Chapter 2
Hellenistic Plautus, Titus Maccius LatinEpignomvs: Quom bene re gesta salvos convortor domum,
Neptuno grates habeo et Tempestatibus;
simul Mercurio, qui me in mercimoniis iuvit lucrisque quadruplicavit rem meam.
olim quos abiens adfeci aegrimonia, eos núnc laetantis faciam ádventu meo.
nam iam Antiphonem conveni adfinem meum cumque eo reveni ex inimicitia in gratiam.
videte, quaeso, quid potest pecunia:
quoniam bene gesta re rediisse me videt magnasque adportavisse divitias domum, sine advocatis ibidem in cercuro in stega in amicitiam atque in gratiam convortimus.
et is hodie apud me cenat et frater meus;
nam heri ambo in uno portu fuimus, sed mea hodie solutast navis aliquanto prius.
age abdúce hasce intro, quas mecum adduxi, Stiche.
Stichvs: Ere, sí ego taceam seu loquar, scio scire te quam multas tecum miserias mulcaverim.
nunc hunc diem unum ex illis multis miseriis volo mé eleutheria capere advenientem domum.
Epignomvs: Et ius et aequom postulas: sumas, Stiche.
in hunc diem te nil moror; abi quo lubet.
cadum tibi veteris vini propino.
Stichvs: Papae, ducam hodie amicam.
Epignomvs: Vel decem, dum de tuo.
Stichvs: Quid? hoc etiam unum?
Epignomvs: Quid id autem unumst? expedi.
Stichvs: Ad cenam ibone?
Epignomvs: Si vocatu's vocatus es, censeo.
Stichvs: Sic hoc placet; rogatu necne, nil moror.
Epignomvs: Vbi cenas hodie?
Stichvs: Sic hanc rationem institi:
amicam ego habeo Stephanium hinc ex proxumo, tui frátris ancillam: eo condixi in symbolam ad cenam, ad eius consérvom Sangarinum Syrum.
eademst amica ambobus, rivales sumus.
Epignomvs: Age abduce hasce intro. hunc tibi dedo diem.
Stichvs:
Meam culpam habeto, nisi probe excruciavero.
iam hercle ego per hortum ad amicam transibo meam mi hanc occupatum noctem; eadem symbolam dabo et iubebo ad Sangarinum cenam coqui.
aut egomet ibo atque opsonabo opsonium.
Sangarinus scio iam hic aderit cum domino suo, servos homo, qui nisi temperi ad cenam meat, advorsitores pol cum verberibus decet dari, uti eum verberabundi adducant domum.
parata res faciam ut sit. egomet me moror.
atque id ne vos miremini, hominis servolos potare, amare atque ad cenam condicere:
licet haec Athenis nobis. sed quom cogito, potius quam invidiam inveniam, est etiam hic ostium aliud posticum nostrarum harunc aedium:
ea ibo opsonatum, eadem referam opsonium:
per hortum utroque commeatus continet.
ite hac secundum vos me. ego hunc lacero diem.—
Gelasimvs: Libros inspexi; tam confido quam potis, me meum optenturum regem ridiculis meis.
nunc interviso, iamne a portu advenerit, ut eum ádvenientem meis dictis deleniam.
Epignomvs:
Hic quidém Gelasimus est parasitus, qui venit.
Gelasimvs: Auspicio hodie óptumo exivi foras:
mustela murem ábstulit praeter pedes;
cum strena óbscaevavit; spectatum hoc mihist.
nam ut illa vitam repperit hodie sibi, item me spero facturum: augurium hac facit.
Epignómus hic quidemst qui ástat. ibo atque adloquar.
o Épignome, ut ego nunc te conspicio libens, ut prae laetitia lacrimae prosiliunt mihi.
valuistin usque?
Epignomvs: Sustentatumst sedulo.
Gelasimvs:
Propino tibi salutem plenis faucibus.
Epignomvs: Bene atque amice dicis. di dent quae velis.
Gelasimvs: Cenem illi apud te, quoniam salvos advenis.
Epignomvs: Locatast opera nunc quidem; tam gratiast.
Gelasimvs: Promitte.
Epignomvs: Certumst.
Gelasimvs: Sic face inquam.
Epignomvs: Certa res.
Gelasimvs:
Lubente me hercle facies.
Epignomvs: Idem ego istuc scio.
quando usus veniet, fiet.
Gelasimvs: Nunc ergo usus est.
Epignomvs: Non edepol possum.
Gelasimvs: Quid gravare? censeas.
nescio quid vero hábeo in mundo.
Epignomvs: I modo, alium convivam quaerito tibi in hunc diem.
Gelasimvs:
Quin tu promittis?
Epignomvs: Non graver, si possiem.
Gelasimvs: Vnum quidem hercle certo promitto tibi:
libens accipiam certo, si promiseris.
Epignomvs: Valeas.
Gelasimvs: Certumnest?
Epignomvs: Certum. cenabo domi.
Gelasimvs:
sed—quoniam nil processit hac, ego ivero apertiore magis via; ita plane loquar:
vin ad te ad cenam veniam?
Epignomvs: Si possim, velim;
verum hic apud me cenant alieni novem.
Gelasimvs: Hau postulo equidem med in lecto accumbere:
scis tu me esse unisubselli virum.
Epignomvs: At ei óratores sunt popli, summi viri;
Ambracia veniunt huc legati publice.
Gelasimvs: Ergo oratores populi, summates viri, summi accubent, ego infimatis infimus.
Epignomvs:
Haud aequomst te inter oratores accipi.
Gelasimvs: Equidem hercle orator sum, sed procedit parum.
Epignomvs: Cras de reliquiis nos volo. multum vale.—
Gelasimvs: Perii hercle vero plane, nihil obnoxie.
uno Gelasimo minus est quam dudum fuit.
certumst mustelae posthac numquam credere, nam incertiorem nullam novi bestiam;
quaen eapse deciens in die mutat locum, ea ego auspicavi ín re capitali mea?
certumst amicos convocare, ut consulam qua lege nunc med essurire oporteat.—