Chapter 4
Hellenistic Plautus, Titus Maccius LatinStichvs: More hoc fit, atque stulte mea sententia:
si quem hominem exspectant, eum solent provisere;
qui hercle illa causa ócius nihilo venit.
idem ego nunc facio, qui proviso Sagarinum, qui nihilo citius veniet tamen hac gratia.
iam hercle ego decumbam solus, si ille huc non venit.
cadum modo hinc a me huc cum vino transferam, postidea accumbam. quasi nix tabescit dies.—
Sangarinvs: Salvete, Athenae, quae nutrices Graeciae, sperata erilis patria, te video libens.
sed amica mea et conserva quid agat Stephanium curaest, ut valeat. nam Sticho mandaveram, salutem ut nuntiaret atque ei ut diceret me hodie venturum, ut cenam coqueret temperi.
sed Stichus est hic quidem.
Stichvs: Fecisti, ere, facetias, quom hoc donavisti dono tuom servom Stichum.
pro di immortales, quot ego voluptates fero, quot risiones, quot iocos, quot savia, saltationes, blanditias, prothymias.
Sangarinvs: Stiche.
Stichvs: Hem.
Sangarinvs: Quíd fit?
Stichvs: Euge, Sangarine lepidissume.
fero convivam Dionysum mihique et tibi.
namque edepol cena cocta est, locus liber datust mihi et tibi apud vos (nam apud nos est convivium, ibi voster cenat cum uxore adeo et Antipho, ibidem erus est noster), hoc mihi dono datumst.
Sangarinvs: Quis somniavit aurum?
Stichvs: Quid id ad te attinet?
proin tu lavare propera.
Sangarinvs: Lautus sum.
Stichvs: Optime,
Sangarinvs:
Stichvs: volo eluamus hodie, peregrina omnia relinque, Athenas nunc colamus. sequere me.—
Sangarinvs: Sequor, et domum redeunti principium placet.
bona scaeva strenaque obviam occessit mihi.—
Stephanivm: Mirúm videri némini vestrúm volo, spectatóres, quid ego hinc, quae illic habito, exeam: faciam vos certiores.
domo dúdum huc arcessita sum, nam quoniam nuntiatum est istarum venturos viros, ibi festinamus omnes;
lectis sternendis studuimus munditiisque apparandis.
intér illud tamen negotium meis curavi amicis,
Sticho et conservo Sagarino meo, cena cocta ut esset.
Stichus obsonatust, ceterum ego operam do: is adlegavit.
nunc ibo hinc et amicos meos curabo hic advenientes.—
Sangarinvs: Ágite ite foras: férte pompam. cádo te praefició, Stiche.
omnibus módis temptare certumst nostrum hodie convivium.
ita me di ament, lepide accipimur quom hoc recipimur in loco.
quisquis praetéreat, comissatum volo vocari.
Stichvs: Convenit, dum quidem hercle quisque veniat, veniat cum vino suo.
nam hinc quidem hodie polluctura praeter nos dabitur nemini. † nosmet inter nos ministrémus monotropi.
Sangarinvs: Hoc conviviumst pro opibus nostris satis commodule nucibus, fabulis, ficulis, oleae † interiplio, lupillo, comminuto crustulo.
Stichvs:
Sat est: servo homini módeste melius facere sumptum quam ampliter.
suom quemque decet: quibus divitiae domi sunt, scaphiis cantharis batiocis bibunt, át nos nostro Samiolo poterio:
tamen bibimús nos, tamen efficimus pro opibus nostra moenia.
Sangarinvs: Age dice uter utrubi áccumbamus.
Stichvs: Abi tu sane superior.
atque adeo, ut tu scire possis, pacto ego hoc técum divido:
vide, utram tibi libet etiam nunc capere, cape provinciam.
Sangarinvs: Quid istuc est provinciai?
Stichvs: Vtrum Fontine an Libero imperium te inhibere mavis?
Sangarinvs: Nimio liquido Libero.
sed amica mea et tua dum cenat dumque se exórnat, nos volo tamen ludere inter nós. strategum te facio huic convivio.
Stichvs: Nimium lepide in mentem venit: potius quam in subsellio cynice hic accipimur quam in lectis.
Sangarinvs: Immo enim nímio hic dulcius.
sed interim, stratege noster, cur hic cessat cantharus?
vide, quot cyathos bibimus.
Stichvs: Tot quot digiti tibi sunt in manu.
cantio Graecast: ἢ πέντ' ἢ τρία πῖν' ἢ μὴ τέτταρα.
Sangarinvs: Tibi propino. decumam a fonte tibi tute inde, si sapis.
bene vos, bene nos, bene te, bene me, bene nostram etiam Stephanium.
Stichvs:
Sangarinvs:
Stichvs:
Stichvs:
Lepide hoc actum est. tibi propino cantharum. vinum tu habes.
Sangarinvs: Nimis vellem aliquid pulpamenti.
Stichvs: Si horum, quae adsunt, paenitet, nihil est. tene aquam.
Sangarinvs: Melius dicis; nil moror cuppedia.
bibe, tibicen. age si quid agis, bíbendum hercle hoc est, ne nega.
quid hic fastidis quod faciundum vides esse tibi? quin bibis?
accipe inquam. non hoc tuo fit sumptu: inpendet publicum.
haud tuom istúc est te vereri. éripe ex ore tibias.
Stichvs: Vbi illic biberit, vel servato meum modum vel tu dabo. † nolo ego nos † prosumo bibere. nulli rei erimus postea;
namque edepol quam vis desubito vel cadus verti potest.
Sangarinvs:
Quid igitur? quamquam gravatus fuisti, non nocuit tamen.
age, tibicen, quando bíbisti, refer ad labeas tibias, suffla celeriter tibi buccas quasi proserpens bestia, agedum. Stiche, uter démutassit, poculo multabitur.
Stichvs: Bonum ius dicis. impetrare oportet qui aequom postulat.
Sangarinvs:
Age ergo observa. si pecassis, multam hic retinebo ilico.
Stichvs: Optimum atque aequissimum oras. em tibi hoc primum omnium:
haec facetiast, amare inter se rivalis duos, uno cantharo potare, únum scortum ducere.
hoc memorabilest: ego tu sum, tu es ego, unianimi sumus, unam amicam amamus ambo, mecum ubi est, tecum est tamen;
tecum ubi autem est, mecum ibi autemst: neuter neutri ínvidet.
Sangarinvs: Ohe, iam satis, nolo obtaedescat; alium ludum nunc volo.
Stichvs: Vin amicam huc evocemus? ea saltabit.
Sangarinvs: Censeo.
Stichvs: Mea suavis, amabilis, amoena Stephanium, ad amores tuos foras egredere, satis mihi pulchra és.
Sangarinvs: At enim pulcherrima.
Stichvs: Fac nos hilaros hilariores opera atque adventu tuo.
Sangarinvs: Peregre advenientes te expetimus, Stephaniscidium, mel meum, sí amabilitas tibi nostrá placet, si tibi ambo áccepti sumus.
Stephanivm: Mórem vobis geram, meaé deliciae. nam íta me Venus amoéna amet, ut ego huc iam dudum simitu exissem vobiscum foras, nisi me vobis exornarem. nam ita est ingenium muliebre:
bene cum lauta est, tersa ornata ficta est, infecta est tamen;
nimioque sibi mulier meretrix repperit odium ocius sua inmunditia, quam in perpetuom ut placeat munditia sua.
Stichvs: Nimium lepide fabulata est.
Sangarinvs: Veneris mera est oratio,
Stichvs: Sangarine.
Sangarinvs: Quid est?
Stichvs: Totus doleo.
Sangarinvs: Totus? tanto miserior.
Stephanivm: Vtrubi accumbo?
Sangarinvs: Vtrubí tu vis?
Stephanivm: Cum ambobus volo, nam ambos amo.
Stichvs:
Vapulat peculium, actum est.
Sangarinvs: Fugit hoc libertas caput.
Stephanivm: Date mihi lócum, ubi accumbam, amabo, siquidem placeo.
Stichvs: Tun mihi?
Stephanivm: Cupio cúm utroque.
Stichvs: Ei mihi, bene ego dispereo. quid ais?
Sangarinvs: Quid est?
Stichvs: Ita me di ament, numquam enim fíet hodie, haec quin saltet tamen.
age, mulsa mea suavitudo, salta: saltabo ego simul.
Sangarinvs:
Numquam edepol med istoc vinces, quin ego ibidem pruriam.
Stephanivm: Siquidem mihi saltandum est, tum vos date bibat tibicini.
Stichvs: Et quidem nóbis.
Sangarinvs: Tene, tibicen, primum; postidea loci si hoc eduxeris, proinde ut consuetu's consuetus es antehac, celeriter lepidam et suavem cantionem aliquam occupito cinaedicam, ubi perpruriscamus usque ex unguiculis. inde huc aquam.
Sangarinvs: tene tu hóc, educe. dudum placuit potio:
nunc minus gravate iam accipit. tene tu. interim, meus oculus, da mihi savium, dum illic bibit.
Stichvs: Prostibilest tandem? stantem stanti savium dare amicum amicae? euge euge, sic furi datur.
Sangarinvs: Age, iam infla buccas, nunciam aliquid suaviter.
redde cántionem veteri pro vino novam.
Sangarinvs: qui Iónicus aut cinaédicust, qui hoc tále facere póssiet?
Stichvs: Si istóc me vorsu víceris, alió me provocáto:
Sangarinvs: Fac tu hóc modo.
Stichvs: At tu hoc módo.
Sangarinvs: Babae.
Stichvs: Tataé.
Sangarinvs: Papae.
Stichvs: Pax.
Sangarinvs: Nunc páriter ambo. omnís voco cinaédos contra.
satis ésse nobis nón magis potis quám fungo imber.
Stichvs: Intro hínc abeamus nunciam: saltátum satis pro vinost.
vos, spectatores, plaudite atque ite ad vos comissatum.