercules, decumam esse adauctam tibi quam vovi gratulor.
Pinacivm: Poste autem advexit parasitos secum.
Gelasimvs: Ei, perii miser.
Pinacivm:
Ridiculissumos.
Gelasimvs: Revorram hercle hoc quod converri modo.
Panegyris: Vidistin virum sororis Pamphilum?
Pinacivm: Non.
Panegyris: Non adest?
Pinacivm: Immo venisse eum simitu aiebat ille: ego huc citus praecucurri, ut nuntiarem nuntium exoptabilem.
Gelasimvs: Venales logi sunt illi, quos negabam vendere.
ilicet, iam meo malost quod malevolentes gaudeant.
Hercules, qui deus sis, sane discessisti non bene.
Panegyris: I intro, Pinacium, iube fámulos rem divinam mi apparent.
bene vale.
Gelasimvs: Vin administrem?
Panegyris: Sat servorum habeo domi.—
Gelasimvs: Enim vero, Gelasime, opinor provenisti futtile, si neque ille adest neque hic, qui venit, quicquam subvenit.
ibo intro ad libros et discam de dictis melioribus;
nam ni illos homines expello, ego occidi planissume.—