Comma for either/or — dharma, courage. Spelling forgiving — corage finds courage.

    Institutio Oratoria

    Book 3

    Quintilian

    quoniam in libro secundo quaesitum est, quid esset rhetorice et quis finis eius, artem quoque esse eam et utilem et virtutem, ut vires nostrae tulerunt, ostendimus, materiamque ei res omnes, de quibus dicere oporteret, subiecimus: iam hinc, unde coeperit, quibus constet, quo quaeque in ea modo invenienda atque tractanda sint, exsequar; intra quem modum plerique scriptores artium constiterunt, adeo ut Apollodorus contentus solis iudicialibus fuerit.

    sum ignarus, hoc a me praecipue, quod hic liber inchoat, opus studiosos eius desiderasse, ut inquisitione opinionum, quae diversissimae fuerunt, longe difficillimum, ita nescio an minimae legentibus futurum voluptati, quippe quod prope nudam praeceptorum traditionem desideret.

    ceteris enim admiscere temptauimus aliquid nitoris, non iactandi ingenii gratia (namque in id eligi materia poterat uberior), sed ut hoc ipso adliceremus magis iuventutem ad cognitionem eorum, quae necessaria studiis arbitrabamur, si ducti iucunditate aliqua lectionis libentius discerent ea, quorum ne ieiuna atque arida traditio averteret animos et aures praesertim tam delicatas raderet uerebamur.

    ratione se Lucretius dicit praecepta philosophiae carmine esse complexum; namque hac, ut est notum, similitudine utitur:

    veluti pueris absinthia taetra medentes dare conantur, prius oras pocula circum mellis dulci flauoque liquore, et quae sequuntur.

    nos ueremur, ne parum hic liber mellis et absinthi multum habere videatur, sitque salubrior studiis quam dulcior. etiam hoc timeo, ne ex eo minorem gratiam ineat, quod pleraque non inventa per me sed ab aliis tradita continebit, habeat etiam quosdam, qui contra sentiant et adversentur, propterea quod plurimi auctores, quamvis eodem tenderent, diversas tamen vias muniverunt atque in suam quisque induxit sequentes.

    autem probant qualecunque ingressi sunt iter, nec facile inculcatas pueris persuasiones mutaveris, quia nemo non didicisse mavult quam discere.

    autem, ut procedente libro patebit, infinita dissensio auctorum, primo ad ea, quae rudia atque inperfecta adhuc erant, adiicientibus quod inuenissent scriptoribus, mox, ut aliquid sui viderentur adferre, etiam recta mutantibus.

    primus post eos, quos poetae tradiderunt, movisse aliqua circa rhetoricen Empedocles dicitur. autem scriptores antiquissimi Corax et Tisias Siculi, quos insecutus est vir eiusdem insulae Gorgias Leontinus, Empedoclis, ut traditur, discipulus.

    beneficio longissimae aetatis (nam centum et novem vixit annos) cum multis simul floruit, ideoque et illorum, de quibus supra dixi, fuit aemulus et ultra Socraten usque duravit.

    Thrasymachus Chalcedonius cum hoc et Prodicus Cius et Abderites Protagoras, a quo decem milibus denariorum didicisse artem, quam edidit, Euathlus dicitur, et Hippias Elius et, quem Palameden Plato appellat, Alcidamas Elaïtes.

    Antiphon quoque et orationem primus omnium scripsit et nihilo minus et artem ipse composuit et pro se dixisse optime est creditus, etiam Polycrates, a quo scriptam in Socraten diximus orationem, et Theodorus Byzantius ex iis et ipse, quos Plato appellat λογοδαιδάλους primi communes locos tractasse dicuntur Protagoras, Gorgias, adfectus Prodicus et Hippias et idem Protagoras et Thrasymachus. Cicero in Bruto negat ante Periclea scriptum quidquam, quod ornatum oratorium habeat; eius aliqua ferri. non reperio quidquam tanta eloquentiae fama dignum; ideoque minus miror esse, qui nihil ab eo scriptum patent, haec autem, quae feruntur, ab alis esse composite.

    successere multi, sed clarissimus Gorgiae auditorum Isocrates, quanquam de praeceptore eius inter auctores non convenit; nos autem Aristoteli credimus. velut diversae secari coeperunt viae.

    et Isocratis praestantissimi discipuli fuerunt in omni studiorum genere, eoque iam seniore (octavum enim et nonagesimum implevit annum) postmeridianis scholis Aristoteles praecipere artem oratoriam coepit, noto quidem illo (ut traditur) versu ex Philocteta frequenter usus: esse tacere et Isocraten pati dicere. ars est utriusque, sed pluribus eam libris Aristoteles complexus est. tempore Theodectes fuit, de cuius opere supra dictum est.

    Theophrastus quoque Aristotelis discipulus de rhetorice diligenter scripsit, atque hinc vel studiosius philosophi quam rhetores praecipueque Stoicorum ac Peripateticorum principes.

    deinde velut propriam Hermagoras viam, quam plurimi sunt secuti; cui maxime par atque aemulus videtur Athenaeus fuisse. post Apollonius Molon, multa Areus, multa Caecilius et Halicarnasseus Dionysius.

    tamen in se converterunt studia Apollodorus Pergamenus, qui praeceptor Apolloniae Caesaris Augusti fuit, et Theodorus Gadareus, qui se dici maluit Rhodium, quem studiose audisse, cum in eam insulam secessisset, dicitur Tiberius Caesar.

    diversas opiniones tradiderunt, appellatique inde Apollodorei ac Theodorei ad morem certas in philosophia sectas sequendi. Apollodori praecepta magis ex discipulis cognoscas, quorum diligentissimus in tradendo fuit Latine Gaius Valgius, Graece Atticus. ipsius sola videtur Ars edita ad Matium, quia ceteras missa ad Domitium epistula non agnoscit. scripsit Theodorus, cuius auditorem Hermagoran sunt qui viderint.

    Romanorum primus (quantum ego quidem sciam) condidit aliqua in hanc materiam M. Cato ille censorius, post M. Antonius inchoavit; nam hoc solum opus eius atque id ipsum imperfectum manet. minus celebres; quorum memoriam, si quo loco res poscet, non omittam.

    vero lumen sicut eloquentiae ita praeceptis quoque eius dedit, unicum apud nos specimen orandi docendique oratorias artes, M. Tullius; post quem tacere modestissimum foret, nisi et rhetoricos suos ipse adulescenti sibi elapsos diceret, et in oratoriis haec minora, quae plerumque desiderantur, sciens omisisset.

    de eadem materia non pauca Cornificius, aliqua Stertinius, nonnihil paler (Gallio; accuratius vero priores Gallione Celsus et Laenas et aetatis nostrae Verginius, Plinius, Tutilius. et hodie clari eiusdem operis auctores, qui si omnia complexi forent, consuluissent labori meo; sed parco nominibus viventium; ueniet eorum laudi suum tempus, ad posteros enim virtus durabit, non perveniet invidia.

    tamen post tot ac tantos auctores pigebit meam quibusdam locis posuisse sententiam. enim me cuiusquam sectae velut quadam superstitione imbutus addixi, et electuris quae volent facienda copia fuit, sicut ipse plurium in unum confero inventa, ubicunque ingenio non erit locus, curae testimonium meruisse contentus.

    diu nos moretur quaestio, quae rhetorices origo sit. cui dubium est, quia; sermonem ab ipsa rerum natura geniti protinus homines acceperint (quod certe principium est eius rei), huic studium et incrementum dederit utilitas, summam ratio et exercitatio?

    video, quare curam dicendi patent quidam inde coepisse, quod ii, qui in discrimen aliquod vocabantur, accuratius loqui defendendi sui gratia instituerint. enim ut honestior causa, ita non utique prior est, cum praesertim accusatio praecedat defensionem; nisi quis dicet, etiam gladium fabricatum ab eo prius, qui ferrum in tutelam sui quam qui in perniciem alterius compararit.

    ergo dicendi dedit natura, initium artis observatio. enim, sicuti in medicina, cum viderent alia salubria, alia insalubria, ex observatione eorum effecerunt artem, ita, cum in dicendo alia utilia, alia inutilia deprehenderent, notarunt ea ad imitandum vitandumque, et quaedam secundum rationem eorum adiecerunt ipsi quoque; haec confirmata sunt usu, tum quae sciebat quisque docuit.

    Cicero quidem initium orandi conditoribus urbium ac legum latoribus dedit, in quibus fuisse vim dicendi necesse est; cur tamen hanc primam originem putet, non video, cum sint adhuc quaedam vagae et sine urbibus ac sine legibus gentes, et tamen qui sunt in iis nati et legationibus fungantur et accusent aliqua atque defendant et denique alium alio melius loqui credant.

    autem orandi ratio, ut plurimi maximique auctores tradiderunt, quinque partibus constat, inventione, dispositione, elocutione, memoria, pronuntiatione sive actione, utroque enim modo dicitur. vero sermo, quo quidem voluntas aliqua enuntiatur, habeat necesse est rem et verba.

    si est brevis et una conclusione finitus, nihil fortasse ultra desideret; at oratio longior plura exigit. tantum enim refert, quid et quo modo dicamus, sed etiam quo loco; opus ergo est et dispositione. neque omnia, quae res postulat, dicere neque suo quaeque loco poterimus nisi adiuvante memoria; quapropter ea quoque pars quarta erit.

    haec cuncta corrumpit ac propemodum perdit indecora vel voce vel gestu pronuntiatio. quoque igitur tribuendus est necessario quintus locus.

    audiendi quidam, quorum est Albucius, qui tris modo primas esse partes volunt, quoniam memoria atque actio natura non arte contigant: quarum nos praecepta suo loco dabimus; licet Thrasymachus quoque idem de actione crediderit.

    adiecerunt quidam sextam partem, ita ut inventioni iudicium subnecterent, quia primum esset invenire, deinde iudicare. porro ne invenisse quidem credo eum, qui non iudicavit; neque enim contraria, communia, stulta invenisse dicitur quisquam, sed non vitasse.

    Cicero quidem in Rhetoricis iudicium subiecit invention; mihi autem adeo tribus primis partibus videtur esse permixtum (nam neque dispositio sine eo neque elocutio fuerit), ut pronuntiationem quoque vel plurimum ex eo mutuari putem.

    hoc audacius dixerim, quod in Partitionibus oratoriis ad easdem, de quibus supra dictum est, quinque pervenit partes. cum dupliciter primum divisisset in inventionem atque elocutionem, res ac dispositionem inventioni, verba et pronuntiationem elocutioni dedit quintamque constituit, communem ac velut custodem omnium, memoriam. in Oratore quinque rebus constare eloquentiam dicit, in quibus postea scriptis certior eius sententia est.

    minus mihi cupidi novitatis alicuius videntur fuisse, qui adiecerunt ordinem, cum dispositionem dixissent, quasi aliud sit dispositio quam rerum ordine quam optimo collocatio. Dion inventionem modo et dispositionem tradidit sed utramque duplicem, rerum et verborum, ut sit elocutio inventionis, pronuntiatio dispositionis, his quinta pars memoriae, accedat. Theodorei fere inventionem duplicem, rerum atque elocutionis, deinde tris ceteras partes.

    Hermagoras iudicium, partitionem, ordinem, quaeque sunt elocutionis, subiicit oeconomiae, quae Graece appellata ex cura rerum domesticarum et hic per abusionem posita nomine Latino caret.

    et circa hoc quaestio, quod memoriam in ordine partium quidam inventioni, quidam dispositioni subiunxerunt; nobis quartus eius locus maxime placet. enim tantum inventa tenere, ut disponamus, nec disposita, ut eloquamur, sed etiam verbis formata memoriae mandare debemus. enim omnia, quaecunque in orationem collata sunt, continentur.

    etiam in hac opinione non pauci, ut has non rhetorices partes esse existimarent sed opera oratoris; eius enim esse invenire, disponere, eloqui et cetera.

    si accipimus, nihil arti relinquemus. bene dicere est oratoris, rhetorice tamen erit bene dicendi scientia; vel, ut alii putant, artificis est persuadere, vis autem persuadendi artis. invenire quidem et disponere oratoris, inventio autem et dispositio rhetorices propria videri potest.

    eo plures dissenserunt, utrumne hae partes essent rhetorices an eiusdem opera an, ut Athenaeus credit, elementa, quae vocant στοιχεῖα Sed neque elementa recte quis dixerit, alioqui tantum initia erunt, ut mundi vel umor vel ignis vel materia vel corpora insecabilia; nec operum recte nomen accipient, quae non ab allis perficiuntur, sed aliud ipsa perficiunt: partes igitur.

    cum sit ex his rhetorice, fieri non potest ut, cum totum ex partibus constet, non sint partes totius ex quibus constat. autem mihi, qui haec opera dixerunt, eo quoque moti, quod in alia rursus divisione nollent in idem nomen incidere, partes enim rhetorices esse dicebant laudativam, deliberativam, iudicialem. si partes sunt, materiae sunt potius quam artis.

    in his singulis rhetorice tota est, quia et inventionem et dispositionem et elocutionem et memoriam et pronuntiationem quaecunque earum desiderat. quidam genera tria rhetorices dicere maluerunt, optime autem ii, quos secutus est Cicero, genera causarum.

    tria an plura sint, ambigitur. dubie prope omnes utique summae apud antiquos auctoritatis scriptores Aristotelem secuti, qui nomine tantum alio contionalem pro deliberativa appellat, hac partitione contenti fuerunt.

    et tum leviter est temptatum, cum apud Graecos quosdam tum apud Ciceronem in libris de Oratore, et nunc maximo temporum nostrorum auctore prope impulsum, ut non modo plura haec genera, sed paene innumerabilia videantur.

    si laudandi ac vituperandi officium in parte tertia ponimus, in quo genere versari videbimur, cum querimur, consolamur, mitigamus, concitamus, terremus, confirmamus, praecipimus, obscure dicta interpretamur, narramus, deprecamur, gratias agimus, gratulamur, obiurgamus, maledicimus, describimus, mandamus, renuntiamus, optamus, opinamur, plurima alia?

    ut mihi in illa vetere persuasione permanenti velut petenda sit venia, quaerendunque, quo moti priores rem tam late fusam tam breviter astrinxerint. qui errasse putant, hoc secutos arbitrantur, quod in his fere versari tum oratores videbant;

    nam et laudes ac vituperationes scribebantur, et ἐπιταφίους dicere erat moris, et plurimum in consiliis ac iudiciis insumebatur operae, ut scriptores artium pro solis comprehenderint frequentissima.

    vero defendunt, tria faciunt genera auditorum, unum, quod ad delectationem conveniat, alterum, quod consilium accipiat, tertium, quod de causis iudicet. cuncta rimanti et talis quaedam ratio succurrit, quod omne orationis officium aut in iudiciis est aut extra iudicia.

    , de quibus iudicio quaeritur, manifestum est genus; ea, quae ad iudicem non veniunt, aut praeteritum habent tempus aut futurum; praeterita laudamus aut vituperamus, de futuris deliberamus.

    omnia, de quibus dicendum est, aut certa sint necesse est aut dubia., ut cuique est animus, laudat aut culpat; ex dubiis partim nobis ipsis ad electionem sunt libera, de his deliberatur; partim aliorum sententiae commissa, de his lite contenditur.

    Anaximenes iudicialem et contionalem generales partes esse voluit, septem autem species: hortandi, dehortandi, laudandi, vituperandi, accusandi, defendendi, exquirendi, quod ἐξεταστικόν dicit; quarum duae primae deliberativi, duae sequentes demonstrativi, tres ultimae iudicialis generis sunt partes.

    Protagoran transeo, qui interrogandi, respondendi, mandandi, precandi, quod εὐχωλήν dixit, partes solas putat. Plato in Sophiste iudiciali et contionali tertiam adiecit προσομιλητικήν, quam sane permittamus nobis dicere sermocinatricem; quae a forensi ratione diiungitur et est accommodata privatis disputationibus, cuius vis eadem profecto est quae dialecticae.

    Isocrates in omni genere inesse laudem ac vituperationem existimavit. et tutissimum est auctores plurimos sequi, et ita videtur ratio dictare.

    igitur, ut dixi, unum genus, quo laus ac uituperatio continetur, sed est appellatum a parte meliore laudativum; idem alii demonstrativum vocant. nomen ex Graeco creditur fluxisse, nam ἐγκωμιαστικόν aut ἐπιδεικτικόν dicunt.

    mihi ἐπιδεικτικόν non tam demonstrationis vim habere quam ostentationis videtur et multum ab illo ἐγκωμιαστικῷ differre; nam ut continet laudativum in se genus, ita non intra hoc solum consistit.

    quisquam negaverit Panegyricos ἐπιδεικτικούς esse? formam suadendi habent et plerumque de utilitatibus Graeciae loquuntur; ut causarum quidem genera tria sint, sed ea tum in negotiis tum in ostentatione posita. forte non ex Graeco mutantes demonstrativum vocant, uerum id sequuntur, quod laus ac uituperatio quale sit quidque demonstrat.

    est deliberativum, tertium iudiciale. species in haec tria incident genera, nec invenietur ex his ulla, in qua non laudare ac vituperare, suadere ac dissuadere, intendere quid vel depellere debeamus. quoque sunt communia, conciliare, narrare, docere, augere, minuere, concitandis componendisve adfectibus animos audientium fingere.

    iis quidem accesserim, qui laudativam materiam honestorum, deliberatiuam utilium, iudicialem iustorum quaestione contineri putant, celeri magis ac rotunda usi distributione quam vera. enim quodam modo mutuis auxiliis omnia. et in laude iustitia utilitasque tractatur et in consiliis honestas, et raro iudicialem inveneris causam, in cuius non parte aliquid eorum, quae supra diximus, reperiatur.

    autem oratio constat aut ex iis, quae significantur, aut et iis, quae significant, id est rebus et verbis. orandi consummatur natura, arte, exercitatione, cui partem quartam adiiciunt quidam imitationis, quam nos arti subiicimus.

    sunt item, quae praestare debeat orator; ut doceat, moveat, delectet. enim clarior divisio quam eorum, qui totum opus in res et in adfectus partiuntur. semper autem omnia in eam quae tractabitur materiam cadent. enim quaedam remotae ab adfectibus, qui ut non ubique habent locum, ita quocunque irruperunt, plurimum valent.

    auctoribus placet alia in rhetorice esse, quae probationem desiderent, alia quae non desiderent, cum quibus ipse consentio. vero, ut Celsus, de nulla re dicturum oratorem, nisi de qua quaeratur, existimant, cui cum maxima pars scriptorum repugnat tum etiam ipsa partitio; nisi forte laudare, quae constet esse honesta, et vituperare, quae ex confesso sint turpia, non est oratoris officium.

    iam omnes fatentur, esse quaestiones aut in scripto aut in non scripto; in scripto de iure, in non scripto de re. rationale hoc legale genus Hermagoras atque eum secuti vocant, id est νομικόν et λογικόν.

    sentiunt, qui omnem quaestionem ponunt in rebus et in verbis. convenit, quaestiones esse aut infinitas aut finitas. sunt, quae remotis personis et temporibus et locis ceterisque similibus in utramque partem tractantur, quod Graeci θέσιν dicunt, Cicero propositum, alii quaestiones universales civiles, alii quaestiones philosopho convenientes, Athenaeus partem causae appellat.

    genus Cicero scientia et actione distinguit, ut sit scientiae, providentia mundus regatur; actionis, accedendum ad rempublicam administrandam. trium generum, an sit? quid sit? quale sit? omnia enim haec ignorari possunt; sequens duorum, quo modo adipiscamur? quo modo utamur?

    autem sunt ex complexu rerum personarum temporum ceterorumque; hae ὑποθέσεις a Graecis dicuntur, causae a nostris. his omnis quaestio videtur circa res personasque consistere.

    est semper infinite, inde enim finita descendit. ut exemplo pateat, infinita est, uxor ducenda? finita, Catoni ducenda? ideoque esse suasoria potest. etiam remotae personis propriis ad aliquid referri solent. enim simplex, respublica administranda? refertur ad aliquid, in tyrannide administranda?

    hic quoque; subest velut latens persona:; tyrannus enim geminat quaestionem, subestque et temporis et qualitatis tacita vis; nondum tamen hoc proprie dixeris causam. autem, quas infinitas voco, et generales appellantur; quod si est verum, finitae speciales erunt. omni autem speciali utique inest generalis, ut quae sit prior.

    nescio an in causis quoque, quidquid in quaestionem venit qualitatis, generale sit. Milo Clodium occidit, iure occidit insidiatorem; nonne hoc quaeritur, sit ius insidiatorem occidendi? in coniecturis? non illa generalia, causa sceleris odium? cupiditas? tormentis credendum? an argumentis maior fides habenda? finitione quidem comprehendi nihil non in universum certum erit.

    putant etiam eas thesis posse aliquando nominari, quae personis causisque contineantur, aliter tantummodo positas: ut causa sit, cum Orestes accusatur: thesis,

    Orestes recte sit absolutus; cuius generis est, Cato recte Marciam Hortensio tradiderit. thesin a causa sic distinguunt, ut illa sit spectativae partis, haec activae; illic enim veritatis tantum gratia disputari, hic negotium agi.

    inutiles quidam oratori putant universales quaestiones, quia nihil prosit, quod constet ducendam esse uxorem vel administrandam rempublicam, si quis vel aetate vel valetudine impediatur. non omnibus eiusmodi quaestionibus sic occurri potest, ut illis, sitne virtus finis? regaturne providentia mundus?

    etiam in iis, quae ad personam referuntur, ut non est satis generalem tractasse quaestionem, ita perveniri ad speciem nisi illa prius excussa non potest. quomodo, an sibi uxor ducenda sit, deliberabit Cato, nisi constiterit, uxores esse ducendas? quomodo, an ducere debeat Marciam, quaeretur, nisi Catoni ducenda uxor est?

    tamen inscripti nomine Hermagorae libri, qui confirmant illam opinionem, sive falsus est titulus sive alius hic Hermagoras fuit. eiusdem esse quomodo possunt, qui de hac arte mirabiliter multa composuit, cum, sicut ex Ciceronis quoque rhetorico primo manifestum est, materiam rhetorices in thesis et causas diviserit? reprehendit Cicero ac thesin nihil ad oratorem pertinere contendit totumque hoc genus quaestionis ad philosophos refert.

    me liberavit respondendi verecundia, et quod ipse hos libros improbat, et quod in Oratore atque his, quos de Oratore scripsit, et Topicis praecipit, ut a propriis personis atque temporibus avocemus controversiam: quia latius dicere liceat de genere quam de specie, et, quod in universo probatum sit, in parte probatum esse necesse sit.

    autem in hoc omne genus materiae iidem, qui in causas, cadunt. adiicitur, alias esse quaestiones in rebus ipsis, alias quae ad aliquid referantur: illud, uxor ducenda? hoc, seni ducenda? illud, fortis? hoc,? et similia.

    finit Apollodorus, ut interpretation Valgi discipuli eius utar, ita: est negotium omnibus suis partibus spectans ad quaestionem; aut: est negotium, cuius finis est controversia.

    deinde negotium sic finit: est congregatio personarum, locorum, temporum, causarum, modorum, casuum, factorum, instrumentorum, sermonum, scriptorum et non scriptorum.

    nunc intelligamus ὑπόθεσιν, negotium περίστασιν. et ipsam causam quidam similiter finierunt, ut Apollodorus negotium. Isocrates autem causam esse ait quaestionem finitam civilem aut rem controversam in personarum finitarum complexu; Cicero his verbis: certis personis, locis, temporibus, actionibus, negotiis cernitur, aut in omnibus aut in plerisque eorum.

    cum omnis causa contineatur aliquo statu, priusquam dicere aggredior, quo modo genus quodque causae sit tractandum, id quod est commune omnibus, quid sit status et unde ducatur et quot et qui sint, intuendum puto. id nonnulli ad iudiciales tantum pertinere materias putaverunt, quorum inscitiam, cum omnia tria genera fuero exsecutus, res ipsa deprehendet.

    nos statum, id quidam constitutionem vocant, alii quaestionem, alii quod ex quaestione appareat, Theodorus caput id est κεφάλαιον γενικώτατον, ad quod referantur omnia. diversa appellatio, vis eadem est; nec interest discentium, quibus quidque nominibus appelletur, dum res ipsa manifesta sit.

    Graeci στάσιν vocant, quod nomen non primum ab Hermagora traditum putant, sed alii ab Naucrate, Isocratis discipulo, alii a Zopyro Clazomenio; quanquam videtur Aeschines quoque in oratione contra Ctesiphontem uti hoc verbo, cum a iudicibus petit, ne Demostheni permittant evagari, sed eum dicere de ipso causae statu cogant.

    appellatio dicitur ducta vel ex eo, quod ibi sit primus causae congressus, vel quod in hoc causa consistat. nominis quidem haec origo; nunc quid sit. quidam dixerunt primam causarum conflictionem; quos recte sensisse, parum elocutos puto.

    enim est status prima conflictio, fecisti, non feci; sed quod ex prima conflictione nascitur, id est genus quaestionis, fecisti, non feci, an fecerit? fecisti, non hoc feci, quid fecerit? ex his apparet, illud coniectura, hoc finitione quaerendum, atque in eo pars utraque insistit, erit quaestio coniecturalis vel finitivi status.

    si enim dicat quis, sons est duorum inter se corporum conflictio: erret, ut opinor, non enim sonus est conflictio sed ex conflictione. hoc levius; intelligitur enim utcunque dictum. vero ingens male interpretantibus innatus est error, qui, quia primam conflictionem legerant, crediderunt statum semper ex prima quaestione ducendum; quod est vitiosissimum.

    quaestio nulla non habet utique statum, constat enim ex intentione et depulsione; sed aliae sunt propriae causarum, de quibus ferenda sententia est, aliae adductae extrinsecus, aliquid tamen ad summam causae conferentes, velut auxilia quaedam, quo fit ut in controversia una plures quaestiones esse dicantur.

    porro plerumque levissima quaeque primo loco fungitur. et illud frequens est, ut ea, quibus minus confidimus, cum tractata sunt, omittamus, interim sponte nostra velut donantes, interim ad ea quae sunt potentiora gradum ex iis fecisse contenti.

    autem causa etiamsi varie defenditur, non potest habere plus uno, de quo pronuntietur, atque inde erit status causae, quod et orator praecipue sibi obtinendum et iudex spectandum maxime intelligit; in hoc enim causa consistet. quaestionum possunt esse diversi.

    ut brevissimo pateat exemplo: cum dicit reus, feci, recte feci, qualitatis utitur statu; cum adiicit, sed non feci, coniecturam movet. autem firmius est non fecisse, ideoque in eo statum esse iudicabo, quod dicerem, si mihi plus quam unum dicere non liceret.

    igitur est appellata causarum prima conflictio non quaestionum. et pro Rabirio Postumo Cicero prima parte orationis in hoc intendit, ut actionem competere in equitem Romanum neget; secunda, nullam ad eum pecuniam pervenisse confirmat. tamen in eo dicam fuisse, quod est potentius.

    in causa Milonis circa primas quaestiones iudicabo conflixisse causam, sed ubi totis viribus insidiator Clodius ideoque iure interfectus ostenditur. hoc est, quod ante omnia constituere in animo suo debeat orator, etiamsi pro causa plura dicturus est, quid maxime liquere iudici velit. tamen ut primum cogitandum, ita non utique primum dicendum erit.

    statum crediderunt primam eius, cum quo ageretur, deprecationem. sententiam his verbis Cicero complectitur: in quo primum insistit quasi ad repugnandum congressa defensio. rursus alia quaestio, an eum semper is faciat qui respondet. rei praecipue repugnat Cornelius Celsus dicens non a depulsione sumi, sed ab eo qui propositionem suam confirmet; ut, si hominem occisum reus negat, status ab accusatore nascatur, quia is velit probare; si iure occisum reus dicit, translata probationis necessitate idem a reo fiat, et sit eius intentio.

    non accedo equidem; nam est vero propius quod contra dicitur, nullam esse litem, si is, cum quo agatur, nihil respondeat, ideoque fieri statum a respondente.

    tamen sententia varium id est, et accidit pro condicione causarum, quia et videri potest propositio aliquando statum facere, ut in coniecturalibus causis; utitur enim coniectura magis qui agit, (quo moti quidam eundem a reo infitialem esse dixerunt) et in syllogismo tota ratiocinatio ab eo est qui intendit.

    quia videtur illic quoque necessitatem hos status exsequendi facere qui negat, (is enim si dicat, non feci, coget adversarium coniectura uti; et si dicat, non habes legem, syllogismo) concedamus ex depulsione nasci statum. enim res eo revertetur, ut modo is qui agit, modo is cum quo agitur, statum faciat.

    enim accusatoris intentio, occidisti. negat reus, faciat statum qui negat. si confitetur, sed iure a se adulterum dicit occisum? nempe legem esse certum est quae permittat. aliquid accusator respondet, nulla lis est., inquit, adulter; ergo depulsio incipit esse actoris, ille statum faciet. erit quidem status ex prima depulsione, sed ea fiet ab accusatore non a reo.

    ? quod eadem quaestio potest eundem vel accusatorem facere vel reum: Qui artem ludicram exercuerit, in quattuordecim primis ordinibus ne sedeat; qui se praetori in hortis ostenderat neque erat productus, sedit in quattuordecim ordinibus.

    intentio est:

    ludicram exercuisti; depulsio: exercui artem ludicram; quaestio: sit artem ludicram exercere? accusabitur theatrali lege, depulsio erit rei; si excitatus fuerit de spectaculis et aget iniuriarum, depulsio erit accusatoris.

    tamen illud accidet, quod est a plurimis traditum. has quaestiones qui dixerunt, status esse id, quod appareat ex intentione et depulsione, ut

    , feci aut feci.

    tamen, utrum id sit status an in eo status. Hermagoras statum vocat, per quem subiecta res intelligatur et ad quem probationes etiam partium referantur. opinio semper haec fuit: cum essent frequenter in causa diversi quaestionum status, in eo credere status causae, quod esset in ea potentissimum et in quo maxime res verteretur. si quis generalem quaestionem vel caput generale dicere malet cum hoc mihi non erit pugna, non magis, quam si aliud adhuc, quo idem intelligatur, eius rei nomen invenerit, quanquam tota volumina in hanc disputationem impendisse multos sciam; nobis statum dici placet.

    cum in aliis omnibus inter scriptores summa dissensio est, tum in hoc praecipue videtur mihi studium quoque diversa tradendi fuisse; adeo, nec qui sit numerus nec quae nomina nec qui generales quive speciales sint status, convenit.

    primum Aristoteles elementa decem constituit, circa quae versari videatur omnis quaestio. οὐσίαν, quam Plautus essentiam vocat, neque sane aliud est eius nomen Latinum; sed ea quaeritur, an sit., cuius apertus intellectus est., quae dupliciter a posterioribus divisa est, quam magnum et quam multum sit? aliquid, unde ducta est translatio et comparatio.

    haec et

    ; deinde

    , quod est quasi armatum esse, vestitum esse. κεῖσθαι, quod est compositum esse quodam modo, ut calere, stare, irasci. ex iis omnibus prima quattuor ad status pertinere, cetera ad quosdam locos argumentorum videntur.

    novem elementa posuerunt, Personam, in qua de animo, corpore, extra positis quaeratur, quod pertinere ad coniecturae et qualitatis instrumenta video., quod χρόνον vocant, ex quo quaestio, an is quem, dum addicta est, mater peperit, servus sit natus., unde controversia videtur, an fas fuerit tyrannum in templo occidere. exulaverit, qui domi latuit. iterum, quod καιρόν appellant;

    hanc autem videri volunt speciem illius temporis, ut aestatem vel hiemem; huic subiicitur ille in pestilentia comissator., id est πρῆξιν, quod eo referunt, sciens commiserit an insciens? necessitate an casu? et talia., qui cadit in speciem quantitatis, an Thrasybulo triginta praemia debeantur, quia tot tyrannos sustulerit?

    , cui plurimae subiacent lites, quotiens factum non negatur, sed quia iusta ratione sit factum, defenditur. τρόπον, cum id, quod alio modo fieri licet, alio dicitur factum; hinc est adulter loris caesus vel fame necatus. factorum, quod est apertius, quam ut vel interpretandum vel exemplo sit demonstrandum, tamen ἀφορμὰς ἔργων vocant.

    quoque nullam quaestionem extra haec putant. detrahunt duas partes, numerum et occasionem, et pro illo quod dixi actum subiiciunt res, id est πράγματα. ne praeterisse viderer, satis habui attingere. his nec status satis ostendi nec omnes contineri locos credo, quod apparebit diligentius legentibus, quae de utraque re dicam. enim plura multo, quam quae his elementis comprehenduntur.

    plures auctores legi, placuisse quibusdam, unum omnino statum esse coniecturalem. quibus placuerit, neque illi tradiderunt neque ego usquam reperire potui. tamen hanc secuti dicuntur, quod res omnis signis colligeretur. modo licet qualitatis quoque solum statum faciant, quia ubique, qualis sit cuiusque rei natura, quaeri potest. utrocunque modo sequetur summa confusio.

    interest, unum quis statum faciat an nullum, si omnes causae sunt condicionis eiusdem. dicta est a coniectu, id est directione quadam rationis ad veritatem, unde etiam somniorum atque ominum interpretes coniectores vocantur. tamen est hoc genus varie, sicut sequentibus apparebit.

    , qui duos status facerent: Archedemus coniecturalem et finitivum, exclusa qualitate, quia sic de ea quaeri existimabat, quid esset iniquum, quid iniustum, quid dicto audientem non esse; quod vocat de eodem et alio.

    diversa sententia eorum fuit, qui duos quidem status esse voluerunt, sed unum infitialem, alterum iuridicialem. est, quem dicimus coniecturalem, cui ab infitiando nomen alii in totum dederunt, alii in partem, quia accusatorem coniectura, reum infitiatione uti putaverunt.

    est qui Graece dicitur δικαιολογικός Sed quemadmodum ab Archedemo qualitas exclusa est, sic ab his repudiata finitio. subiiciunt eam iuridiciali, quaerendumque arbitrantur iustumne sit, sacrilegium appellari quod obiiciatur vel furtum vel amentiam.

    in opinione Pamphilus fuit, sed qualitatem in plura partitus est; plurimi deinceps, mutatis tantum nominibus, in rem de qua constet, et in rem de qua non constet. est verum nec aliter fieri potest, quam ut aut certum sit factum esse quid aut non sit; si non est certum, coniectura sit, si certum est, reliqui status.

    idem dicit Apollodorus, cum quaestionem aut in rebus extra positis, quibus coniectura explicatur, aut in nostris opinionibus existimat positam, quorum illud πραγματικόν, hoc περὶ ἐννοίας vocat; idem, qui ἀπρόληπτον et προλημπτικόν dicunt, id est dubium et praesumptum, quo significatur de quo liquet.

    Theodorus, qui de eo, an sit, et de accidentibus ei quod esse constat, id est περὶ οὐσίας καὶ συμβεβηκότων existimat quaeri. in his omnibus prius genus coniecturam habet, sequens reliqua. haec reliqua Apollodorus duo vult esse, qualitatem et de nomine, id est finitivam; Theodorus, quid, quale, quantum, ad aliquid.

    et qui de eodem et de alio modo qualitatem esse modo finitionem velint. In duo et Posidonius dividit, vocem et res. voce quaeri putat an significet, quid, quam multa, quo modo? in rebus coniecturam, quod κατ᾽ αἴσθησιν vocat, et qualitatem, et finitionem, cui nomen dat κατ᾽ ἔννοιαν, et ad aliquid. et illa divisio est, alia esse scripta, alia inscripta.

    Celsus Cornelius duos et ipse fecit status generales, an sit? quale sit? subiecit finitionem, quia aeque quaeratur an sit sacrilegus, qui nihil se sustulisse de templo dicit et qui privatam pecuniam confitetur sustulisse. in rem et scriptum dividit. quattuor partes legales, exclusa translatione; quantitatem et mentis quaestionem coniecturae subiecit.

    etiam alia in duos dividendi status ratio, quae docet, aut de substantia controversiam esse, aut de qualitate; ipsam porro qualitatem aut in summo genere consistere aut in succedentibus.

    substantia est coniectura. enim tractatur rei, an facta sit? an fiat? an futura sit? interdum etiam mentis; idque melius, quam quod iis placuit, qui statum eundem facti nominaverunt, tanquam de praeterito tantum et tantum de facto quaereretur.

    qualitatis, quae est de summo genere, raro in iudicium venit, quale est, idne sit honestum, quod vulgo laudatur; succedentium autem aliae de communi appellatione, ut sitne sacrilegus, qui pecuniam privatam ex templo furatus est; aut de re denominata, ubi et factum esse certum est nec dubitatur, quid sit quod factum est. subiacent omnes de honestis, iustis, utilibus quaestiones.

    etiam ceteri status contineri dicuntur, quia et quantitas modo ad coniecturam referatur, ut maiorne sol quam terra? modo ad qualitatem, quanta poena quempiam quantove praemio sit affici iustum? et translatio versetur circa qualitatem, et definitio pars sit translationis;

    quin et contrariae leges et ratiocinativus status, id est syllogismos, et plerumque scripti et voluntatis aequo nitantur (nisi quod hic tertius aliquando coniecturam accipit, quid senserit legis constitutor); ambiguitatem vero semper coniectura explicari necesse sit, quia, cum sit manifestum, verborum intellectum esse duplicem, de sola quaeritur voluntate.

    A plurimis tres sunt facti generales status, quibus et Cicero in Oratore utitur, et omnia, quae aut in controversiam aut in contentionem veniant, contineri putat, Sitne? sit? sit? quorum nomina apertiora sunt, quam ut dicenda sint.

    Patrocles sentit. fecit et M. Antonius his quidem verbis: res sunt, quibus ex rebus omnes orationes nascuntur, factum non factum, ius iniuria, bonum malum. quoniam, quod iure dicimur fecisse, non hunc solum intellectum habet, ut lege, sed illum quoque, ut iuste fecisse videamur, secuti Antonium apertius voluerunt eosdem status distinguere. dixerunt coniecturalem, legalem, iuridicialem; qui et Verginio placent.

    deinde fecerunt species, ita ut legali subiicerent finitionem et alios, qui ex scripto ducuntur, legum contrariarum, quae ἀντινομία dicitur, et scripti et sententiae vel voluntatis, id est κατὰ ῥητὸν καὶ διάνοιαν et μετάλημψιν, quam nos varie translativam, transumptivam, transpositivam vocamus, συλλογισμόν quem accipimus ratiocinativum vel collectivum, ambiguitatis, quae ἀμφιβολία nominatur; quos posui, quia et ipsi a plerisque status appellantur, cum quibusdam legales potius quaestiones eas dici placuerit.

    fecit Athenaeus, προτρεπτικὴν στάσιν vel παρορμητικήν, id est exhortativum, qui suasoriae est proprius; συντελικήν, qua coniecturam significari magis ex his, quae sequuntur, quam ex ipso nomine apparet; ὑπαλλακτικήν ea finitio est, mutatione enim nominis constat; iuridicialem, eadem appellatione Graeca qua ceteri usus. est, ut dixi, multa in nominibus differentia.

    qui ὑπαλλακτικήν translationem esse existiment, secuti hanc mutationis significationem. alii totidem status, sed alios, sit?

    sit?

    sit?

    sit? ut Caecilius et Theon.

    Aristoteles in rhetoricis, sit,

    , et multum sit? quaerendum putat. tamen loco finitionis quoque vim intelligit, quo dicit quaedam sic defendi,, sed non furtum feci; Percussi, sed non iniuriam feci.

    et Cicero in libris rhetoricis, facti, nominis, generis, actionis; ut in facto coniectura, in nomine finitio, in genere qualitas, in actione ius intelligeretur. iuri subiecerat translationem. hic legales quoque quaestiones alio loco tractat ut species actionis.

    qui facerent quinque, coniecturam, finitionem, qualitatem, quantitatem, ad aliquid. Theodorus quoque, ut dixi, iisdem generalibus capitibus utitur. sit? sit? sit? sit? aliquid. ultimum maxime in comparativo genere versari putat, quoniam melius ac peius, maius et minus nisi alio relata non intelliguntur.

    in illas quoque translativas, ut supra significavi, quaestiones incidit, An huic ius agendi sit? vel, facere aliquid conveniat? contra hunc? hoc tempore? sic? omnia enim ista referri ad aliquid necesse est.

    sex status putant, coniecturam, quam γένεσιν vocant, et qualitatem, et proprietatem, id est μετάστασις quo verbo finitio ostenditur, et quantitatem, quam μετάστασις; dicunt, et comparationem, et translationem, cuius adhuc novum nomen inventum est μετάστασις novum, inquam, in statu, alioqui ab Hermagora inter species iuridiciales usitatum.

    septem esse placuit; a quibus nec translatio nec quantitas nec comparatio recepta est, sed in horum trium locum subditae quattuor legales adiectaeque tribus illis rationalibus.

    pervenerunt usque ad octo, translatione ad septem superiores adiecta. A quibusdam deinde divisa ratio est, ut status rationales appellarent, quaestiones (quemadmodum supra dixi) legales, ut in illis de re, in his de scripto quaereretur. in diversum hos status esse, illas quaestiones maluerunt. alii rationales tres putaverunt, An sit? sit? sit? Hermagoras solus quattuor, coniecturam, proprietatem, translationem, qualitatem, quam per accidentia, id est κατὰ συμβεβηκός vocat, hac interpretatione, an illi accidat viro bono esse, vel malo. ita dividit, de appetendis et fugiendis, quae est pars deliberativa;

    de persona, ea ostenditur laudativa; negotialem, quam πραγματικήν vocat, in qua de rebus ipsis quaeritur, remoto personarum complexu, ut, Sitne liber qui est in assertione, an divitiae superbiam pariant, an iustum quid, an bonum sit., in qua fere eadem sed certis destinatisque personis quaerantur: an ille iuste hoc fecerit, vel bene me fallit, in primo Ciceronis rhetorico aliam esse loci negotialis interpretationem, cum ita scriptum sit: est, in qua, quid iris ex civili more et aequitate sit, consideratur; cui diligentiae praeesse apud nos iurisconsulti existimantur.

    quod ipsius de his libris iudicium fuerit, supra dixi. enim velut regestae in hos commentarios, quos adolescens deduxerat, scholae, et si qua est in his culpa, tradentis est, sive eum movit id, quod Hermagoras prima in hoc loco posuit exempla ex quaestionibus iuris, sive quod Graeci πραγματικούς vocant iuris interpretes.

    Cicero quidem his pulcherrimos illos de Oratore substituit, ideoque culpari, tanquam falsa praecipiat, non potest. ad Hermagoran. lationem hic primus omnium tradidit, quanquam semina eius quaedam citra nomen ipsum apud Aristotelen reperiuntur.

    autem quaestiones has fecit, scripti et voluntatis (quam ipse vocat κατὰ ῥητὸν καὶ ὑπεξαίρεσιν, id est dictum et exceptionem, quorum prius ei cum omnibus commune est, exceptionis nomen minus usitatum), ratiocinativum, ambiguitatis, legum contrariarum.

    Albutius eadem divisione usus detrahit translationem, subiiciens eam iuridiciali. legalibus quoque quaestionibus nullum putat esse, qui dicatur ratiocinativus. plura inventuros adhuc, qui legere antiquos studiosius volent, sed ne haec quoque excesserint modum vereor.

    me paulum in alia, quam prius habuerim, opinione nunc esse confiteor. fortasse tutissimum erat famae modo studenti nihil ex eo mutare, quod multis annis non sensissem modo, verum etiam approbassem.

    non sustineo esse conscius mihi dissimulati (in eo praesertim opere, quod ad bonorum iuvenum aliquam utilitatem componimus) in ulla parte iudicii mei. et Hippocrates, clarus arte medicinae, videtur honestissime fecisse, quod quosdam errores suos, ne posteri errarent, confessus est; et M. Tullius non dubitavit aliquos iam editos libros aliis postea scriptis ipse damnare, sicut Catulum atque Lucullum et hos ipsos, de quibus modo sum locutus, artis rhetoricae.

    supervacuus foret in studiis longior labor, si nihil liceret melius invenire praeteritis. tamen quidquam ex iis, quae tum praecepi, supervacuum fuit; ad easdem enim particulas haec quoque, quae nunc praecipiam, revertentur; ita neminem didicisse paeniteat, colligere tantum eadem ac disponere paulo significantius conor. autem satisfactum volo, non me hoc serius demonstrare aliis, quam mihi ipse persuaserim.

    plurimos auctores servabam tris rationales status, coniecturam, qualitatem, finitionem, unum legalem. mihi status generales erant. in quinque species partiebar, scripti et voluntatis, legum contrariarum, collectivum, ambiguitatis, translationis.

    quartum ex generalibus intelligo posse removeri; sufficit enim prima divisio, qua diximus alios rationales, alios legales esse; ita non erit status, sed quaestionum genus; alioqui et rationalis status esset.

    iis etiam, quos speciales vocabam, removi translationem, frequenter quidem (sicut omnes qui me secuti sunt meminisse possunt) testatus et in ipsis etiam illis sermonibus me nolente vulgatis hoc tamen complexus, vix in ulla controversia translationis statum posse reperiri, ut non et alius in eadem recte dici videretur, ideoque a quibusdam eum exclusum.

    ferri, cum in omnibus fere causis, in quibus cecidisse quis formula dicitur, hae sint quaestiones, an huic, an cum hoc, an hac lege, an apud hunc, an hoc tempore liceat agere?

    et si qua sunt talia. personae, tempora, actiones ceteraque propter aliquam causam transferuntur; ita non est in translatione quaestio sed in eo, propter quod transferuntur:

    debes apud praetorem petere fidei commissum, sed apud consules, maior enim praetoria cognitione summa est., an maior summa sit, facti controversia est.

    licet tibi agere mecum, cognitor enim fieri non potuisti: iudicatio, an potuerit.

    debuisti interdicere sed petere: an recte interdictum sit, ambigitur. omnia succedunt legitimis quaestionibus.

    non praescriptiones (etiam in quibus maxime videtur manifesta translatio) easdem omnes species habent, quas eae leges, quibus agitur, ut aut de nomine aut scripto et sententia vel ratiocinatione quaeratur? status ex quaestione oritur; translatio non habet quaestionem, de qua contendit orator, sed propter quam contendit.

    apertius, hominem, occidi; quaestio, an occiderit, status coniectura. est tale, ius actionis, habes, ut sit quaestio, an habeat, et inde status. enim actionem necne, ad eventum pertinet, non ad causam, et ad id, quod pronuntiat iudex, non id, propter quod pronuntiat.

    illi simile est, es, sum; videbit iudex, an puniendus sit. non hic erit quaestio nec hic status. ergo? es, hominem occidisti;

    occidi: occiderit.

    sum, es; num statum habet? non, ut puto. sum, quia tyrannum occidi;

    occidisti; quaestio et status.

    , recte agis, ago non habet statum. est ergo? recte agis ignominiosus., an ignominiosus sit; aut, an agere ignominioso liceat; quaestiones et status. translativum genus causae ut comparativum et mutuae accusationis.

    enim simile est illi ius, habes, occidi. nego, sed nec haec res status facit. enim sunt hae propositiones (alioqui causa non explicabitur), sed, cum suis rationibus.

    commisit Horatius, sororem enim occidit. commisit, debuit enim occidere eam, quae hostis mortem maerebat., an haec iusta causa; ita qualitas.

    similiter in translatione, habes ius abdicandi, quia ignominioso non est actio. ius, quia abdicatio actio non est., quid sit actio: finiemus licet abdicare filium syllogismo. cetera per omnes et rationales et legales status.

    ignoro fuisse quosdam, qui translationem in rationali quoque genere ponerent hoc nodo, occidi, iussus ab imperatore. templi cogenti tyranno dedi. tempestatibus, luminibus, valetudine impeditus. est, non per me stetit, sed per illud. A quibus etiam liberius dissentio.

    enim actio transfertur sed causa facti, quod accidit paene in omni defensione. is, qui tali utitur patrocinio, non recedit a forma qualitatis, dicit enim, se culpa vacare; ut magis qualitatis duplex ratio facienda sit, altera qua et factum defenditur, altera qua tantum reus.

    est igitur his, quorum auctoritatem secutus est Cicero, tria esse, quae in omni disputatione quaerantur, an sit, quid sit, quale sit? quod ipsa nobis etiam natura praescribit. primum oportet subesse aliquid, de quo ambigitur; quod, quid sit et quale sit, certe non potest aestimari, nisi prius esse constiterit, ideoque ea prima quaestio.

    non statim, quod esse manifestum est, etiam quid sit, apparet. quoque constituto novissima qualitas superest, neque his exploratis aliud est ultra. infinitae quaestiones, his finitae continentur; horum aliqua in demonstrativa, deliberativa, iudiciali materia utique tractatur.

    rursus iudiciales causas et rationali parte et legali continent; neque enim ulla iuris disceptatio nisi finitione, qualitate, coniectura potest explicari.

    instituentibus rudes non erit inutilis latius primo fusa ratio et, si non statim rectissima linea tensa, facilior tamen et apertior via. igitur ante omnia quadripertitam in omnibus causis esse rationem, quam primam intueri debeat qui acturus est., ut a defensore potissimum incipiam, longe fortissima tuendi se ratio est, si quod obiicitur negari potest; proxima, si non id, quod obiicitur, factum esse dicitur; tertia honestissima, qua recte factum defenditur. si deficiamur, ultima quidem sed iam sola superest salus aliquo iuris adiutorio elabendi ex crimine, quod neque negari neque defendi potest, ut non videatur iure actio intendi.

    illae quaestiones sive actiones sive translationes. enim quaedam non laudabilia non natura sed iure concessa, ut in XII tabulis debitoris corpus inter creditores dividi licuit, quam legem mos publicus repudiavit; et aliquid aequum sed prohibitum iure, ut libertas testamentorum.

    nihilo plura intuenda sunt, ut probet factum esse, hoc esse factum, non recte factum, iure se intendere. circa species easdem lis omnis versabitur translatis tantum aliquando partibus, ut in causis, quibus de praemio agitur, recte factum petitor probat.

    quattuor velut proposita formaeque actionis, quae tum generales status vocabam, in duo (ut ostendi) genera discedunt rationale et legale. simplicius est, quia ipsius tantum naturae contemplatione constat. in eo satis est ostendisse coniecturam, finitionem, qualitatem.

    plures sint species necesse est, propterea quod multae sunt leges et varias habent formas. est cuius verbis nitimur, alia cuius voluntate, alias nobis, cum ipsi nullam habeamus, adiungimus, alias inter se comparamus, alias in diversum interpretamur.

    nascuntur haec velut simulacra ex illis tribus, interim simplicia, interim et mixta, propriam tamen faciem ostendentia, ut scripti et voluntatis, quae sine dubio aut qualitate aut coniectura continentur, et syllogismos, qui est maxime qualitatis, et leges contrariae, quae iisdem, quibus scriptum et voluntas, constant, et ἀμφιβολία, quae semper coniectura explicatur.

    quoque utrique generi, quodque rerum quodque scripti contemplatione constat, communis est. omnia, etiamsi in illos tres status veniunt, tamen, quia (ut dixi) habent aliquid velut proprium, videntur demonstranda discentibus, et permittendum ea dicere vel status legales vel quaestiones vel capita quaedam minora, dum sciant, nihil ne in his quidem praeter tria, quae praediximus, quaeri.

    ? et multum? et aliquid et, ut nonnulli putarunt, comparativus non eandem rationem habent; sunt enim haec non ad varietatem iuris sed ad solam rationem referenda, ideoque semper in parte aut coniecturae aut qualitatis ponenda sunt, ut mente? et tempore? et loco?

    de singulis dicemus quaestionibus, cum tractare praecepta divisionis coeperimus. inter omnes convenit, in causis simplicibus singulos status esse causarum, quaestionum autem, quae velut subiacent his et ad illud, quo iudicium continetur, referuntur, saepe in unam cadere plures posse;

    etiam credo aliquando dubitari, quo statu sit utendum, cum adversus unam intentionem plura opponuntur; et sicut in colore dicitur narrationis, eum esse optimum, quem actor optime tueatur, ita hic quoque posse dici, eum statum esse faciendum, in quo tuendo plurimum adhibere virium possit orator;

    ideoque pro Milone aliud Ciceroni agenti placuit aliud Bruto, cum exercitationis gratia componeret orationem, cum ille iure tanquam insidiatorem occisum et tamen non Milonis consilio dixerit, ille etiam gloriatus sit occiso malo cive:

    in coniunctis vero posse duos et tris inveniri vel diversos, ut si quis aliud se non fecisse, aliud recte fecisse defendat, vel generis eiusdem, ut si quis duo crimina neget.

    accidit etiam, si de una re quaeratur aliqua sed eam plures petant, vel eodem iure ut proximitatis vel diverso, ut cum hic testamento, ille proximitate nitetur. autem aliud alii petitori opponitur, dissimiles esse status necesse est, ut in illa controversia:

    legibus facta rata sint. parentium liberi heredes sint. ne quid de bonis patris capiat. ante legitimum natus legitimus filius sit, post legitimum nanus tantum civis. adoptionem dare liceat. adoptionem dato redire in familiam liceat, si paler naturalis sine liberis decesserit.

    ex duobus legitimis alterum in adoptionem dederat, alterum abdicaverat, sustulit nothum; institute herede abdicato decessit. omnes de bonis contendunt.

    , qui non sit legitimus, Graeci vocant; Latinum rei nomen, ut Cato quoque in oratione quadam testatus est, non habemus ideoque utimur peregrino. ad propositum.

    scripto opponitur lex, ne quid de bonis patris capiat; fit status scripti et voluntatis, an ullo modo capere possit, an ex voluntate patris, an heres scriptus. duplex fit quaestio, quod post legitimos natus sit et quod non sit ante legitimum natus.

    syllogismon habet, an pro non natis sint habendi, qui a familia sunt alienati. et scripti et voluntatis. esse enim hunc natum ante legitimum convenit, sed voluntate legis se tuebitur, quam dicet talem fuisse, ut legitimus esset nothus tum natus, cum alius legitimus in domo non esset.

    quoque legis excludet dicens, non utique, si postea legitimus natus non sit, notho nocere; uteturque hoc argumento: solum natum nothum, cuius condicionis erit? civis? atqui non erit post legitimum natus. filius? atqui non erit ante legitimos natus. si verbis legis stari non potest, voluntate standum est.

    quemquam turbet, quod ex una lege duo status fiant; duplex est, ita vim duarum habet Redire in familiam volenti dicitur ab altero primum, tibi redire liceat, heres sum.

    status, qui in petitione abdicati; quaeritur enim, an possit esse heres abdicatus.

    communiter a duobus, tibi in familiam non licet, non enim pater sine liberis decessit. in hoc propria quisque eorum quaestione nitetur. enim dicet abdicatum quoque inter liberos esse, et argumentum ducet ex ipsa, qua repellitur, lege; supervacuum enim fuisse prohiberi patris bonis abdicatum, si esset numero alienorum; Nunc quia filii iure futurus fuerit intestati heres, oppositam esse legem, quae tamen non id efficiat, ne filius sit, sed ne heres sit. finitivus, quid sit filius.

    nothus eisdem colligit argumentis, non sine liberis patrem decessisse, quibus in petitione usus est, ut probaret esse se filium. forte et hic finitionem movet, an liberi sint etiam non legitimi. ergo in unam controversiam vel specialiter duo legitimi status scripti et voluntatis et syllogismos et praeterea finitio, vel tres illi, qui natura soli sunt, coniectura in scripto et voluntate, qualitas in syllogismo, et, quae per se est aperta, finitio.

    quoque et iudicatio et continens est in omni genere causarum. enim dicitur, cui non insit ratio et quo iudicium referatur et quod rem maxime continent. quia magis haec variantur in litibus et fere tradita sunt ab iis, qui de iudicialibus causis aliqua composuerunt, in illam partem differantur., quia in tria genera causas divisi, ordinem sequar.

    potissimum incipiam ab ea, quae constat laude ac vituperatione. genus videtur Aristoteles atque eum secutus Theophrastus a parte negotiali, hoc est πραγματικῇ removisse totamque ad solos auditores relegasse, et id eius nominis, quod ab ostentatione ducitur, proprium est.

    mos Romanus etiam negotiis hoc munus inseruit. et funebres laudationes pendent frequenter ex aliquo publico officio atque ex senatus consulto magistratibus saepe mandantur, et laudare testem vel contra pertinet ad momentum iudiciorum, et ipsis etiam reis dare laudatores licet, et editi in Competitores, in L. Pisonem, in Clodium et Curionem libri vituperationem continent et tamen in Senatu loco sunt habiti sententiae.

    infitias eo, quasdam esse ex hoc genere materias ad solam compositas ostentationem, ut laudes deorum virorumque, quos priora tempora tulerunt. solvitur quaestio supra tractata, manifestumque est errare eos, qui nunquam oratorem dicturum nisi de re dubia putaverunt.

    laudes Capitolini Iovis, perpetua sacri certaminis materia, vel dubiae sunt vel non oratorio genere tractantur? desiderat autem laus, quae negotiis adhibetur, probationem, sic etiam illa, quae ostentationi componitur, habet interim aliquam speciem probationis;

    ut qui Romulum Martis filium educatumque a lupa dicat, in argumentum caelestis ortus utatur his, quod abiectus in profluentem non potuerit exstingui, quod omnia sic egerit, ut genitum praeside bellorum deo incredibile non esset, quod ipsum quoque caelo receptum temporis eius homines non dubitaverint.

    vero etiam in defensionis speciem cadent, ut si in laude Herculis permutatum cum regina Lydiae habitum et imperata, ut traditur, pensa orator excuset. proprium laudis est res amplificare et ornare. materia praecipue quidem in deos et homines cadit, est tamen et aliorum animalium, etiam carentium anima.

    in deis generaliter primum maiestatem ipsius eorum naturae venerabimur, deinde proprie vim cuiusque et inventa, quae utile aliquid hominibus attulerint.

    ostenditur, ut in Iove regendorum omnium, in Marte belli, in Neptuno maris; inventa, ut artium in Minerva, Mercurio litterarum, medicinae Apolline, Cerere frugum, Libero vini. si qua ab iis acta vetustas tradidit, commemoranda. etiam dis honorem parentes, ut si quis sit filius Iovis; addit antiquitas, ut iis, qui sunt ex Chao; progenies quoque, ut Apollo ac Diana Latonae.

    in quibusdam quod geniti immortales, quibusdam quod immortalitatem virtute sint consecuti; quod pietas principis nostri praesentium quoque temporum decus fecit. est varia laus hominum.

    primum dividitur in tempora, quodque ante eos fuit quoque ipsi vixerunt; in iis autem, qui fato sunt functi, etiam quod est insecutum. hominem patria ac parentes maioresque erunt, quorum duplex tractatus est: aut enim respondisse nobilitati pulchrum erit aut humilius genus illustrasse factis.

    quoque interim ex eo, quod ante ipsum fuit, tempore trahentur, quae responsis vel auguriis futuram claritatem promiserint, ut eum, qui ex Thetide natus esset, maiorem patre suo futurum cecinisse dicuntur oracula.

    vero laus hominis ex animo et corpore et extra positis peti debet. corporis quidem fortuitorumque cum levior, tum non uno modo tractanda est. et pulchritudinem interim roburque prosequimur honore verborum, ut Homerus in Agamemnone atque Achille, et interim confert admirationi multum etiam infirmitas, ut cum idem Tydea parvum sed bellatorem dicit fuisse.

    vero tum dignitatem adfert, ut in regibus principibusque (namque est haec materia ostendendae virtutis uberior), tum quo minores opes fuerunt, maiorem bene factis gloriam parit. omnia, quae extra nos bona sunt quaeque hominibus forte obtigerunt, non ideo laudantur, quod habuerit quis ea, sed quod iis honeste sit usus.

    divitiae et potentia et gratia, cum plurimum virium dent, in utramque partem certissimum faciunt morum experimentum, aut enim meliores sumus propter haec aut peiores. semper vera laus, sed non una per hoc opus via ducitur.

    alias aetatis gradus gestarumque rerum ordinem sequi speciosius fuit, ut in primis annis laudaretur indoles, tum disciplinae, post hoc operum id est factorum dictorumque contextus; alias in species virtutum dividere laudem, fortitudinis, iustitiae, continentiae ceterarumque, ac singulis adsignare, quae secundum quamque earum gesta erunt.

    sit autem harum via utilior, cum materia deliberabimus, dum sciamus gratiora esse audientibus, quae solus quis aut primus aut certe cum paucis fecisse dicetur, si quid praeterea supra spem aut exspectationem, praecipue quod aliena potius causa quam sua.

    , quod finem hominis insequitur, non semper tractare contingit; non solum quod viventes aliquando laudamus, sed quod rara haec occasio est, ut referri possint divini honores et decreta et publice statuae constitutae.

    quae numeraverim ingeniorum monumenta, quae saeculis probarentur. quidam, sicut Menander, iustiora posterorum quam suae aetatis iudicia sunt consecuti. laudem liberi parentibus, urbes conditoribus, leges latoribus, artes inventoribus nec non instituta quoque auctoribus, ut a Numa traditum deos colere, a Publicola fasces populo summittere.

    omnis etiam in vituperatione ordo constabit, tantum in diversum. et turpitudo generis opprobrio multis fuit, et quosdam claritas ipsa notiores circa vitia et invisos magis fecit, et in quibusdam, ut in Paride traditum est, praedicta pernicies, et corporis ac fortunae quibusdam mala contemptum, sicut Thersitae atque Iro, quibusdam bona vitiis corrupta odium attulerunt, ut Nirea imbellem, Plisthenen impudicum a poetis accepimus.

    animo totidem vitia, quot virtutes sunt, nec minus quam in laudibus duplici ratione tractantur. post mortem adiecta quibusdam ignominia est, ut Maelio, cuius domus solo aequata, Marcoque Manlio, cuius praenomen e familia in posterum exemptum est;

    et parentes malorum odimus; et est conditoribus urbium infame contraxisse aliquam perniciosam ceteris gentem, qualis est primus Iudaicae superstitionis auctor; et Gracchorum leges invisae; et si quod est exemplum deforme posteris traditum, quale libidinis vir Perses in muliere Samia instituere ausus dicitur primus.

    in viventibus quoque iudicia hominum velut argumenta sunt morum, et honos aut ignominia veram esse laudem vel vituperationem probat.

    tamen Aristoteles putat, ubi quidque laudetur aut vituperetur. plurimum refert, qui sint audientium mores, quae publice recepta persuasio, ut illa maxime quae probant esse in eo, qui laudabitur, credant, aut in eo, contra quem dicemus, ea quae oderunt. non dubium erit iudicium, quod orationem praecesserit.

    etiam permiscenda laus semper, nam id benevolos facit; quotiens autem fieri poterit, cum materiae utilitate iungenda. Lacedaemone studia litterarum quam Athenis honores merebuntur, plus patientia ac fortitudo. vivere quibusdam honestum, aliis cura legum. apud Sybaritas forsitan odio foret, veteribus Romanis summum luxuria crimen.

    in singulis differentia. favet iudex, qui sibi dicentem assentiri putat. praecipit illud quoque (quod mox Cornelius Celsus prope supra modum invasit), quia sit quaedam virtutibus ac vitiis vicinitas, utendum proxima derivatione verborum, ut pro temerario fortem, pro prodigo liberalem, pro avaro parcum vocemus; quae eadem etiam contra valet. quidem orator, id est vir bonus, nunquam faciet, nisi forte communi utilitate ducetur.

    autem urbes similiter atque homines. pro parente est conditor, et multum auctoritatis adfert vetustas, ut iis, qui terra dicuntur orti; et virtutes ac vitia circa res gestas eadem quae in singulis, illa propria quae ex loci positione ac munitione sunt. illis ut hominibus liberi decori.

    laus et operum, in quibus honor, utilitas, pulchritudo, auctor spectari solet. ut in templis, utilitas ut in muris, pulchritudo vel auctor utrobique. et locorum, qualis Siciliae apud Ciceronem, in quibus similiter speciem et utilitatem intuemur; speciem in maritimis, planis, amoenis; utilitatem in salubribus, fertilibus. et dictorum honestorum factorumque laus generalis, erit et rerum omnis modi.

    et somni et mortis scriptae laudes et quorundam a medicis ciborum., ut non consensi hoc laudativum genus circa solam versari honesti quaestionem, sic qualitate maxime contineri puto; quamquam tres status omnes cadere in hoc opus possint, iisque usum C. Caesarem in vituperando Catone notaverit Cicero. totum autem habet aliquid simile suasoriis, quia plerumque eadem illic suaderi, hic laudari solent.

    quoque miror a quibusdam sola utilitate finitas. si quid in his unum sequi oporteret, potior fuisset apud me Ciceronis sententia, qui hoc materiae genus dignitate maxime contineri putat. dubito, quin ii, qui sunt in illa priore sententia, secundum opinionem pulcherrimam ne utile quidem, nisi quod honestum esset, existimarint.

    est haec ratio verissima, si consilium contingat semper bonorum atque sapientium. apud imperitos, apud quos frequenter dicenda sententia est, populumque praecipue, qui ex pluribus constat indoctis, discernenda sunt haec et secundum communes magis intellectus loquendum.

    enim multi, qui etiam, quae credunt honesta, non tamen satis eadem utilia quoque existiment, et quae turpia esse dubitare non possunt, utilitatis specie ducti probent, ut foedus Numantinum iugumque Caudinum.

    qualitatis quidem statu, in quo et honestorum et utilium quaestio est, complecti eas satis est. frequenter in his etiam coniecturae locus est, nonnunquam tractatur aliqua finitio, aliquando etiam legales possunt incidere tractatus, in privata maxime consilia, si quando ambigetur an liceat.

    coniectura paulo post pluribus. est finitio apud Demosthenen, Det Halonnesum Philippus, an reddat? apud Ciceronem in Philippicis, Quid sit tumultus?? non illa similis iudicialium quaestio de statua Servi Sulpici, an iis demum ponenda sit, qui in legatione ferro sunt interempti?

    pars deliberativa, quae eadem suasoria dicitur, de tempore futuro consultans quaerit etiam de praeterito. constat duobus suadendi ac dissuadendi., quale est in iudicialibus, non ubique eget, quia conciliatus est ei quisque, quem consulit. tamen quodcunque debet habere aliquam prooemii speciem; neque enim abrupte nec unde libuit incipiendum, quia est aliquid in omni materia naturaliter primum.

    senatu et utique in contionibus eadem ratio quae apud iudices, adquirendae sibi plerumque eorum, apud quos dicendum sit, benevolentiae. mirum, cum etiam in panegyricis petatur audientium favor, ubi emolumentum non in utilitate aliqua, sed in sola laude consistit.

    Aristoteles quidem nec sine causa putat et a nostra et ab eius, qui dissentiet, persona duci frequenter in consiliis exordium, quasi mutuantibus hoc nobis a iudiciali genere, nonnunquam etiam, ut minor res maiorve videatur; in demonstrativis vero prooemia esse maxime libera existimat.

    et longe a materia duci, ut in Helenae laude Isocrates fecerit; et ex aliqua rei vicinia, ut idem in Panegyrico, cum queritur plus honoris corporum quam animorum virtutibus dari; et Gorgias in Olympico laudans eos, qui primi tales instituerint conventus. secutus videlicet C. Sallustius in bello Iugurthino et Catilinae nihil ad historiam pertinentibus principiis orsus est.

    nunc ad suasoriam, in qua, etiam cum prooemio utemur, breviore tamen et velut quodam capite tantum et initio debebimus esse contenti. vero nunquam exigit privata deliberatio, eius duntaxat rei, de qua dicenda sententia est; quia nemo ignorat id de quo consulit.

    possunt pertinentia ad deliberationem multa narrari. contionibus saepe est etiam illa, quae ordinem rei docet, necessaria.

    ut quae maxime postulat. M et concitanda et lenienda frequenter est ira, et ad metum, cupiditatem, odium, conciliationem impellendi animi. etiam movenda miseratio, sive, ut auxilium obsessis feratur, suadere oportebit sive sociae civitatis eversionem deflebimus.

    autem in consiliis auctoritas plurimum. et prudentissimus esse haberique et optimus debet, qui sententiae suae de utilibus atque honestis credere omnes velit. iudiciis enim vulgo fas habetur indulgere aliquid studio suo; consilia nemo est qui neget secundum mores dari. Graecorum quidem plurimi omne hoc officium contionale esse iudicaverunt et in sola reipublicae administratione posuerunt.

    et Cicero in hac maxime parte versatur. suasuris de pace, bello, copiis, operibus, vectigalibus haec duo esse praecipue nota voluit, vires civitatis et mores, ut ex natura cum ipsarum rerum tum audientium ratio suadendi duceretur.

    maior in re videtur varietas, nam et consultantium et consiliorum plurima sunt genera. in suadendo et dissuadendo tria primum spectanda erunt, quid sit de quo deliberetur, qui sint qui deliberent, qui sit qui suadeat.

    , de qua deliberatur, aut certum est posse fieri aut incertum. incertum, haec erit quaestio sola aut potentissima; saepe enim accidet, ut prius dicamus, ne si possit quidem fieri, esse faciendum, deinde fieri non posse. autem de hoc quaeritur, coniectura est, an Isthmos intercidi, an siccari palus Pomptina, an portus fieri Ostiae possit, an Alexander terras ultra Oceanum sit inventurus.

    in iis quoque quae constabit posse fieri, coniectura aliquando erit, si quaeretur, an utique futurum sit, ut Carthaginem superent Romani; ut redeat Hannibal, si Scipio exercitum in Africam transtulerit; ut servent fidem Samnites, si Romani arma deposuerint. et fieri posse et futura esse credibile est, sed aut alio tempore aut alio loco aut alio modo.

    coniecturae non erit locus, alia sunt intuenda. primum aut propter ipsam rem, de qua sententiae rogantur, consultabitur aut propter alias intervenientes extrinsecus causas. ipsam deliberant Patres conscripti, an stipendium militi constituant?

    materia simplex erit. causae aut faciendi, ut deliberant patres conscripti, an Fabios dedant Gallis bellum minitantibus; aut non faciendi, ut deliberat C. Caesar, an perseveret in Germaniam ire, cum milites passim testamenta facerent.

    suasoriae duplices sunt. et illic causa deliberandi est, quod bellum Galli minitentur; esse tamen potest quaestio, dedendine fuerint etiam citra hanc denuntiationem, qui contra fas, cum legati missi essent, proelium inierint, regemque, ad quem mandata acceperant, trucidarint.

    hic nihil Caesar sine dubio deliberaret nisi propter hanc militum perturbationem; est tamen locus quaerendi, an citra hunc quoque casum penetrandum in Germaniam fuerit. autem de eo prius loquemur, de quo deliberari etiam detractis sequentibus possit.

    suadendi quidam putaverunt honestum, utile, necessarium. non invenio huic tertiae locum. enim vis ingruat, aliquid fortasse pati necesse sit, nihil facere; de faciendo autem deliberatur.

    hanc vocant necessitatem, in quam homines graviorum metu coguntur, utilitatis erit quaestio; ut si obsessi et impares et aqua ciboque defecti de facienda ad hostem deditione deliberent et dicatur, necesse est; nempe sequitur, ut hoc subiiciatur, alioqui pereundum est: ita propter id ipsum non est necesse, quia perire potius licet.

    non fecerunt Saguntini nec in rate Opitergina circumventi. in his quoque causis aut de sola utilitate ambigetur aut quaestio inter utile atque honestum consistet. enim si quis liberos procreare volet, necesse habet ducere uxorem.

    dubitat? sed ei, qui pater vult fieri, liqueat necesse est uxorem esse ducendam. mihi ne consilium quidem videtur, ubi necessitas est, non magis quam ubi constat, quid fieri non possit. Omnis enim deliberatio de dubiis est. igitur, qui tertiam partem dixerunt δυνατόν quod nostri possibile nominant, quae ut dura videatur appellatio, tamen sola est.

    partes non omnes in omnem cadere suasoriam manifestius est, quam ut docendum sit. apud plerosque earum numerus augetur, a quibus ponuntur ut partes, quae superiorum species sunt partium. fas, iustum, pium, aequum, mansuetum quoque (sic enim sunt interpretati τὸ ἥμερον) et si qua adhuc adiicere quis eiusdem generis velit, subiici possunt honestati.

    sit autem facile, magnum, iucundum, sine periculo, ad quaestionem pertinet utilitatis. loci oriuntur ex contradictione: quidem utile sed difficile, parvum, iniucundum, periculosum. Tamen quibusdam videtur esse nonnunquam de iucunditate sola consultatio, ut si de aedificando theatro, instituendis ludis deliberetur. neminem adeo solutum luxu puto, ut nihil in causa suadendi sequatur praeter voluptatem.

    enim semper aliquid necesse est, ut in ludis honor deorum, in theatro non inutilis laborum remissio, deformis et incommoda turbae, si id non sit, conflictatio, et nihilominus eadem illa religio, cum theatrum veluti quoddam illius sacri templum vocabimus.

    vero et utilitatem despiciendam esse dicimus, ut honesta faciamus, ut cum illis Opiterginis damus consilium, ne se hostibus dedant, quanquam perituri sint, nisi fecerint; et utilia honestis praeferimus, ut cum suademus, ut bello Punico servi armentur.

    neque hic plane concedendum est esse id inhonestum, liberos enim natura omnes et eisdem constare elementis et fortasse antiquis etiam nobilibus ortos dici potest; et illic, ubi manifestum periculum est, opponenda alia, ut crudelius etiam perituros adfirmemus, si se dediderint, sive hostis non servaverit fidem, sive Caesar vicerit, quod est vero similius.

    autem, quae tantum inter se pugnant, plerumque nominibus deflecti solent. et utilitas ipsa expugnatur ab iis, qui dicunt, non solum potiora esse honesta quam utilia, sed ne utilia quidem esse, quae non sint honesta; et contra, quod nos honestum, illi vanum, ambitiosum, stolidum, verbis quam re probabilius vocant.

    tantum inutilibus comparantur utilia, sed inter se quoque ipsa, ut si ex duobus eligamus, in altero quid sit magis, in altero quid sit minus. hoc adhuc. interim triplices etiam suasoriae incidunt: ut cum Pompeius deliberabat, Parthos an Africam an Aegyptum peteret. non tantum, utrum melius sed quid sit optimum, quaeritur, itemque contra.

    unquam incidet in hoc genere materiae dubitatio rei, quae undique secundum nos sit. ubi contradictioni locus non est, quae potest esse causa dubitandi? fere omnis suasoria nihil est aliud quam comparatio, videndumque, quid consecuturi simus et per quid, ut aestimari possit, plus in eo quod petimus sit commodi, an vero in eo per quod petimus incommodi.

    utilitatis et in tempore quaestio, expedit sed non nunc; et in loco, non hic; et in persona, non nobis, non contra hos; et in genere agendi, non sic; et in modo, non in tantum. personam saepius decoris gratia intuemur, quae et in nobis et in iis, qui deliberant, spectanda est.

    quamvis exempla plurimum in consiliis possint, quia facillime ad consentiendum homines ducuntur experimentis, refert tamen, quorum auctoritas et quibus adhibeatur.

    sunt enim deliberantium animi, duplex condicio. consultant aut plures aut singuli; sed in utrisque differentia, quia et in pluribus multum interest, senatus sic an populus, Romani an Fidenates, Graeci an barbari, et in singulis, Catoni petendos honores suadeamus an C. Mario, de ratione belli Scipio prior ani Fabius deliberet.

    intuenda sexus, dignitas, actas. mores praecipue discrimen dabunt. honesta quidem honestis suadere facillimum est; si vero apud turpes recta obtinere conabimur, ne videamur exprobrare diversam vitae sectam, cavendum.

    animus deliberantis non ipsa honesti natura, quam he non respicit, permouendus, sed laude, vulgi opinion, et si parum proficiet haec vanitas, secutura ex his utilitate, aliquanto vero magis obiiciendo aliquos, si diversa fecerint, metus.

    praeter id quod his levissimi cuiusque animus facillime terretur, nescio an etiam naturaliter apud plurimos plus valeat malorum timor quam spes bonorum, sicut facilior eisdem turpium quam honestorum intellectus est.

    bonis quoque suadentur parum decora, dantur parum bonis consilia, in quibus ipsorum qui consulunt spectator utilitas. me fallit, quae statim cogitatio subire possit legentem: Hoc ergo praecipis?

    et hoc fas putas? me liberare Cicero, qui ita scribit ad Brutum, praepositis plurimis, quae honeste suaderi Caesari possint: bonus vir, si haec suadeam?. Suasoris enim finis est utilitas eius, cui quisque suadet. recta sunt. negat? sed non est semper rectis in suadendo locus. quia est altior quaestio nec tantum ad suasorias pertinet, destinatus est mihi hic locus duodecimo, qui summus futurus est, libro.

    ego quicquam fieri turpiter velim. interim haec vel ad scholarum exercitationes pertinere credantur, nam et iniquorum ratio noscenda est, ut melius aequa tueamur.

    si quis bono inhonesta suadebit, meminerit non suadere tanquam inhonesta, it quidam declamatores Sextum Pompeium ad piraticam propter hoc ipsum quod turpis et crudelis sit, impellunt; sed dandus illis deformibus color idque etiam apud malos.

    enim quisquam est tam malus, ut videri velit. Catilina apud Sallustium loquitur, ut rem sceleratissimam non militia, sed indignatione videatur audere. Atreus apud Varium: — fero (inquit) infandissima, facere cogor.

    magis eis, quibus cura famae fuit, conservandus est hic velut ambitus?

    et, cum Ciceroni dabimus consilium, ut Antonium roget, vel etiam ut Philippicas (ita vitam pollicente eo) exurat, non cupiditatem lucis allegabimus (haec enim si valet in animo eius, tacentibus quoque nobis valet), sed ut reipublicae se servet hortabimur.

    illi opus est occasione, ne eum talium precum pudeat. C. Caesari suadentes regnum adfirmabimus stare iam rempublicam nisi uno regente non posse. qui de re nefaria deliberat, id solum quaerit, quomodo quam minimum peccare videatur.

    refert etiam, quae sit persona suadentis; quia anteacta vita si illustris fuit aut clarius genus aut aetas aut fortuna adfert expectationem, providendum est, ne quae dicuntur ab eo qui dicit dissentiant. his contraria summissiorem quendam modum postulant. quae in aliis libertas est, in aliis licentia vocatur, et quibusdam sufficit auctoritas, quosdam ratio ipsa aegre tuetur.

    longe mihi difficillimae videntur prosopopoeiae, in quibus ad reliquum suasoriae laborem accedit etiam personae difficultas. idem illud aliter Caesar, aliter Cicero, aliter Cato suadere debebit. vero haec exercitatio, vel quod duplicis est operis, vel quod poetis quoque aut historiarum futuris scriptoribus plurimum confert. et oratoribus necessaria.

    sunt multae a Graecis Latinisque compositae orationes, quibus alii uterentur, ad quorum condicionem vitamque aptanda quae dicebantur fuerunt. eodem modo cogitavit aut eandem personam induit Cicero, cum scriberet Cn. Pompeio et cum T. Ampio ceterisve; ac non uniuscuiusque eorum fortunam, dignitatem, res gestas intuitus omnium, quibus vocem dabat, etiam imagine expressit? ut melius quidem sed tamen ipsi dicere viderentur.

    enim minus vitiosa est oratio, si ab homine quam si ab re, cui accommodari debuit, dissidet; ideoque Lysias optime videtur in iis, quae scribebat indoctis, servasse veritatis fidem. praecipue declamatoribus considerandum est, quid cuique personae conveniat, qui paucissimas controversias ita dicunt ut advocati, plerumque filii, parentes, divites, senes, asperi, lenes, avari, denique superstitiosi, timidi, derisores fiunt; ut vix comoediarum actoribus plures habitus in pronuntiando concipiendi sint quam his in dicendo.

    omnia possunt videri prosopopoeiae, quam ego suasoriis subieci, quia nullo alio ab iis quam persona distat. haec aliquando etiam in controversias ducitur, quae ex historiis compositae certis agentium nominibus continentur.

    ignoro plerumnque exercitationis gratia poni et poeticas et historicas, ut Priami verba apud Achillem aut Sullae dictaturam deponentis in contione. haec in partem cedent trium generum, in quae causas divisimus. et rogare, indicare, rationem reddere et alia, de quibus supra dictum est, varie atque ut res tulit in materia iudiciali, deliberativa, demonstrativa, solemus.

    vero in iis utimur ficta personarum, quas ipsi substituimus, oratione, ut apud Ciceronem pro Caelio Clodiam et Caecus Appius et Clodius frater, ille in castigationem, hic in exhortationem vitiorum compositus, alloquitur.

    in scholis fingi materiae ad deliberandum similiores controversiis et ex utroque genere commixtae, ut cum apud C. Caesarem consultatio de poena Theodoti ponitur. enim accusatione et defensione causa eius, quod est iudicialium proprium.

    tamen est et utilitatis ratio, an pro Caesare fuerit occidi Pompeium, an timendum a rege bellum, si Theodotus sit occisus, an id minime opportunum hoc tempore et periculosum et certe longum sit futurum.

    et de honesto, deceatne Caesarem ultio Pompeii, an sit verendum, ne peiorem faciat suarum partium causam, si Pompeium indignum morte fateatur.

    genus accidere etiam veritati potest. simplex autem circa suasorias error in plerisque declamatoribus fuit, qui dicendi genus in iis diversum atque in totum illi iudiciali contrarium esse existimaverunt. et principia abrupta et concitatam semper orationem et in verbis effusiorem, ut ipsi vocant, cultum adfectaverunt, et earum breviores utique commentarios quam legalis materiae facere laborarunt.

    porro ut prooemio video non utique opus esse suasoriis, propter quas dixi supra causas, ita cur initio furioso sit exclamandum, non intelligo; cum proposita consultatione rogatus sententiam, si modo est sanus, non quiritet, sed quam maxime potest civili et humano ingressu mereri adsensum deliberantis velit.

    autem torrens et utique aequaliter concitata sit in ea dicentis oratio, cum vel praecipue moderationem consilia desiderent? ego negaverim, saepius subsidere in controversiis impetum dicendi prooemio, narratione, argumentis; quae si detrahas, id fere supererit, quo suasoriae constant, verum id quoque aequalius erit non tumultuosius atque turbidius.

    autem magnificentia non validius est adfectanda suasorias declamantibus, sed contingit magis; nam et personae fere magnae fingentibus placent, regum, principum, senatus, populi et res ampliores; ita cum verba rebus aptentur, ipso materiae nitore clarescunt.

    veris consiliis ratio est, ideoque Theophrastus quam maxime remotum ab omni adfectione in deliberativo genere voluit esse sermonem, secutus in hoc auctoritatem praeceptoris sui, quanquam dissentire ab eo non timide solet.

    Aristoteles idoneam maxime ad scribendum demonstrativam proximamque ab ea iudicialem putavit, videlicet quoniam prior ilia tota esset ostentationis, haec secunda egeret artis, vel ad fallendum, si ita poposcisset utilitas, consilia fide prudentiaque constarent.

    in demonstrativa consentio, nam et omnes alii scriptores idem tradiderunt; in iudiciis autem consiliisque secundum condicionem ipsius, quae tractabitur, rei accommodandam dicendi credo rationem.

    et Philippicas Demosthenis iisdem quibus habitas in iudiciis orationes video eminere virtutibus, et Ciceronis sententiae et contiones non minus clarum, quam est in accusationibus ac defensionibus, eloquentiae lumen ostendunt. tamen idem de suasoria hoc modo: autem oratio simplex et gravis et sententiis debet ornatior esse quam verbis.

    exemplorum nulli materiae magis convenire merito fere omnes consentiunt, cum plerumque videantur respondere futura praeteritis, habeaturque experimentum velut quoddam rationis testimonium.

    quoque aut copia non materiae genere sed modo constat. ut in consiliis plerumque simplicior quaestio est, ita saepe in causis minor. omnia vera esse sciet, si quis non orationes modo, sed historias etiam (namque in iis contiones atque sententiae plerumque suadendi ac dissuadendi funguntur officio), legere maluerit quam in commentariis rhetorum consenescere.

    enim nec in consiliis abrupta initia et concitatius saepe in iudiciis dictum et verba aptata rebus in utroque genere et breviores aliquando causarum orationes quam sententiarum.

    illa quidem in iis vitia deprehendet, quibus quidam declamatores laborant, quod et contra sentientibus inhumane conviciantur et ita plerumque dicunt, tanquam ab iis qui deliberant utique dissentiant, ideoque obiurgantibus similiores sunt quam suadentibus.

    adolescentes sibi scripta sciant, ne aliter quam dicturi sunt exerceri velint et in desuescendis morentur., cum advocari coeperint in consilia amicorum, dicere sententiam in senatu, suadere si quid consulet princeps, quod praeceptis fortasse non credunt, usu docebuntur.

    de iudiciali genere, quod est praecipue multiplex, sed officiis constat duobus intentionis ac depulsionis. partes, ut plurimis auctoribus placuit, quinque sunt: prooemium, narratio, probatio, refutatio, peroratio. adiecerunt quidam partitionem, propositionem, excessum; quarum priores duae probationi succedunt.

    proponere quidem, quae sis probaturus, necesse est, sed et concludere; cur igitur si illa pars causae est, non et haec sit? vero dispositionis est species, ipsa dispositio pars rhetorices et per omnes materias totumque earum corpus aequaliter fusa, sicut inuentio, elocutio.

    eam non orationis totius partem unam esse credendum est sed quaestionum etiam singularum. est enim quaestio, in qua non promittere possit orator, quid primo, quid secundo, quid tertio sit loco dicturus? quod est proprium partitionis. ergo ridiculum est, quaestionem quidem speciem esse probationis, partitionem autem, quae sit species quaestionis, partem totius orationis vocari?

    vero vel, quod usitatius esse coepit, excessus, sive est extra causam, non potest esse pars causae, sive est in causa, adiutorium vel ornamentum partium est earum, ex quibus egreditur. si, quidquid in causa est, pars causae vocabitur, cur non argumentum, similitudo, locus communis, adfectus, exempla partes vocentur?

    nec iis adsentior, qui detrahunt refutationem tanquam probationi subiectam, ut Aristoteles; haec enim est, quae constituat, illa, quae destruat. quoque idem aliquatenus novat, quod prooemio non narrationem subiungit sed propositionem. id facit, quia propositio ei genus, narratio species videtur, et hac non semper, illa semper et ubique credit opus esse.

    ex his quas constitui partibus non, ut quidque primum dicendum, ita primum cogitandum est; sed ante omnia intueri oportet, quod sit genus causae, quid in ea quaeratur, quae prosint, quae noceant, deinde quid confirmandum sit ac refellendum, tum quo modo narrandum.

    enim probationum est praeparatio, nec esse utilis potest, nisi prius constiterit, quid debeat de probatione promittere. intuendum, quemadmodum iudex sit conciliandus. enim nisi totius causae partibus diligenter inspectis scire possumus, qualem nobis facere animum cognoscentis expediat, severum an mitem, concitatum an remissum, adversum gratiae an obnoxium.

    ideo tamen eos probaverim, qui scribendum quoque prooemium novissime putant. ut conferri materiam omnem et, quid quoque loco sit opus, constare decet, antequam dicere aut scribere ordiamur, ita incipiendum ab iis, quae prima sunt.

    nec pingere quisquam aut fingere coepit a pedibus, nec denique ars ulla consummatur ibi, unde ordiendum est. fiet alioqui, si spatium componendi orationem stilo non fuerit? nonne nos haec inversa consuetudo deceperit? igitur materia est, quo praecepimus ordine, scribenda, quo dicemus.

    causa omnis, in qua pars altera agentis est, altera recusantis, aut unius rei controversia constat aut plurium. simplex dicitur, illa coniuncta. controversia est per se furti, per se adulterii. aut eiusdem generis, ut in pecuniis repetundis, aut diversi, ut si quis sacrilegii et homicidii simul accusetur. nunc in publicis iudiciis non accidit, quoniam praetor certa lege sortitur, principum autem et senatus cognitionibus frequens est et populi fuit; privata quoque iudicia saepe unum iudicem habere multis et diversis formulis solent.

    aliae species erunt, etiamsi unus a duobus dumtaxat eandem rem atque ex eadem causa petet aut duo ab uno aut plures a pluribus, quod accidere in hereditariis litibus interim scimus, quia quamvis in multis personis causa tamen una est, nisi si condicio personarum quaestiones variaverit.

    his tertium genus, quod dicitur comparativum; cuius rei tractatus in parte causae frequens est, ut cum apud centumviros post alia quaeritur et hoc, uter dignior hereditate sit. est autem, ut in foro iudicia propter id solum constituantur, sicut divinationes, quae fiunt de accusatore constituendo, et nonnunquam inter delatores, uter praemium meruerit.

    quidam numero mutuam accusationem, quae ἀντικατηγορία vocatur, allis videlicet succedere hanc quoque comparativo generi existimantibus, cui similis erit petitionum invicem diversarum, quod accidit vel frequentissime. si et ipsum vocari debet ἀντικατηγορία (nam proprio caret nomine) duo genera erunt eius, alterum quo litigatores idem crimen invicem intentant, alterum quo aliud atque aliud. et petitionum condicio par est.

    apparuerit genus causae, tum intuebimur, negeturne factum, quod intenditur, an defendatur, an alio nomine appelletur, an a genere actionis repellatur; unde sunt status.

    inventis, intuendum deinceps Hermagorae videtur, quid sit quaestio, ratio, iudicatio, continens, vel, ut alii vocant, firmamentum. latius intelligitur omnis, de qua in utramque partem vel in plures partes dici credibiliter potest.

    iudiciali autem materia dupliciter accipienda est: altero modo, quo dicimus multas quaestiones habere controversiam, quo etiam minores omnes complectimur, altero, quo significamus summam illam, in qua causa vertitur; de hac nunc loquor, ex qua nascitur status, an factum sit, quid factum sit, an recte factum sit. Hermagoras et Apollodorus et alii plurimi scriptores proprie quaestiones vocant, Theodorus, ut dixi, capita generalia, sicut illas minores aut ex illis pendentes specialia. et quaestionem ex quaestione nasci et speciem in species dividi convenit.

    igitur quaestionem veluti principalem vocant ζήτημα. autem est, qua id, quod factum esse constat, defenditur. cur non utamur eodem, quo sunt usi omnes fere, exemplo? Orestes matrem occidit, hoc constat; dicit se iuste fecisse: status erit qualitatis; quaestio, an iuste fecerit, ratio, quod Clytaemnestra maritum suum, patrem Orestis, occidit; hoc αἴτιον dicitur. κρινόμενον autem iudicatio, an oportuerit vel nocentem matrem a filio occidi.

    diviserunt αἴτιον et αἰτίαν ut esset altera, propter quam iudicium constitutum est, ut occisa Clytaemnestra, altera, qua factum defenditur, ut occisus Agamemnon. tanta est circa verba dissensio, ut alii αἰτίαν causam iudicii, αἴτιον autem facti vocent, alii eadem in contrarium vertant. Latinorum quidam haec initium et rationem vocaverunt, quidam utrumque eodem nomine appellant.

    quoque ex causa, id est αἴτιον ἐξ αἰτίου nasci videtur, quale est: Occidit Agamemnonem Clytaemnestra, quia ille filiam communem immolaverat et captivam pellicem adducebat. putant et sub una quaestione plures esse rationes, ut si Orestes et alteram adferat causam matris necatae, quod responsis sit impulsus; quot autem causas faciendi, totidem iudicationes; nam et haec erit iudicatio, an responsis parere debuerit.

    et una causa plures habere quaestiones et iudicationes (ut ego arbitror) potest, ut in eo, qui, cum adulteram deprehensam occidisset, adulterum, qui tum effugerat, postea in foro occidit. enim est una, adulter fuit; quaestiones et iudicationes, an illo tempore, an illo loco licuerit occidere.

    sicut, cum sint plures quaestiones omnesque suos status habeant, causae tamen status unus sit, ad quem referuntur omnia, ita iudicatio maxime propria, de qua pronuntiatur.

    συνέχον autem (quod, ut dixi, continens alii, firmamentum alii putant, Cicero firmissimam argumentationem defensoris et adpositissimam ad iudicationem) quibusdam id videtur esse, post quod nihil quaeritur, quibusdam id quod ad iudicationem firmissimum adfertur.

    facti non in omnes controversias cadit. quae fuerit causa faciendi, ubi factum negatur? ubi causa tractetur, negant eodem loco esse iudicationem quo quaestionem, idque et in Rhetoricis Cicero et in Partitionibus dicit.

    in coniectura est quaestio ex illo, non factum an factum sit. ergo iudicatio, ubi quaestio, quia in eadem re prima quaestio et extrema disceptatio. in qualitate, Orestes occidit: recte, non recte, an recte occiderit, quaestio nec statim iudicatio. ergo? patrem meum occiderat; sed non ideo tu matrem debuisti occidere; an debuerit, hic iudicatio.

    Firmamentum autem verbis ipsius ponam: si velit Orestes dicere eiusmodi animum matris suae fuisse in patrem suum, in se ipsum ac sorores, in regnum, in famam generis et familiae, ut ab ea poenas liberi potissimum sui petere debuerint.

    alii et talibus exemplis: bona paterna consumpserit, ne contionetur; in opera publica consumpsit; quaestio, an, quisquis consumpserit, prohibendus sit: iudicatio, an, qui sic.

    , ut in causa militis Arrunti, qui Lusium tribunum vim sibi inferentem interfecit, quaestio, an iure fecerit, ratio, quod is vim afferebat; iudicatio, an indemnatum, an tribunum a milite occidi oportuerit.

    etiam status quaestionem, alterius iudicationem putant. qualitatis, an recte Clodium Milo occiderit.

    coniecturalis, an Clodius insidias fecerit. et illud, saepe causam in aliquam rem dimitti, quae non sit propria quaestionis, et de ea iudicati. A quibus multum dissentio. et illa quaestio, an omnes, qui paterna bona consumpserint, contione sint prohibendi, habeat oportet suam iudicationem. non alia quaestio alia iudicatio erit, sed plures quaestiones et plures iudicationes.

    ? non in causa Milonis ipsa coniectura refertur ad qualitatem? nam si est insidiatus Clodius, sequitur, ut recte sit occisus. vero in aliquam rem missa causa recessum est a quaestione, quae erat, et hic constituta quaestio, ubi iudicatio est.

    in his secum etiam Cicero dissentit. in Rhetoricis (quemadmodum supra dixi) Hermagoran est secutus; in Topicis ex statu effectam contentionem κρινόμενον existimat, idque Trebatio, qui iuris erat consultus, adludens qua de re agitur appellat; quibus id contineatur, continentia, quasi firmamenta defensionis, quibus sublatis defensio nulla sit;

    at in Partitionibus oratoriis firmamentum, quod opponitur defensioni, quia continens, quod primum sit, ab accusatore dicatur, ratio a reo, ex rationis et firmamenti quaestione disceptatio sit iudicationum. igitur et brevius ii, qui statum et continens et iudicationem idem esse voluerunt; continens autem id esse, quo sublato lis esse non possit.

    mihi videntur utramque causam complexi, et quod Orestes matrem et quod Clytaemnestra Agamemnonem occiderit. iudicationem et statum consentire semper existimarunt, neque enim aliud eorum rationi conveniens fuisset.

    haec adfectata subtilitas circa nomina rerum ambitiose laborat, a nobis in hoc assumpta solum, ne parum diligenter inquisisse de opere, quod aggressi sumus, videremur; simplicius autem instituenti non est necesse per tam minutas rerum particulas rationem docendi concidere.

    vitio multi quidem laborarunt, praecipue tamen Hermagoras, vir alioqui subtilis et in plurimis admirandus, tantum diligentiae nimium sollicitae, ut ipsa eius reprehensio laude aliqua non indigna sit.

    autem brevior et vel ideo lucidior multo via neque discentem per ambages fatigabit nec corpus orationis in parva momenta diducendo consumet. qui viderit, quid sit, quod in controversiam veniat, quid in eo et per quae velit efficere pars diversa, quid nostra, quod in primis est intuendum, nihil eorum ignorare, de quibus supra diximus, poterit.

    est fere quisquam modo non stultus atque ab omni prorsus usu dicendi remotus, quin sciat, et quid litem faciat, (quod ab illis causa vel continens dicitur) et quae sit inter litigantes quaestio, et de quo iudicari oporteat; quae omnia idem sunt. et de eo quaestio est, quod in controversiam venit, et de eo iudicatur, de quo quaestio est.

    non perpetuo intendimus in haec animum et cupiditate laudis utcunque acquirendae vel dicendi voluptate evagamur, quando uberior semper extra causam materia est, quia in controversia pauca sunt, extra omnia, et hic dicitur de his, quae accepimus, illic, de quibus volumus.

    tam hoc praecipiendum est, ut quaestionem, continens, iudicationem inveniamus (nam id quidem facile est), quam ut intueamur semper, aut certe si digressi fuerimus saltem respiciamus, ne plausum adfectantibus arma excidant.

    Theodori schola, ut dixi, omnia refert ad capita. plura intelliguntur: uno modo summa quaestio item ut status, altero ceterae quae ad summam referuntur, tertio propositio cum adfirmatione; ut dicimus, rei est, apud Menandrum κεφάλαιόν ἐστιν. universum autem, quidquid probandum est, erit caput; sed id maius aut minus. quoniam, quae de his erant a scriptoribus artium tradita, verbosius etiam quam necesse erat exposuimus, praeterea, quae partes essent iudicialium causarum, supra dictum est, proximus liber a prima, id est exordio incipiet.