Chapter 3
Hellenistic Plautus, Titus Maccius LatinAntipho: Íta me di bene amént measque mihi servassint filias, ut mihi volup est, Pamphilippe, quia vos in patriam domum rediisse video bene gesta re ambos, te et fratrem tuom.
Pamphilippvs: Satis abs te accipiam, nisi videam mihi te amicum esse, Antipho;
nunc quia té amicum mihi experior esse, credetur tibi.
Antipho: Vocem ego te ad me ad cenam, frater tuos ni dixisset mihi, te apud se cenaturum esse hodie, quom me ad se ad cenam vocat.
et magis pár fuerat me vobis dare cenam advenientibus, quam me ad illúm promittere, nisi nollem ei advorsarier.
nunc me gratiam abs te inire verbis nil desidero:
cras apud me éritis et tu et ille cum vostris uxoribus.
Pamphilippvs: At apud mé perendie. nam ille heri me iam vocaverat in hunc diem. sed satin ego tecum pacificatus sum, Antipho?
Antipho: Quando ita rem gessistis ut vos velle amicosque addecet, pax commersque est vobis mecum. nam hoc tu facito ut cogites:
ut cuique homini res paratast, périnde amicis utitur:
si res firma, item fírmi amici sunt; sin res laxe labat, itidem amici conlabascunt: res amicos invenit.
Epignomvs: Iam redeo. nimiast voluptas, ubi diu afueris domo, domum ubi rédieris, sí tibi nullast aegritudo animo obviam.
nam ita me absente familiarem rem uxor curavit meam, omnium me éxilem atque inanem fecit aegritudinum.
sed eccum fratrem Pamphilippum, incedit cum socero suo.
Pamphilippvs: Quid agitur, Epignome?
Epignomvs: Quid tu? quam dudum in portum venis?
Pamphilippvs:
Hau longissume.
Epignomvs: Postilla iam iste est tranquillus tibi?
Antipho: Magis quam mare quo ambo estis vecti.
Epignomvs: Facis ut alias res soles.
hodiene exoneramus navem, frater?
Pamphilippvs: Clementer volo.
nos potius oneremus nosmet vícissatim voluptátibus.
quam mox coctast cena? inpransus ego sum.
Epignomvs: Abi intro ad me et lava.
Pamphilippvs:
Deos salutatum atque uxorem módo intro devortor domum;
haec si ita ut volo conficio, continuo ad te transeo.
Epignomvs: Apud nos eccillam festinat cum sorore uxor tua.
Pamphilippvs: Optumest, iam istoc morai minus erit. iam ego apud te ero.
Antipho: Prius quam abis, praesente ted huic apologum agere unum volo.
Pamphilippvs:
Maxume.
Antipho: Fuit olim, quasi ego sum, senex; ei filiae duae erant, quasi nunc meae sunt; eae erant duobus nuptae fratribus, quasi nunc meae sunt vobis.
Epignomvs: Miror quo evasurust apologus.
Antipho: Erant minori illi adulescenti fidicina et tibicina, peregre advexerat, quasi nunc tu; sed ille erat caeleps senex, quasi ego nunc sum.
Epignomvs: Perge porro. praesens hic quidem est apologus.
Antipho: Deinde senex ille illi dixit, cuius erat tibicina, quasi ego nunc tibi dico:
Epignomvs: Ausculto atque animum advorto sedulo.
Antipho: “Ego tibi meam filiam, bene quicum cubitares, dedi:
nunc mihi reddi ego aequom esse abs te quicum cubitem censeo.”
Epignomvs:
Quis istuc dicit? an ille quasi tu?
Antipho: Quasi ego nunc dico tibi.
Immo duas dabo, inquit ille adulescens “una si parumst;
et si duarum paenitebit,” inquit addentur duae.
Epignomvs: Quis istuc quaeso? an ille quasi ego?
Antipho: Is ipse quasi tu. tum senex ille quasi ego: si vis, inquit “quattuor sane dato, dúm equidem hercle quod edint addas, meum ne contruncent cibum.”
Epignomvs: Videlicet parcum illum fuisse senem, qui illi istaec dixerit, quóm ille, illi qui pollicetur, eum cibum poposcerit.
Antipho: Videlicet non fuisse illum aequom ádulescentem, qui ilico ubi ille poscit denegavit dare se granum tritici.
hercle qui aequom postulabat ille senex, quando quidem filiae illae dederat dotem, accipere pro tibicina.
Epignomvs: Hercle ille quidem certo adulescens docte vorsutus fuit, qui seni illi concubinam dare dotatam noluit.
Antipho: Senex quidem voluit, si posset, indipisci de cibo;
quia nequit, qua lege licuit velle dixit fieri.
fiat ille inquít adulescens. facis benigne inquit senex.
habeon rem pactam? inquit. faciam ita inquit ut fieri voles.
sed ego ibo intro et gratulabor vostrum adventum filiis.
poste ibo lautum ín pyelum, ibi fovebo sénectutem meam.
post ubi lavero, otiosus vos opperiar accubans.—
Pamphilippvs: Graphicum mortalem Antiphonem, ut apologum fecit quam fabre.
Epignomvs: Etiam nunc scelestus se esse ducit pro adulescentulo.
dabitur homini amica, noctu quae in lecto occentet senem;
namque edepol aliud quidem illi quid amica opus sit nescio.
Pamphilippvs:
Sed quid agit parasitus noster Gelasimus? etiam valet?
Epignomvs: Vidi edepol hominem haud perdudum.
Pamphilippvs: Quid agit?
Epignomvs: Quod famelicus.
Pamphilippvs: Quin vocavisti hominem ad cenam?
Epignomvs: Ne quid advéniens perderem.
atque eccum tibi lúpum in sermone: praesens esuriens adest.
Pamphilippvs: Ludificemur hominem.
Epignomvs: Capti consili memorem mones.
Gelasimvs: Sed ita ut occepi narrare vobis: quom hic non adfui, cúm amicis deliberavi iam et cum cognatis meis.
ita mi auctores fuere, ut egomet me hodie iugularem fame.
sed videone ego Pamphilippum cum fratre Epignomo? atque is est.
adgrediar hominem. o sperate Pamphilippe, o spes mea, o mea vita, o mea voluptas, salve. salvom gaudeo peregre te in patriam rediisse.
Pamphilippvs: Salvo salve, Gelasime.
Gelasimvs: Valuistin bene?
Pamphilippvs: Sustentatumst sedulo.
Gelasimvs: Edepol gaudeo.
edepol ne ego nunc mihi medimnum mille esse argenti velim.
Epignomvs:
Quid eo tibi opust?
Gelasimvs: Hunc hercle ad cenam ut vocem, te non vocem.
Epignomvs: Advorsum te fabulare.
Gelasimvs: Illud quidem, ambos ut vocem;
et equidem simitu hau maligne vos invitassem domum ad me, sed mihi ipsi domi meae nihil est. atque hoc scitis vos.
Epignomvs: Edepol te vocem lubenter, si superfiat locus.
Gelasimvs:
Quin tum stans obstrusero aliquid strenue.
Epignomvs: Immo unum hoc potest.
Gelasimvs: Quid?
Epignomvs: Vbi convivae abierint, tum venias.
Gelasimvs: Vae aetati tuae.
Epignomvs: Vasa lautum, non ad cenam dico.
Gelasimvs: Di te perduint.
quid ais, Pamphilippe?
Pamphilippvs: Ad cenam hercle alio promisi foras.
Gelasimvs: Quid, foras?
Pamphilippvs: Foras hércle vero.
Gelasimvs: Qui malum tíbi lasso libet foris cenare?
Pamphilippvs: Vtrum tu censes?
Gelasimvs: Iuben domi cenam coqui atque ad illúm renuntiari?
Pamphilippvs: Solus cenabo domi?
Gelasimvs: Non enim sólus: me vocato.
Pamphilippvs: At ille ne suscenseat, mea qui causa sumptum fecit.
Gelasimvs: Facile excusari potest.
mihi modo ausculta, iube cénam domi coqui.
Epignomvs: Non me quidem faciet auctore, hodie ut illum decipiat.
Gelasimvs: Non tu hinc abis?
nisi me non perspicere censes quid agas. cave sis tu tibi, nam illic homó tuam hereditatem inhiát, quasi esuriens lupus.
non tu scis, quam éfflictentur homines noctu hic in via?
Pamphilippvs: Tanto pluris qui defendant ire advorsum iussero.
Epignomvs:
Non it, non it, quia tanto opere suades ne ebitat.
Gelasimvs: Iube domi mi tibique tuaeque uxori celeriter cenam coqui.
si hercle faxis, non opinor dices deceptum fore.
Pamphilippvs: Per hanc tibi cenam incenato, Gelasime, esse hodie licet.
Gelasimvs: Ibisne ad cenam foras?
Pamphilippvs: Apud frátrem ceno in proxumo.
Gelasimvs:
Certumnest?
Pamphilippvs: Certum.
Gelasimvs: Edepol te hodie lapide percussum velim.
Pamphilippvs: Non metuo: per hortúm transibo, non prodibo in publicum.
Epignomvs: Quid ais, Gelasime?
Gelasimvs: Oratores tu accipis, habeas tibi.
Epignomvs: Tua pol refert.
Gelasimvs: Enim, si quidem meá refert, opera utere.
Epignomvs: Posse edepol tibi opinor etiam uni locum condi ubi accubes.
Pamphilippvs: Sane faciundum censeo.
Gelasimvs: O lux oppidi.
Epignomvs: Si arte poteris accubare.
Gelasimvs: Vél inter cuneos ferreos;
tantillum loculi, ubi catellus cubet, id mi satis est loci.
Epignomvs: Exorabo aliquo modo. veni.
Gelasimvs: Hucine?
Epignomvs: Immo in carcerem;
nam hic quidem genium meliorem tuom non facies. eamus, tu.
Pamphilippvs:
Deos salutabo modo, poste ad te continuo transeo.—
Gelasimvs: Quid igitur?
Epignomvs: Dixi equidem, in carcerem ires.
Gelasimvs: Quin si iusseris, eo quoque ibo.
Epignomvs: Di immortales, hic quidem pól summam in crucem cena aut prandio perduci potest.
Gelasimvs: Ita ingenium meumst:
quicumvis depugno multo facilius quam cum fame.
Epignomvs:
Dum parasitus mi atque fratri fuisti, rem confregimus.
Gelasimvs: Non nego ista ápud te.
Epignomvs: Satis spectatast mihi iam tua felicitas;
nunc ego nolo ex Gelasimo mihi fieri te Catagelasimum.—
Gelasimvs: Iamne abiisti? Gelasime, vide quíd es capturus consili.
egone? tune. mihine? tibine. viden ut annonast gravis?
viden, benignitates hominum ut periere et prothymiae?
viden ridiculos nihili fieri, atque ipsos parasitarier?
numquam edepol me vivom quisquam in crastinum inspiciet diem;
nam mihi iam intus potione iuncea onerabo gulam, neque ego hoc committam, ut me esse homines mortuom dicant fame.—