Book 4
Imperial Quintilian Latinperfecto, Marcelle Victori, operis tibi dedicati tertio libro et iam quarta fere laboris parte transacta, nova insuper mihi diligentiae causa et altior sollicitudo, quale iudicium hominum emererer, accessit. enim velut studia inter nos conferebamus, et si parum nostra institutio probaretur a ceteris, contenti fore domestico usu videbamur, ut tui meique filii formare disciplinam satis putaremus.
vero mihi Domitianus Augustus sororis suae nepotum delegaverit curam, non satis honorem iudiciorum caelestium intelligam, nisi ex hoc oneris quoque magnitudinem metiar.
enim mihi aut mores excolendi sit modus, ut eos non immerito probaverit sanctissimus censor? aut studia, ne fefellisse in iis videar principem ut in omnibus, ita in eloquentia quoque eminentissimum?
nemo miratur poetas maximos saepe fecisse, ut non solum initiis operum suorum Musas invocarent, sed provecti quoque longius, cum ad aliquem graviorem venissent locum, repeterent vota et velut nova precatione uterentur, mihi quoque profecto poterit ignosci, si, quod initio, quo primum hanc materiam inchoavi, non feceram, nunc omnes in auxilium deos ipsumque in primis, quo neque praesentius aliud nec studiis magis propitium numen est, invocem, ut, quantum nobis exspectationis adiecit, tantum ingenii adspiret dexterque ac volens adsit et me qualem esse credidit faciat.
mihi religionis non haec sola ratio, quae maxima est, sed alioqui sic procedit ipsum opus, ut maiora praeteritis ac magis ardua sint, quae ingredior. enim, ut iudicialium causarum, quae sunt maxime variae ac multiplices, ordo explicetur: quod prooemii sit officium, quae ratio narrandi, quae probationum fides, seu proposita confirmamus sive contra dicta dissolvimus, quanta vis in perorando, seu reficienda brevi repetitione rerum memoria est iudicis sive adfectus (quod est longe potentissimum) commovendi.
quibus partibus singulis quidam separatim scribere maluerunt velut onus totius corporis veriti, et sic quoque complures de una quaque earum libros ediderunt; quas ego omnes ausus contexere prope infinitum laborem prospicio et ipsa cogitatione suscepti muneris fatigor. durandum est, quia coepimus, et si viribus deficiemur, animo tamen perseverandum.
principium Latine vel exordium dicitur, maiore quadam ratione Graeci videntur προοίμιον nominasse, quia a nostris initium modo significatur, illi satis dare partem hanc esse ante ingressum rei de qua dicendum sit, ostendunt.
sive propterea quod οἴμη cantus est et citharoedi pauca illa, quae, antequam legitimum certamen inchoent, emerendi favoris gratia canunt, prooemium cognominaverunt, oratores quoque ea quae, priusquam causam exordiantur, ad conciliandos sibi iudicum animos praeloquuntur eadem appellatione signarunt;
sive, quod οἶμον iidem Graeci viam appellant, id quod ante ingressum rei ponitur sic vocare est institutum: certe prooemium est, quod apud iudicem dici, priusquam causam cognoverit, possit; vitioseque in scholis facimus, quod exordio semper sic utimur, quasi causam iudex iam noverit.
rei licentia ex hoc est, quod ante declamationem illa velut imago litis exponitur Sed in foro quoque contingere istud principiorum genus secundis actionibus potest; primis quidem raro unquam, nisi forte apud eum, cui res iam aliunde nota sit, dicimus.
principii nulla alia est, quam ut auditorem, quo sit nobis in ceteris partibus accommodatior, praeparemus. fieri tribus maxime rebus inter auctores plurimos constat, si benevolum, attentum, docilem fecerimus, non quia ista non per totam actionem sint custodienda, sed quia initiis praecipue necessaria, per quae in animum iudicis, ut procedere ultra possimus, admittimur.
aut a personis ducimus aut a causis accipimus. personarum non est, ut plerique crediderunt, triplex ratio, ex litigatore et adversario et iudice.
exordium duci nonnunquam etiam ab actore causae solet. enim pauciora de se ipso dicit et parcius, plurimum tamen ad omnia momenti est in hoc positum, si vir bonus creditur. enim continget, ut non studium advocati videatur adferre sed paene testis fidem. in primis existimetur venisse ad agendum ductus officio vel cognationis vel amicitiae maximeque, si fieri poterit, reipublicae aut alicuius certe non mediocris exempli. sine dubio multo magis ipsis litigatoribus faciendum est, ut ad agendum magna atque honesta ratione aut etiam necessitate accessisse videantur.
ut praecipua in hoc dicentis auctoritas, si omnis in subeundo negotio suspicio sordium aut odiorum aut ambitionis afuerit, ita quaedam in his quoque commendatio tacita, si nos infirmos, imparatos, impares agentium contra ingeniis dixerimus, qualia sunt pleraque Messalae prooemia.
enim naturalis favor pro laborantibus, et iudex religiosus libentissime patronum audit, quem iustitiae suae minime timet. illa veterum circa occultandam eloquentiam simulatio multum ab hac nostrorum temporum iactatione diversa.
etiam, ne contumeliosi, maligni, superbi, maledici in quemquam hominem ordinemve videamur praecipueque eorum, qui laedi nisi adversa iudicum voluntate non possunt.
in iudicem ne quid dicatur non modo palam sed quod omnino intelligi possit, stultum erat monere, nisi fieret. partis adversae patronus dabit exordio materiam, interim cum honore, si eloquentiam eius et gratiam nos timere fingendo, ut ea suspecta sint iudici, fecerimus, interim per contumeliam, sed hoc perquam raro, ut Asinius pro Urbiniae heredibus Labienum adversarii patronum inter argumenta causae malae posuit. Negat haec esse prooemia Cornelius Celsus, quia sint extra litem.
ego cum auctoritate summorum oratorum magis ducor, tum pertinere ad causam puto quidquid ad dicentem pertinet, cum sit naturale, ut iudices iis, quos libentius audiunt, etiam facilius credant.
autem litigatoris persona tractanda varie est. tum dignitas eius adlegatur, tum commendatur infirmitas. contingit relatio meritorum, de quibus verecundius dicendum erit sua quam aliena laudanti. agit sexus, aetas, condicio, ut in feminis, senibus, pupillis, liberos, parentes, coniuges adlegantibus. sola rectum quoque iudicem inclinat miseratio.
tamen haec prooemio, non consumenda. vero persona prope iisdem omnibus, sed e contrario ductis impugnari solet. et potentes sequitur invidia et humiles abiectosque contemptus et turpes ac nocentes odium, quae tria sunt ad alienandos iudicum animos potentissima.
haec dicere sat est, quod datur etiam imperitis; pleraque augenda aut minuenda, ut expediet. enim oratoris est, illa causae.
conciliabimus nobis non tantum laudando eum, quod et fieri cum modo debet et est tamen parti utrique commune, sed si laudem eius ad utilitatem causae nostrae coniunxerimus, ut adlegemus pro honestis dignitatem illi suam, pro humilibus iustitiam, pro infelicibus misericordiam, pro laesis severitatem et similiter cetera.
quoque, si fieri potest, iudicis velim nosse. prout asperi, lenes, iucundi, graves, duri, remissi erunt, aut adsumere in causam naturas eorum, qua competent, aut mitigare, qua repugnabunt, oportebit. autem interim hoc quoque, ut aut nobis inimicus aut adversariis sit amicus qui iudicat; quae res utrique parti tractanda est ac nescio an etiam ei magis, in quam videatur propensior. enim nonnunquam pravis hic ambitus adversus amicos aut pro iis, quibuscum simultates gerant, pronuntiandi faciendique iniuste, ne fecisse videantur.
etiam quidam rerum suarum iudices. et in libris Observationum a Septimio editis adfuisse Ciceronem tali causae invenio, et ego pro regina Berenice apud ipsam eam causam dixi. hic quoque superioribus ratio est. enim fiduciam partis suae iactat, patronus timet cognoscentis verecundiam.
detrahenda vel confirmanda opinion, praecipue si quam domo videbitur iudex attulisse. etiam nonnunquam est amovendus, ut Cicero pro Milone, ne arma Pompeii disposita contra se putarent, laboravit; nonnunquam adhibendus, ut idem in Verrem facit.
adhibendi modus alter ille frequens et favorabilis: ne male sentiat populus Romanus, ne iudicia transferantur; alter autem asper et rarus, quo minatur corruptis accusationem, et id quidem in consilio ampliore utcunque tutius; nam et mali inhibentur et boni gaudent; apud singulos vero nunquam suaserim, nisi defecerint omnia.
si necessitas exigit, non erit iam ex arte oratoria, non magis quam appellare, etiamsi id quoque saepe utile est, aut, antequam pronuntiet, reum facere; nam et minari et deferre etiam non orator potest.
causa conciliandi nobis iudicis materiam dabit, ex hac potissimum aliqua in usum principii, quae maxime favorabilia videbuntur, decerpi oportebit. Quo in loco Verginius fallitur, qui Theodoro placere tradit, ut ex singulis quaestionibus singuli sensus in prooemium conferantur.
ille non hoc dicit, sed ad potentissimas quaestiones iudicem praeparandum; in quo vitii nihil erat, nisi in universum id praeciperet, quod nec omnis quaestio patitur nec omnis causa desiderat. protinus a petitore primo loco, dum ignota iudici lis est, quomodo ex quaestionibus ducemus sententias? nimirum res erunt indicandae prius. aliquas (nam id exiget ratio nonnunquam); etiamne potentissimas omnes, id est totam causam? sic erit in prooemio peracta narratio.
vero? si, ut frequenter accidit, paulo est durior causa, non benevolentia iudicis petenda ex aliis partibus erit, sed non ante conciliato eius animo nuda quaestionum committetur asperitas? si recte semper initio dicendi tractarentur, nihil prooemio opus esset.
ergo nonnunquam, quae erunt ad conciliandum nobis iudicem potentissima, non inutiliter interim ex quaestionibus in exordio locabuntur. sint porro in causis favorabilia, enumerare non est necesse, quia et manifesta erunt cognita cuiusque controversiae condicione et omnia colligi in tanta litium varietate non possunt.
autem haec invenire et augere, ita quod laedit aut omnino repellere aut certe minuere ex causa est. quoque aliquando ex eadem venit, sive quid passi sumus grave sive passuri.
enim sum in hac opinione, qua quidam, ut eo distare prooemium ab epilogo credam, quod in hoc praeterita, in illo futura dicantur, sed quod in ingressu parcius et modestius praetemptanda sit iudicis misericordia, in epilogo vero liceat totos effundere adfectus et fictam orationem induere personis et defunctos excitare et pignora reorum producere; quae minus in exordiis sunt usitata.
haec, quae supra dixi, non movere tantum, verum ex diverso amoliri quoque prooemio opus est. autem nostrum miserabilem, si vincamur, exitum, ita adversariorum superbum, si vicerint, utile est credi.
ex iis quoque, quae non sunt personarum nec causarum, verum adiuncta personis et causis, duci prooemia solent. applicantur non pignora modo, de quibus supra dixi, sed propinquitates, amicitiae, interim regiones etiam civitatesque, et si quid aliud eius quem defendimus casu laedi potest.
causam extra pertinent tempus, unde principium pro Caelio; locus, unde pro Deiotaro; habitus, unde pro Milone; opinio, unde in Verrem; deinceps, ne omnia enumerem, infamia iudiciorum, exspectatio vulgi; nihil enim horum in causa est, ad causam tamen pertinent.
Theophrastus ab oratione principium, quale videtur esse Demosthenis pro Ctesiphonte, ut sibi dicere suo potius arbitrio liceat rogantis quam eo modo, quem actione accusator praescripserit.
ipsa solet opinione arrogantiae laborare. favorem et ilia paene communia non tamen omittenda, vel ideo ne occupentur, optare, abominari, rogare, sollicitum agere; quia plerumque attentum iudicem facit, si res agi videtur nova, magna, atrox, pertinens ad exemplum, praecipue tamen, si index aut sua vice aut reipublicae commovetur, cuius animus spe, metu, admonitione, precibus, vanitate denique, si id profuturum credimus, agitandus est.
et illa excitandis ad audiendum non inutilia, si nos neque diu moraturos neque extra causam dicturos existiment. sine dubio et haec ipsa praestat attentio; sed et illud, si breviter et dilucide summam rei, de qua cognoscere debeat, indicaverimus, quod Homerus atque Vergilius operum suorum principiis faciunt.
is eius rei modus est, ut propositioni similior sit quam expositioni, nec quomodo quidque sit actum, sed de quibus dicturus sit orator ostendat. video, quod huius rei possit apud oratores reperiri melius exemplum quam Ciceronis pro A.
Cluentio:, iudices, omnem accusatoris orationem in duas divisam esse pares; quarum altera mihi inniti et magnopere confidere videbatur invidia iam inveterata iudicii Iuniani, altera tantum modo consuetudinis causa timide et diffidenter attingere rationem veneficii criminum, qua de re lege est haec quaestio constituta.
tamen totum respondenti facilius est quam proponenti, quia hic admonendus iudex, illic docendus est.
me quanquam magni auctores in hoc duxerint, ut non semper facere attentum ac docilem iudicem velim; non quia nesciam, id quod ab illis dicitur, esse pro mala causa, qualis ea sit non intelligi, verum quia istud non negligentia iudicis contingit, sed errore. enim adversarius et fortasse persuasit; nobis opus est eius diversa opinione, quae mutari non potest, nisi illi fecerimus ad ea quae dicemus docile et intentum. ergo est? quaedam et levanda et quasi contemnenda esse consentio ad remittendam intentionem iudicis, quam adversario praestat, ut fecit pro Ligario Cicero.
enim agebat aliud ironia illa, quam ut Caesar minus se in rem tanquam non novam intenderet? pro Caelio, quam ut res exspectatione minor videretur? ex iis, quae proposuimus, aliud in alio genere causae desiderari palam est.
porro causarum plurimi quinque fecerunt, honestum, humile, dubium vel anceps, admirabile, obscurum: id est ἔνδοξον, ἄδοξον, ἀμφίδοξον, παράδοξον, δυσπαρακολούθητον. quibus recte videtur adiici turpe, quod alii humili, alii admirabili subiiciunt.
autem vocant, quod est praeter opinionem hominum constitutum. ancipiti maxime benevolum iudicem, in obscuro docilem, in humili attentum parare debemus. honestum quidem ad conciliationem satis per se valet, admirabili et turpi remediis opus est.
quidam exordium in duas dividunt partes, principium et insinuationem, ut sit in principiis recta benevolentiae et attentionis postulatio; quae quia esse in turpi causae genere non possit, insinuatio surrepat animis, maxime ubi frons causae non satis honesta est, vel quia res sit improba vel quia hominibus parum probetur, aut si facie quoque ipsa premitur vel invidiosa consistentis ex diverso patroni aut patris vel miserabili senis, caeci, infantis.
quidem quibus adversus haec modis sit medendum, verbosius tradunt materiasque sibi ipsi fingunt et ad morem actionum persequuntur; sed hae cum oriantur ex causis, quarum species consequi omnes non possumus, nisi generaliter comprehenduntur, in infinitum sunt extrahendae.
singulis consilium ex propria ratione nascetur. in universum praeceperim, ut ab his quae laedunt ad ea quae prosunt refugiamus. causa laborabimus, persona subveniat; si persona, causa; si nihil quod nos adiuvet erit, quaeramus quid adversarium laedat; nam ut optabile est plus favoris mereri, sic proximum odii minus.
iis, quae negari non potuerint, elaborandum, ut aut minora quam dictum est aut alia mente facta aut nihil ad praesentem quaestionem pertinere aut emendari posse paenitentia aut satis iam punita videantur. agere advocato quam litigatori facilius, quia et laudat sine arrogantiae crimine et aliquando utiliter etiam reprehendere potest.
se quoque moveri interim finget, ut pro Rabirio Postumo Cicero, dum aditum sibi ad aures faciat et auctoritatem induat vera sentientis, quo magis credatur vel defendenti eadem vel neganti. hoc primum intuebimur, litigatoris an advocati persona sit utendum, quotiens utrumque fieri potest; nam id in schola liberum est, in foro rarum, ut sit idoneus suae rei quisque defensor.
autem maxime positas in adfectibus causas propriis personis debet induere. sunt enim, qui mandari non possunt, nec eadem vi profertur alieni animi qua sui motus.
etiam de causis insinuatione videtur opus esse, si adversarii actio iudicum animos occupavit, si dicendum apud fatigatos est; quorum alterum promittendo nostras probationes et adversas eludendo vitabimus, alterum et spe brevitatis et iis, quibus attentum fieri iudicem docuimus.
urbanitas opportuna reficit animos et undecunque petita iudicis voluptas levat taedium. inutilis etiam est ratio occupandi quae videntur obstare, ut Cicero dicit, scire se mirari quosdam, quod is, qui per tot annos defenderit multos, laeserit neminem, ad accusandum Verrem descenderit; deinde ostendit, hanc ipsam esse sociorum defensionem; quod schema πρόλημψις dicitur.
cum sit utile aliquando, nunc a declamatoribus quibusdam paene semper adsumitur, qui fas non putant nisi a contrario incipere. Apollodorum secuti tris esse, de quibus supra diximus, praeparandi iudicis partes; sed multas species enumerant, ut ex moribus iudicis, ex opinionibus ad causam extra pertinentibus, ex opinione de ipsa causa, quae sunt prope infinitae, tum iis, ex quibus omnes controversiae constant, personis, factis, dictis, causis, temporibus, locis, occasionibus, ceteris. veras esse fateor, sed in haec genera recidere.
si iudicem benevolum, attentum, docilem habeo, quid amplius debeam optare, non reperio; cum metus ipse, qui maxime videtur esse extra haec, et attentum iudicem faciat et ab adverso favore deterreat.
quoniam non est satis demonstrare discentibus, quae sint in ratione prooemii, sed dicendum etiam, quomodo perfici facillime possint, hoc adiicio, ut dicturus intueatur, quid, apud quem, pro quo, contra quem, quo tempore, quo loco, quo rerum statu, qua vulgi fama dicendum sit, quid iudicem sentire credibile sit, antequam incipimus, tum quid aut desideremus aut deprecemur. illum natura eo ducet, ut sciat, quid primum dicendum sit.
nunc omne, quo coeperunt, prooemium putant et, ut quidque succurrit, utique si aliqua sententia blandiatur, exordium. autem sine dubio sunt et aliis partibus causae communia, nihil tamen in quaque melius dicitur, quam quod aeque bene dici alibi non possit. Multum gratiae exordio est, quod ab actione diversae partis materiam trahit, hoc ipso, quod non compositum domi, sed ibi atque ex re natum, et facilitate famam ingenii auget et facie simplicis sumptique ex proximo sermonis fidem quoque adquirit; adeo ut, etiamsi reliqua scripta atque elaborata sint, tamen plerumque videatur tota extemporalis oratio, cuius initium nihil praeparati habuisse manifestum est.
vero prooemium decebit et sententiarum et compositionis et vocis et vultus modestia, adeo ut in genere causae etiam indubitabili fiducia se ipsa nimium exserere non debeat. enim iudex fere litigantis securitatem, cumque ius suum intelligat, tacitus reverentiam postulat.
minus diligenter ne suspecti simus illa parte vitandum est, propter quod minime ostentari debet in principiis cura, quia videtur ars omnis dicentis contra iudicem adhiberi.
ipsum istud evitare summae artis est. id sine dubio ab omnibus et quidem optime praeceptum est, verum aliquatenus temporum condicione mutatur, quia iam quibusdam in iudiciis maximeque capitalibus aut apud centumviros ipsi iudices exigunt sollicitas et accuratas actiones, contemnique se, nisi in dicendo etiam diligentia appareat, credunt, nec doceri tantum sed etiam delectari volunt.
est difficilis huius rei moderatio, quae tamen temperari ita potest, ut videamur accurate non callide dicere. ex praeceptis veteribus manet, ne quod insoles verbum, ne audacius translatum, ne aut ab obsoleta vetustate aut poetica licentia sumptum in principio deprehendatur.
enim recepti sumus, et custodit nos recens audientium intentio; magis conciliatis animis et iam calentibus haec libertas feretur, maximeque cum in locos fuerimus ingressi, quorum naturalis ubertas licentiam verbi notari circumfuso nitore non patitur.
argumentis autem nec locis nec narrationi similis esse in prooemio debet oratio, neque tamen deducta semper atque circumlita, sed saepe simplici atque illaboratae similis, nec verbis vultuque nimia promittens. enim et, ut Graeci dicunt, ἀνεπίφαντος actio melius saepe surrepit. haec, prout formari animum iudicum expediet.
memoria vel continuandi verba facultate destitui nusquam turpius, cum vitiosum prooemium possit videri cicatricosa facies, et pessimus certe gubernator qui navem, dum portu egreditur, impegit.
autem principii pro causa. breve simplices, longius perplexae suspectaeque et infames desiderant. vero, qui velut legem prooemiis omnibus dederunt, ut intra quattuor sensus terminarentur. minus evitanda est immodica eius longitudo, ne in caput excrevisse videatur et quo praeparare debet fatiget.
a persona iudicis aversum, quae ἀποστροφή dicitur, quidam in totum a prooemio summouent, nonnulla quidem in hanc persuasionem ratione ducti. prorsus esse hoc magis secundum naturam confitendum est, ut eos alloquamur potissimum, quos conciliare nobis studemus.
tamen et est prooemio necessarius sensus aliquis, et hic acrior fit atque vehementior ad personam derectus alterius. si accidat. quo iure aut qua tanta superstitione prohibeamur dare per hanc figuram sententiae vires?
enim istud scriptores artium, quia non liceat, sed quia non putent utile, vetant. si vincet utilitas, propter eandem causam facere debebimus propter quam vetamur.
Demosthenes autem ad Aeschinen orationem in prooemio convertit, et M. Tullius, cum pro aliis quibusdam, ad quos ei visum est, tum pro Ligario ad Tuberonem;
nam erat multo futura languidior, si esset aliter figurata. facilius cognoscet, si quis totam illam partem vehementissimam, cuius haec forma est, igitur, Tubero, quod est accusatori maxime optandum, et cetera convertat ad iudicem; tum enim vere aversa videatur oratio et languescat vis omnis, dicentibus nobis igitur Tubero, quod est accusatori maxime optandum. enim modo pressit atque institit, hoc tantum indicasset. idem in Demosthene, si flexum illi mutaveris, accidit.? non Sallustius derecto ad Ciceronem, in quem ipsum dicebat, usus est principio, et quidem protinus? et iniquo animo maledicta tua paterer, Marce Tulli, sicut Cicero fecerat in Catilinam:
usque tandem abutere?
, ne quis apostrophen miretur, idem Cicero pro Scauro ambitus reo, quae causa est in commentariis (nam bis eundem defendit), prosopopoeia loquentis pro reo utitur, pro Rabirio vero Postumo eodemque Scauro reo repetundarum etiam exemplis, pro Cluentio (ut modo ostendi) partitione.
tamen haec, quia possunt bene aliquando fieri, passim facienda sunt, sed quotiens praeceptum vicerit ratio; quomodo et similitudine, dum brevi, et translatione atque aliis tropis (quae omnia cauti illi ac diligentes prohibent) utemur interim, nisi cui divina ilia pro Ligario ironia, de qua paulo ante dixeram, displicet.
exordiorum vitia verius tradiderunt. in plures causas accommodari potest, vulgare dicitur; id minus favorabile aliquando tamen non inutiliter adsumimus, magnis saepe oratoribus non evitatum. et adversarius uti potest, commune appellatur; quod adversarius in suam utilitatem deflectere potest, commutabile; quod causae non cohaeret, separatum; quod aliunde trahitur, tralatum; praeterea quod longum, quod contra praecepta est; quorum pleraque non principii modo sunt vitia sed totius orationis. de prooemio, quotiens erit eius usus, non semper autem est; nam et supervacuum aliquando est, si sit praeparatus satis etiam sine hoc iudex, aut si res praeparatione non egeat. Aristoteles quidem in totum id necessarium apud bonos iudices negat. tamen uti nec si velimus eo licet, cum index occupatus, cum angusta sunt tempora, cum maior potestas ab ipsa re cogit incipere.
est interim prooemii vis etiam non exordio. indices et in narratione nonnunquam et in argumentis ut attendant et ut faveant rogamus, quo Prodicus velut dormitantes eos excitari putabat, quale est:
C. Varenus, is qui a familia Anchariana occisus est — hoc, quaeso, iudices, diligenter attendite. si multiplex causa est, sua quibusque partibus danda praefatio est, ut nunc reliqua, et nunc illuc.
in ipsis etiam probationibus multa funguntur prooemii vice, ut facit Cicero pro Cluentio dicturus contra censores, pro Murena, cum se Servio excusat. id frequentius est, quam ut exemplis confirmandum sit.
autem prooemio fuerimus usi, tum sive ad expositionem transibimus sive protinus ad probationem, id debebit in principio postremum esse, cui commodissime iungi initium sequentium poterit.
vero frigida et puerilis est in scholis adfectatio, ut ipse transitus efficiat aliquam utique sententiam et huius velut praestigiae plausum petat, ut Ovidius lascivire in Metamorphosesin solet, quem tamen excusare necessitas potest res diversissimas in speciem unius corporis colligentem.
vero quid est necesse surripere hanc transgressionem et iudicem fallere, qui, ut ordini rerum animum intendat, etiam commonendus est? enim prima pars expositionis, si iudex narrari nondum sciet.
, ut non abrupte cadere in narrationem, ita non obscure transcendere est optimum. vero longior sequetur ac perplexa magis expositio, ad eam ipsam praeparandus erit iudex, ut Cicero saepius, sed et hoc loco fecit: longius exordium rei demonstrandae repetam, quod, quaeso, iudices, ne moleste patiamini; principiis enim cognitis multo facilius extrema intelligetis.
fere sunt mihi de exordio comperta.
naturale est et fieri frequentissime debet, ut praeparato per haec, quae supra dicta sunt, iudice res, de qua pronuntiaturus est, indicetur. est narratio.
qua sciens transcurram subtiles nimium divisiones quorundam plura eius genera facientium. enim solam volunt esse illam negotii, de quo apud iudices quaeritur, expositionem, sed personae, ut M. Lollius Palicanus, humili loco Picens, loquax magis quam facundus; loci, ut est in Hellesponto Lampsacum, indices; temporis ut nouo, gelidus canis cum montibus humo?
causarum, quibus historici frequentissime utuntur, cum exponunt, unde bellum, seditio, pestilentia.
haec alias perfectas, alias imperfectas vocant; quod quis ignorat? expositionem et praeteritorum esse temporum, quae est frequentissima, et praesentium, qualis est Ciceronis de discursu amicorum Chrysogoni, postquam est nominatus, et futurorum, quae solis dari uaticinantibus potest; nam ὑποτύπωσις non est habenda narratio.
nos potioribus vacemus. semper narrandum putaverunt, quod falsum esse pluribus coarguitur. enim ante omnia quaedam tam breves causae, ut propositionem potius habeant quam narrationem.
accidit aliquando utrique parti, cum vel nulla expositio est, vel de re constat, de iure quaeritur, ut apud centumviros, filius an frater debeat esse intestatae heres, pubertas annis an corporis habitu aestimetur: aut cum est quidem in re narrationi locus, sed aut ante iudici nota sunt omnia aut priore loco recte exposita. aliquando alteri et saepius ab actore, vel quia satis est proponere vel quia sic magis expedit. est dixisse, creditam pecuniam peto ex stipulatione; Legatum peto ex testamento.
partis expositio est, cur ea non debeantur.
satis est actori et magis expedit sic indicare: ab Horatio sororem suam interfectam.
et propositione iudex crimen omne cognoscit, et ordo et causa facti pro adversario magis est.
contra tunc narrationem subtrahet, cum id, quod obiicitur, neque negari neque excusari poterit, sed in sola iuris quaestione consistet; ut in eo, qui, cum pecuniam privatam ex aede sacra surripuerit, sacrilegii reus est, confessio verecundior quam expositio:
negamus de templo pecuniam esse sublatam, calumniatur tamen accusator actione sacrilegii, cum privata fuerit non sacra; vos autem de hoc cognoscetis, an sacrilegium sit admissum.
ut has aliquando non narrandi causas puto, sic ab illis dissentio, qui non existimant esse narrationem, cum reus quod obiicitur tantum negat; in qua est opinione Cornelius Celsus, qui condicionis huius esse arbitratur plerasque caedis causas et omnes ambitus ac repetundarum.
enim putat esse narrationem, nisi quae summam criminis de quo iudicium est contineat, deinde fatetur ipse pro Rabirio Postumo narrasse Ciceronem; atque ille et negavit pervenisse ad Rabirium pecuniam, qua de re erat quaestio constituta, et in hac narratione nihil de crimine exposuit.
autem magnos alioqui secutus auctores, duas esse in iudiciis narrationum species existimo, alteram ipsius causae, alteram rerum ad causam pertinentium expositionem.
occidi hominem, nulla narratio est; convenit; sed erit aliqua et interim etiam longa contra argumenta eius criminis de anteacta vita, de causis, propter quas innocens in periculum deducatur, aliis, quibus incredibile id quod obiicitur fiat.
enim accusator tantum hoc dicit, occidisti; sed, quibus id probet narrat. in tragoediis, cum Teucer Vlixem reum facit Aiacis occisi dicens inventum eum in solitudine iuxta exanime corpus inimici cum gladio cruento, non id modo Ulixes respondet non esse a se id facinus admissum, sed sibi nullas cum Aiace inimicitias fuisse, de laude inter ipsos certatum; deinde subiungit, quomodo in eam solitudinem venerit, iacentem exanimem sit conspicatus, gladium e vulnere extraxerit.
subtexitur argumentatio. ne illud quidem sine narratione est, dicente accusatore, in eo loco, in quo tuus inimicus occisus est: Non fui; dicendum enim, ubi fuerit. ambitus quoque causae et repetundarum hoc etiam plures huiusmodi narrationes habere poterunt, quo plura crimina; in quibus ipsa quidem neganda sunt, sed argumentis expositione contraria resistendum est interdum singulis interdum universis.
reus ambitus male narrabit, quos parentes habuerit, quemadmodum ipse vixerit, quibus meritis fretus ad petitionem descenderit? qui repetundarum crimine insimulabitur, non et anteactam vitam, et quibus de causis provinciam universam vel accusatorem aut testem offenderit, non inutiliter exponet? si narratio non est, ne illa quidem Ciceronis pro Cluentio prima, cuius est initium: A. Cluentius Habitus.
enim hic de veneficio, sed de causis, quibus ei mater inimica sit, dicit.
quoque sunt pertinentes ad causam sed non ipsius causae narrationes: vel exempli gratia ut in Verrem de L. Domitio, qui pastorem, quod is aprum, quem ipsi muneri obtulerat, exceptum esse a se venabulo confessus esset, in crucem sustulit; vel discutiendi alicuius extrinsecus criminis, ut pro Rabirio Postumo: ut ventum Alexandriam est, iudices, haec una ratio a rege proposita Postumo est servandae pecuniae, si curationem et quasi dispensationem regiam suscepisset; vel augendi, ut describitur iter Verris.
interim narratio introduci solet, vel ad concitandos iudices ut pro Roscio circa Chrysogonum, cuius paulo ante habui mentionem; vel ad resolvendos aliqua urbanitate, ut pro Cluentio circa fratres Caepasios; interdum per digressionem decoris gratia, qualis rursus in Verrem de Proserpina, his quondam locis mater filiam quaesisse dicitur.
omnia eo pertinent, ut appareat non utique non narrare eum qui negat, sed illud ipsum narrare quod negat.
hoc quidem simpliciter accipiendum, quod est a me positum, esse supervacuam narrationem rei, quam iudex noverit; quod sic intelligi volo, si non modo quid factum sit sciet, sed ita factum etiam, ut nobis expedit, opinabitur.
enim narratio in hoc reperta est, ut tantum cognoscat index, sed aliquanto magis, ut consentiat., etiamsi non erit docendus, sed aliquo modo adficiendus, narrabimus cum praeparatione quadam: scire quidem eum in summam, quid acti sit, tamen rationem quoque facti cuiusque cognoscere ne gravetur.
propter aliquem in consilium adhibitum nos repetere illa simulemus, interim, ut rei, quae ex adverso proponatur, iniquitatem omnes etiam circumstantes intelligant. quo genere plurimis figuris erit varianda expositio ad effugiendum taedium nota audientis, sicut, et supervacuum fuerit hic commorari. quid ego diutius, cum tu optime noris?
quale sit, tu scias, et his similia. si apud iudicem, cui nota causa est, narratio semper videtur supervacua, potest videri non semper esse etiam ipsa actio necessaria.
est, de quo frequentius quaeritur, an sit utique narratio prooemio subiicienda; quod qui opinantur, non possunt videri nulla ratione ducti. cum prooemium idcirco comparatum sit, ut iudex ad rem accipiendam fiat conciliatior, docilior, intentior, et probatio nisi causa prius cognita non possit adhiberi, protinus iudex notitia rerum instruendus videtur.
hoc quoque interim mutat condicio causarum; nisi forte M. Tullius in oratione pulcherrima, quam pro Milone scriptam reliquit, male distulisse narrationem videtur tribus praepositis quaestionibus; aut profuisset exponere, quomodo insidias Miloni fecisset Clodius, si reum, qui a se hominem occisum fateretur, defendi omnino fas non fuisset, aut si iam praeiudicio senatus damnatus esset Milo, aut si Cn. Pompeius, qui praeter aliam gratiam iudicium etiam militibus armatis clauserat, tanquam adversus ei timeretur.
hae quoque quaestiones vim prooemii obtinebant, cum omnes iudicem praepararent. pro Vareno quoque postea narravit quam obiecta diluit. fiet utiliter, quotiens non repellendum tantum erit crimen, sed etiam transferendum, ut his prius defensis velut initium sit alium culpandi narratio, ut in armorum ratione antiquior cavendi quam ictum inferendi cura est.
quaedam causae (neque id raro) crimine quidem, de quo cognitio est, faciles ad diluendum sed multis anteactae vitae flagitiis et gravibus oneratae; quae prius amovenda sunt, ut propitius iudex defensionem ipsius negotii, cuius propria quaestio est, audiat: ut, si defendendus sit M. Caelius, nonne optime patronus occurrat prius conviciis luxuriae, petulantiae, impudicitiae quam veneficii, in quibus solis omnis Ciceronis versatur oratio; tum deinde narret de bonis Pallae totamque de vi explicet causam, quae est ipsius actione defensa?
nos ducit scholarum consuetudo, in quibus certa quaedam ponuntur, quae themata dicimus, praeter quae nihil est diluendum, ideoque prooemio narratio semper subiungitur. libertas declamatoribus, ut etiam secundo partis suae loco narrare videantur.
cum pro petitore dicunt et expositione, tanquam priores agant, uti solent et contradictione, tanquam respondeant, idque fit recte. cum sit declamatio forensium actionum meditatio, cur non in utrumque protinus locum se exerceat? rationis ignari ex more, cui adsueverunt, nihil in foro putant esse mutandum.
in scholasticis quoque nonnunquam evenit, ut pro narratione sit propositio. quid exponet, quae zelotypum malae tractationis accusat, aut qui Cynicum apud censores reum de moribus facit? cum totum crimen uno verbo in qualibet actionis parte posito satis indicetur. haec hactenus.
, quae sit narrandi ratio, subiungam. est rei factae aut ut factae utilis ad persuadendum expositio, vel (ut Apollodorus finit) oratio docens auditorem, quid in controversia sit. plerique scriptores, maxime qui sunt ab Isocrate, volunt esse lucidam, brevem, verisimilem. enim refert, an pro lucida perspicuam, pro verisimili probabilem credibilemve dicamus.
nobis placet divisio; quanquam et Aristoteles ab Isocrate parte in una dissenserit praeceptum brevitatis irridens, tanquam necesse sit longam esse aut brevem expositionem nec liceat ire per medium, Theodorei quoque solam relinquant ultimam partem, quia nec breviter utique nec dilucide semper sit utile exponere.
diligentius distinguenda sunt singula, ut quid quoque loco prosit ostendam. est aut tota pro nobis aut tota pro adversariis aut mixta ex utrisque. erit tota pro nobis, contenti sumus his tribus partibus per quas efficitur, quo facilius iudex intelligat, meminerit, credat.
quisquam reprehensione dignum putet, quod proposuerim eam, quae sit tota pro nobis, debere esse verisimilem, cum vera sit. enim plurima uera quidem, sed parum credibilia, sicut falsa quoque frequenter verisimilia. non minus laborandum est, ut iudex, quae vere dicimus quam quae fingimus, credat.
quidem hae, quas supra retuli, virtutes aliarum quoque partium. et per totam actionem vitanda est obscuritas et modus ubique custodiendus, et credibilia esse omnia oportet quae dicuntur. tamen haec in ea parte custodienda sunt, quae prima iudicem docet; in qua si acciderit, ut aut non intelligat aut non meminerit aut non credat, frustra in reliquis laborabimus.
autem narratio aperta atque dilucida, si fuerit primum exposita verbis propriis et significantibus et non sordidis quidem, non tamen exquisitis et ab usu remotis, tum distincta rebus, personis, temporibus, locis, causis, ipsa etiam pronuntiatione in hoc accommodata, ut iudex quae dicentur quam facillime accipiat.
quidem virtus negligitur a plurimis, qui ad clamorem dispositae vel etiam forte circumfusae multitudinis compositi non ferunt illud intentionis silentium nec sibi diserti videntur, nisi omnia tumultu et vociferatione concusserint; rem indicate sermonis cotidiani et in quemcumque etiam indoctorum cadentis existimant, cum interim, quod tanquam facile contemnunt, nescias, praestare minus velint an possint.
enim aliud in eloquentia, cuncta experti, difficilius reperient quam id, quod se fuisse dicturos omnes putant, postquam audierunt, quia non bona iudicant esse illa, sed vera. autem optime dicit orator, cum videtur vera dicere. nunc, velut campum nacti expositionis, hic potissimum et vocem flectunt et cervicem reponunt et brachium in latus iactant totoque et rerum et verborum et compositionis genere lasciviunt; deinde, quod sit monstro simile, placet actio, causa non intelligitur. haec omittamus, ne minus gratiae praecipiendo recta quam offensae reprehendendo prava mereamur.
erit narratio ante omnia, si inde coeperimus rem exponere, unde ad iudicem pertinet; deinde, si nihil extra causam dixerimus; tum etiam,si reciderimus omnia, quibus sublatis neque cognitioni quidquam neque utilitati detrahatur.
enim quaedam esse partium brevitas, quae longam tamen efficit summam. portum veni, navem prospexi, quanti veheret interrogavi, de pretio convenit, conscendi, sublatae sunt ancorae, solvimus oram, profecti sumus.
horum dici celerius potest, sed sufficit dicere e portu navigavi. quotiens exitus rei satis ostendit priora, debemus hoc esse contenti, quo reliqua intelliguntur., cum dicere liceat, mihi filius iuvenis, omnia illa supervacua: ego liberorum uxorem duxi, natum filium sustuli, educavi, in adolescentiam perduxi. Graecorum aliqui aliud circumcisam expositionem, id est σύντομον, aliud brevem putaverunt, quod illa supervacuis careret, haec posset aliquid ex necessariis desiderare.
autem brevitatem in hoc ponimus, non ut minus, sed ne plus dicatur quam oporteat. iterationes quidem et ταυτολογίας et περισσολογίας, quas in narratione vitandas quidam scriptores artium tradiderunt, transeo; sunt enim haec vitia non tantum brevitatis gratia refugienda.
minus autem cavenda erit, quae nimium corripientes omnia sequitur, obscuritas, satiusque est aliquid narrationi superesse quam deesse. supervacua cum taedio dicuntur, necessaria cum periculo subtrahuntur.
vitanda est etiam illa Sallustiana, quanquam in ipso virtutis obtinet locum, brevitas et abruptum sermonis genus, quod otiosum fortasse lectorem minus fallat, audientem transvolat nec dum repetatur exspectat, cum praesertim lector non fere sit nisi eruditus, iudicem rura plerumque in decurias mittant de eo pronuntiaturum quod intellexerit; ut fortasse ubicunque, in narratione tamen praecipue, media haec tenenda sit via dicendi quantum opus est et quantum satis est.
opus est autem non ita solum accipi volo, quantum ad indicandum sufficit, quia non inornata debet esse brevitas, alioqui sit indocta; nam et fallit voluptas et minus longa quae delectant videntur, ut amoenum ac molle iter, etiamsi est spatii amplioris, minus fatigat quam durum aridumque compendium.
mihi unquam tanta fuerit cura brevitatis, ut non ea, quae credibilem faciunt expositionem, inseri velim. enim et undique praecisa non tam narratio vocari potest quam confessio. porro multae condicione ipsa rei longae narrationes, quibus extrema (ut praecepi) prooemii parte ad intentionem praeparandus est iudex; deinde curandum, ut omni arte vel ex spatio eius detrahamus aliquid vel ex taedio.
minus longa sit, efficiemus quae poterimus differendo, non tamen sine mentione eorum, quae differemus: causas occidendi habuerit, quos adsumpserit conscios, quemadmodum disposuerit insidias, probationis loco dicam.
vero ex ordine praetermittenda, quale est apud Ciceronem: Fulcinius; multa enim, quae sunt in re, quia remota sunt a causa, praetermittam.
partitio taedium levat: quae acta sint ante ipsum rei contractum, dicam quae in re ipsa, dicam quae postea.
tres potius modicae narrationes videbuntur quam una longa. expediet expositiones brevi interfatione distinguere: quae ante acta sunt, accipite nunc quae insequuntur. enim iudex priorum fine et se velut ad novum rursus initium praeparabit.
tamen adhibitis quoque his artibus in longum exierit ordo rerum, erit non inutilis in extrema parte commonitio; quod Cicero etiam in brevi narratione fecit:, Caesar, Q. Ligarius omni culpa caret; domo est egressus non modo nullum ad bellum sed ne ad minimum i quidem belli suspicionem et cetera.
autem erit narratio ante omnia, si prius consuluerimus nostrum animum, ne quid naturae dicamus adversum, deinde si causas ac rationes factis praeposuerimus, non omnibus sed de quibus quaeritur, si personas convenientes iis, quae facta credi volemus, constituerimus, ut furti reum cupidum, adulterii libidinosum, homicidii temerarium, vel his contraria, si defendemus; praeterea loca, tempora et similia.
autem quidam et ductus rei credibilis, qualis in comoediis etiam et in minis. enim naturaliter sequuntur et cohaerent ut, si priora bene narraveris, iudex ipse quod postea sis narraturus exspectet.
illud quidem fuerit inutile, semina quaedam probationum spargere, verum sic ut narrationem esse meminerimus non probationem. tamen etiam argumento aliquo confirmabimus, quod proposuerimus, sed simplici et brevi, ut in veneficiis: bibit, statim concidit, livor ac tumor confestim est insecutus.
faciunt et illae praeparationes, cum reus dicitur robustus, armatus contra infirmos, inermes, securos. denique, quae probation tractaturi sumus, personam, causam, locum, tempus, instrumentum, occasionem, narratione delibabimus.
, si destituti fuerimus his, etiam fatebimur vix esse credibile, sed verum et hoc maius habendum scelus; nescire nos quomodo factum sit aut quare, mirari sed probaturos.
vero praeparationes erunt quae latuerint, it a Cicerone sunt quidem utilissime praedicta omnia, per quae Miloni Clodius non Clodio Milo insidiatus esse videatur; plurimum tamen facit illa callidissima simplicitatis imitatio: Milo autem, cum in senate fuisset eo die, ( quoad senatus est dimissus, domum venit, calceos et vestimenta mutauit, paulisper, dum se uxor, ut fit, comparat, commoratus est.
nihil festinato, nihil praeparato fecisse videtur Milo! non solum rebus ipsis vir eloquentissimus, quibus moras et lentum profectionis ordinem ducit, sed verbis etiam vulgaribus et cotidianis et arte occulta consecutus est; quae si aliter dicta essent, strepitu ipso iudicem ad custodiendum patronum excitassent.
videntur ista plerisque, sed hoc ipso manifestum est, quomodo iudicem fefellerit, quod vix a lectore deprehenditur. sunt quae credibilem faciant expositionem.
id quidem, ne qua contraria aut sibi repugnantia in narratione dicamus, si cui praecipiendum est, is reliqua frustra docetur, etiamsi quidam scriptores artium hoc quoque tanquam occultum et a se prudenter erutum tradunt.
tribus narrandi virtutibus adiiciunt quidam magnificentiam, quam μεγαλοπρέπειαν vocant, quae neque in omnes causas cadit (nam quid in plerisque iudiciis privatis, de certa credita, locato et conducto, interdictis habere loci potest supra modum se tollens oratio?) neque semper est utilis, velut proximo exemplo Miloniano patet.
meminerimus multas esse causas, in quibus confitendum, excusandum, summittendum sit quod exponimus; quibus omnibus aliena est illa magnificentiae virtus. non magis proprium narrationis est magnifice dicere quam miserabiliter, invidiose, graviter, dulciter, urbane; quae, cum suo quoque loco sint laudabilia, non sunt huic parti proprie adsignata et velut dedita.
quoque ut narrationi apta, ita ceteris quoque partibus communis est virtus, quam Theodectes huic uni proprie dedit; non enim magnificam modo vult esse, verum etiam iucundam expositionem.
qui adiiciant his evidentiam, quae ἐνάργεια Graece vocatur.
ego quemquam deceperim, ut dissimulem Ciceroni quoque plures partes placere. praeterquam planam et brevem et credibilem vult esse evidentem, moratam cum dignitate. in oratione morata debent esse omnia cum dignitate, quae poterunt. in narratione, quantum ego intelligo, est quidem magna virtus, cum quid veri non dicendum, sed quodammodo etiam ostendendum est; sed subiici perspicuitati potest, quam quidam etiam contrariam interim putaverunt, quia in quibusdam causis obscuranda veritas esset; quod est ridiculum.
qui obscurare vult, narrat falsa pro veris, et in iis quae narrat debet laborare, ut videantur quam evidentissima.
quatenus etiam forte quadam pervenimus ad difficilius narrationum genus, iam de iis loquamur, in quibus res contra nos erit, quo loco nonnulli praetereundam narrationem putaverunt. sane nihil est facilius, nisi prorsus totam causam omnino non agere. si aliqua iusta ratione huiusmodi susceperis litem, cuius artis est malam esse causam silentio confiteri? nisi forte tam hebes futurus est iudex, ut secundum id pronuntiet, quod sciet narrare te noluisse.
infitias eo in narratione, ut aliqua neganda, aliqua adiicienda, aliqua mutanda, sic aliqua etiam tacenda; sed tacenda, quae tacere oportebit et liberum erit. fit nonnunquam brevitatis quoque gratia, quale illud est, quae ei visum est.
igitur genera causarum. in iis, in quibus non de culpa quaeretur sed de actione, etiamsi erunt contra nos themata, confiteri nobis licebit: de templo sustulit sed privatam, ideoque sacrilegus non est.
rapuit, non tamen optio patri dabitur. stupravit et stupratus se suspendit, non tamen ideo stuprator capite ut causa mortis punietur, sed decem milia, quae poena stupratori constitute est, dabit.
in his quoque confessionibus est aliquid, quod de invidia, quam expositio adversarii fecit, detrahi possit, cum etiam servi nostri de peccatis suis mollius loquantur.
enim quasi non narrantes mitigabimus: quidem, ut adversarius dicit, consilium furti in templum attulit nec diu captavit eius rei tempus; sed occasione et absentia custodum corruptus et pecunia, quae nimium in animis hominum potest, victus est. quid refert? peccavit et fur est; nihil attinet id defendere, cuius poenam non recusamus.
quasi damnemus ipsi:
te dicam vino impulsum? errore lapsum? nocte deceptum? vera sunt ista fortasse; tu tamen ingenuum stuprasti, solve decem milia.
praepositione praemuniri potest causa, deinde exponi.
sunt omnia tribus filiis, qui in mortem patris coniurarant: sortiti nocte singuli per ordinem cum ferro cubiculum intrarunt patre dormiente; cum occidere eum nemo potuisset, excitato omnia indicarunt.
tamen pater, qui divisit patrimonium et reos parricidii defendit, sic agat: contra legem sufficit, parricidium obiicitur iuvenibus, quorum pater vivit atque etiam liberis suis adest. rei narrare quid necesse est, cum ad legem nihil pertineat? sed si confessionem culpae meae exigitis, fui pater durus et patrimonii, quod iam melius ab his administrari poterat, tenax custos;
deinde subiiciat stimulatos ab iis, quorum indulgentiores parentes erant, semper tamen habuisse eum animum, qui sit eventu deprehensus, ut occidere patrem non possent; neque enim iureiurando opus fuisse, si alioqui hoc mentis habuissent, nec sorte, nisi quod se quisque eximi voluerit, omnia haec qualiacunque placidioribus animis accipientur, illa brevi primae propositionis defensione mollita.
cum quaeritur an factum sit vel quale factum sit, licet omnia contra nos sint, quomodo tamen evitare expositionem salva causae ratione possumus? accusator neque ita ut, quae essent acta, tantum indicaret, sed adiecit invidiam, rem verbis exasperavit, accesserunt probationes, peroratio incendit et plenos irae reliquit. naturaliter iudex, quid narretur a nobis. nihil exponimus, illa esse quae adversarius dixit et talia qualia dixit credat necesse est. ergo? eadem exponemus? de qualitate agitur, cuius tum demum quaestio est, cum de re constat, eadem sed non eodem modo; alias causas, aliam mentem, aliam rationem dabo.
elevare quaedam licebit; luxuria liberalitatis, avaritia parsimoniae, negligentia simplicitatis nomine lenietur; vultu denique, voce, habitu vel favoris aliquid vel miserationis merebor. nonnunquam movere lacrimas ipsa confessio. ego libenter interrogem, sint illa defensuri, quae non narraverint, necne?
si neque defenderint neque narraverint, tota causa prodetur; at si defensuri sunt, proponere certe plerumque id, quod confirmaturi sumus, oportet. ergo non exponamus, quod et dilui potest et, ut hoc contingat, utique indicandum est?
quid inter probationem et narrationem interest, nisi quod narratio est probationis continua propositio, rursus probatio narrationi congruens confirmatio? ergo, num haec expositio longior demum debeat esse et paulo verbosior praeparatione et quibusdam argumentis (argumentis dico, non argumentatione), cui tamen plurimum confert frequens adfirmatio effecturos nos quod dicimus; non posse vim rerum ostendi prima expositione; exspectent et opiniones suas differant et bene sperent.
utique narrandum est, quidquid aliter quam adversarius exposuit narrari potest, aut etiam prooemia sunt in his causis supervacua; quae quid magis agunt, quam ut cognitioni rerum accommodatiorem iudicem faciant? constabit, nusquam esse eorum maiorem usum, quam ubi animus iudicis ab aliqua contra nos insita opinione flectendus est.
autem causae, in quibus de facto quaeritur, non tam saepe rei, de qua indicium est, quam eorum, per quae res colligenda est, expositionem habent. cum accusator suspiciose narret, reus levare suspicionem debeat, aliter ab hoc atque ab illo ad iudicem perferri oportet.
enim quaedam argumenta turba valent, diducta leviora sunt. quidem non eo pertinet, ut quaeratur an narrandum, sed quomodo narrandum sit. et congerere plura in expositione quid prohibet, si id utile est causae, et promittere, sed et dividere narrationem et probationes subiungere partibus atque ita transire ad sequentia?
ne iis quidem accedo, qui semper eo putant ordine, quo quid actum sit, esse narrandum, sed eo malo narrare, quo expedit. fieri plurimis figuris licet. et aliquando nobis excidisse simulamus, cum quid utiliore loco reducimus, et interim nos reddituros reliquum ordinem testamur, quia sic futura sit causa lucidior; interim re exposita subiungimus causas quae antecesserunt.
enim est una lex defensionis certumque praescriptum; pro re, pro tempore intuenda quae prosint, atque ut erit vulnus, ita vel curandum protinus vel, si curatio differri potest, interim deligandum.
saepius narrare duxerim nefas, quod Cicero pro Cluentio fecit; estque non concessum modo, sed aliquando etiam necessarium, ut in causis repetundarum omnibusque quae simplices non sunt. est enim superstitione praeceptorum contra rationem causae trahi.
ideo ante probationes ponere est institutum, ne iudex, qua de re quaeratur, ignoret. igitur, si singula probanda aut refellenda erunt, non singula etiam narrentur? certe, quantacunque nostris experimentis habenda est fides, fecisse hoc in foro, quotiens ita desiderabat utilitas, probantibus et eruditis et iis, qui iudicabant, scio; et (quod non arroganter dixerim, quia sunt plurimi, quibuscum egi, qui me refellere possint, si mentiar) fere ponendae a me causae officium exigebatur.
ideo tamen non id saepius facere oportebit, ut rerum ordinem sequamur. vero etiam turpiter convertuntur, ut si peperisse narres, deinde concepisse; apertum testamentum, deinde signatum; in quibus si id, quod posterius est, dixeris, de priore tacere optimum; palam est enim praecessisse.
quaedam et falsae expositiones, quarum in foro duplex genus est: alterum, quod instrumentis adiuvatur, ut P. Clodius fiducia testium, qua nocte incestum Romae commiserat, Interamnae se fuisse dicebat; alterum, quod est tuendum dicentis ingenio. interim ad solam verecundiam pertinet, unde etiam mihi videtur dici color, interim ad quaestionem.
utrumcunque erit, prima sit curarum, ut id quod fingemus fieri possit; deinde, ut et personae et loco et tempori congruat et credibilem rationem et ordinem habeat; si continget, etiam verae alicui rei cohaereat aut argumento, quod sit in causa, confirmetur. quae tota extra rem petita sunt, mentiendi licentiam produnt.
praecipue, (quod fingentibus frequenter excidit) ne qua inter se pugnent; quaedam enim partibus blandiuntur, sed in summam non consentiunt; praeterea, ne iis, quae vera esse constabit, adversa sint; in schola etiam, ne color extra themata quaeratur.
autem orator meminisse debebit actione tota, quid finxerit, quoniam solent excidere quae falsa sunt, verumque est illud, quod vulgo dicitur, mendacem memorem esse oportere. autem, si de nostro facto quaeratur, unum nobis aliquid esse dicendum; si de alieno, mittere in plura suspiciones licere. tamen quibusdam scholasticis controversiis, in quibus ponitur aliquem non respondere quod interrogator, libertas omnia enumerandi, quae responderi potuissent.
vero meminerimus ea, quae non cadant in testem. autem haec, quae a nostro dicuntur animo, cuius ipsi tantum conscii sumus; item quod a defunctis, nec hoc enim est qui neget; itemque ab eo cui idem expediet, is enim non negabit; ab adversario quoque, quia non est habiturus in negando fidem.
et superstitionum colores ipsa iam facilitate auctoritatem perdiderunt. est autem satis in narratione uti coloribus, nisi per totam actionem consentiant, cum praesertim quorundam probatio sola sit in adseveratione et perseverantia;
ut ille parasitus, qui ter abdicatum a divite iuvenem et absolutum tanquam suum filium asserit, habebit quidem colorem, quo dicat et paupertatem sibi causam exponendi fuisse et ideo a se parasiti personam esse susceptam, quia in illa domo filium haberet; et ideo illum ter innocentem abdicatum, quia filius abdicantis non esset.
tamen in omnibus verbis et amorem patrium atque hunc quidem ardentissimum ostenderit et odium divitis et metum pro invene, quem periculose mansurum in illa domo, in qua tam invisus sit, sciat, suspicione subiecti petitoris non carebit.
aliquando in scholasticis controversiis, quod in foro an possit accidere dubito, ut eodem colore utraque pars utatur, deinde eum pro se quaeque defendat, ut in ilia controversia:
marito dixit, appellatam se de stupro a privigno et sibi constitutum tempus et locum; eadem contra filius detulit de noverca, edito tantum alio tempore ac loco; pater in eo, quem uxor praedixerat, filium invenit, in eo, quem filius, uxorem; illam repudiavit, qua tacente filium abdicat. dici potest pro iuvene, quod non idem sit pro noverca.
tamen etiam communia; deinde ex personarum comparatione et indicii ordine et silentio repudiatae argumenta ducentur.
illud quidem ignorare oportet, quaedam esse quae colorem non recipiant, sed tantum defendenda sint, qualis est ille dives, qui statuam pauperis inimici flagellis cecidit et reus est iniuriarum; nam factum eius modestum esse nemo dixerit, fortasse ut sit tutum obtinebit.
pars expositionis pro nobis, pars contra nos erit, miscenda sit an separanda narratio, cum ipsa condicione causae deliberandum est. si plura sunt quae nocent, quae prosunt obruuntur. tunc dividere optimum erit, et iis, quae partem nostram adiuvabunt, expositis et confirmatis, adversus reliqua uti remediis, de quibus supra dictum est Si plura proderunt, etiam coniungere licebit, ut quae obstant in mediis velut auxiliis nostris posita minus habeant virium. tamen non erunt nuda ponenda, sed ut et nostra aliqua argumentatione firmemus et diversa cur credibilia non sint adiiciamus; quia, nisi distinxerimus, verendum est, ne bona nostra permixtis malis inquinentur.
quoque de narratione praecipi solent, ne qua ex ea fiat excursio, ne avertatur a iudice sermo, ne alienae personae vocem demus, ne argumentemur; adiiciunt quidam etiam, ne utamur adfectibus; quorum pleraque sunt frequentissime custodienda, immo nunquam, nisi ratio coegerit, mutanda.
sit expositio perspicua et brevis, nihil quidem tam raro poterit habere rationem quam excursio; nec unquam debebit esse nisi brevis et talis, ut vi quadam videamur adfectus velut recto itinere depulsi, qualis est Ciceronis circa nuptias Sasiae:
O mulieris scelus incredibile et praeter hanc unam in omni uita inauditum! O libidinem effrenatam et indomitam! O audaciam singularem! nonne timuisse, si minus vim deorum hominumque famam, at illam ipsam noctem facesque illas nuptiales non limen cubiculi non cubile filiae non parietes denique ipsos, superiorum testes nuptiarum vero aversus a iudice et brevius indicat interim et coarguit magis, de qua re idem, quod in prooemio dixeram, sentio, sicut de prosopopoeia quoque; qua tamen non Servius modo Sulpicius utitur pro Aufidia: te languidum an gravi lethargo putem pressum? sed M. quoque Tullius circa nauarchos, (nam ea quoque rei expositio est) adeas, tantum dabis, et reliqua.
? pro Cluentio, Staieni Bulbique colloquium nonne ad celeritatem plurimum et ad fidem confert? ne fecisse inobservantia quadam videatur, quanquam hoc in illo credibile non est, in Partitionibus praecepit, ut habeat narratio suavitatem, admirationes, exspectationes, exitus inopinatos, colloquia personarum, omnes adfectus.
, ut dixi, nunquam; argumentum ponemus aliquando; quod facit pro Ligario Cicero, cum dicit sic eum provinciae praefuisse, ut illi pacem esse expediret. expositioni et brevem, cum res poscet, defensionem et rationem factorum.
enim narrandum est tanquam testi sed tanquam patrono. ordo per se talis est: Q. Ligarius legatus cum C. Considio profectus. ergo M. Tullius? Q. enim, inquit, Ligarius, cum esset nulla belli suspicio, legatus in Africam cum C. Considio profectus est. alibi:
modo ad bellom sed ne ad minimam quidem suspicionem belli. Et cum esset indicaturo satis, Q. Ligarius nullo se implicari negotio passus est, adiecit, domum spectans, ad suos redire cupiens.
quod exponebat, et ratione fecit credibile et adfectu quoque implevit.
magis miror eos, qui non putant utendum in narratione adfectibus. si hoc dicunt, non diu neque ut in epilogo, mecum sentiunt; effugiendae sunt enim morae. cur ego iudicem nolim, dum eum doceo, etiam movere?
, quod in summa parte sum actionis petiturus, non in primo statim rerum ingressu, si fieri potest, consequar? praesertim etiam in probationibus faciliorem sim animum eius habiturus occupatum vel ira vel miseratione.
non M. Tullius circa verbera civis Romani omnis brevissime movet adfectus, non solum condicione ipsius, loco iniuriae, genere verberum, sed animi quoque commendatione? enim virum ostendit qui, cum virgis caederetur, non ingemuerit, non rogaverit, sed tantum ciuem Romanum esse se cum invidia caedentis et fiducia iuris clamaverit.
? Philodami casum nonne cum per totam expositionem incendit invidia, tum in supplicio ipso lacrimis implevit, cum flentes non tam narraret quam ostenderet patrem de morte filii, filium de patris?
ulli epilogi possunt magis habere miserabile? est enim advocare iis rebus adfectum in peroratione, quas securus narraveris; adsuevit illis iudex iamque eas sine motu mentis accipit, quibus commotus novis non est, et difficile est mutare animi habitum semel constitutum.
vero (neque enim dissimulabo iudicium meum, quamquam id, quod sum dicturus, exemplis magis quam praeceptis ullis continetur) narrationem, ut si ullam partem orationis, omni qua potest gratia et venere exornandam puto. plurimum refert, quae sit natura eius rei quam exponimus.
parvis ergo, quales sunt fere privatae, sit ille presses et velut applicitus rei cultus, in verbis summa diligentia; quae in locis impetu feruntur et circumiectae orationis copia latent, hic expressa et, ut vult Zeno, sensu tincta esse debebunt; compositio dissimulata quidem sed tamen quam iucundissima;
figurae non illae poeticae et contra rationem loquendi auctoritate veterum receptae (nam debet esse quam purissimus sermo), sed quae varietate taedium effugiant et mutationibus animum levent, ne in eundem casum similem compositionem, pares elocutionum tractus incidamus. enim ceteris lenociniis expositio et, nisi commendetur hac venustate, iaceat necesse est.
in ulla parte intentior est index, eoque nihil recte dictum perit. nescio quomodo etiam credit facilius, quae audienti iucunda sunt, et voluptate ad fidem ducitur.
vero maior res erit, et atrocia invidiose et tristia miserabiliter dicere licebit, non ut consumantur adfectus, sed ut tamen velut primis lineis designentur, ut plane, qualis futura sit imago rei, statim appareat.
sententia quidem velut fatigatum intentione stomachum iudicis reficere dissuaserim, maxime quidem brevi interiectione, qualis est illa, servi Milonis, quod suos quisque servos in tali re facere voluisset, interim paulo liberiore, qualis est illa, genero socrus, nullis auspicibus, nullis auctoribus, funestis ominibus omnium. cum sit factum iis quoque temporibus, quibus omnis ad utilitatem potius quam ad ostentationem componebatur oratio, et erant adhuc severiora iudicia, quanto nunc faciendum magis, cum in ipsa capitis aut fortunarum pericula inrupit voluptas? cui hominum desiderio quantum dari debeat alio loco dicam. aliquid indulgendum esse confiteor.
confert adiecta veris credibilis rerum imago, quae velut in rem praesentem perdicere audientes videtur, qualis est illa M. Caelii in Antonium descriptio: ipsum offendunt temulento sopore profligatum, totis praecordiis stertentem, ructuosos spiritus geminare, praeclarasque contubernales ab omnibus spondis transversas incubare et reliquas circumiacere passim.
tamen exanimatae terrore, hostium adventu percepto, excitare Antonium conabantur, nomen inclamabant, frustra a ceruicibus tollebant, blandius alia ad aurem invocabat, uehementius etiam nonnulla feriebat; quarum cum omnium vocem tactumque noscitaret, proximae cuiusque collum amplexu petebat, neque dormire excitatus neque vigilare ebrius poterat, sed semisomno sopore inter manus centurionum concubinarumque iactabatur.
his neque credibilius fingi neque vehementius exprobrari neque manifestius ostendi potest.
illud quidem praeteribo, quantam adferat fidem expositioni narrantis auctoritas; quam mereri debemus ante omnia quidem vita, sed et ipso genere orationis, quod quo fuerit gravius ac sanctius, hoc plus habeat necesse est in adfirmando ponderis.
igitur in hac praecipue parte omnis calliditatis suspicio, neque enim se usquam custodit magis iudex; nihil videatur fictum, nihil sollicitum; omnia potius a causa quam ab oratore profecta credantur.
hoc pati non possumus et perire artem putamus, nisi apparent, cum desinat ars esse, si apparet. ex laude atque hanc laboris nostri ducimus summam., quae circumstantibus ostentare volumus, iudicibus prodimus.
quaedam etiam repetita narratio, quae ἐπιδιήγησις dicitur, sane res declamatoria magis quam forensis, ideo autem reperta, ut, quia narratio brevis esse debet, fusius et ornatius res possit exponi; quod fit vel invidiae gratia vel miserationis. et raro faciendum iudico neque sic unquam, ut totus ordo repetatur; licet enim per partes idem consequi., qui uti ἐπιδιηγήσει volet, narrationis loco rem stringat et contentus indicare, quod factum sit, quo sit modo factum plenius se loco suo expositurum esse promittat.
narrationis quidam utique faciendum a persona putant, eamque, si nostra sit, ornandam, si aliena, infamandam statim. sane frequentissimum est, quia personae sunt inter quas litigatur.
hae quoque interim cum suis accidentibus ponendae, cum id profuturum est: ut A. Cluentius Habitus fuit pater huiusce, iudices, homo non solum municipii Larinatis, ex quo erat, sed regionis illius et uicinitatis virtute, existimatione, nobilitate princeps;
interim sine his ut Q. enim Ligarius cum esset; frequenter vero et a re, sicut pro Tullio Cicero habet in agro Thurino M. Tullius paternum; Demosthenes pro Ctesiphonte τοῦ γὰρ Φωκικο͂ν συστάντος πολέμου.
fine narrationis cum iis contentio est, qui perduci expositionem volunt eo, unde quaestio oritur: rebus ita gestis, P. Dolabella praetor interdixit, ut est consuetudo, de vi, hominibus armatis, sine ulla exceptione, tantum ut unde deiecisset restitueret; deinde restituisse se dixit. facta est; hac de sponsione vobis iudicandum est. a petitore semper fieri potest, a defensore non semper.
ipso narrationem sequitur confirmatio. Probanda sunt enim quae propter hoc exposuimus. priusquam ingrediar hanc partem, pauca mihi de quorundam opinione dicenda sunt. moris est prolato rerum ordine protinus utique in aliquem laetum ac plausibilem locum quam maxime possint favorabiliter excurrere.
quidem natum ab ostentatione declamatoria iam in forum venit, postquam agere causas non ad utilitatem litigatorum, sed ad patronorum iactationem repertum est, ne, si pressae illi, qualis saepius desideratur, narrationis gracilitati coniuncta argumentorum pugnacitas fuerit, dilatis diutius dicendi voluptatibus oratio refrigescat In quo vitium illud est, quod sine discrimine causarum atque utilitatis hoc, tanquam semper expediat aut etiam necesse sit, faciunt, eoque sumptas ex iis partibus, quarum alius erat locus, sententias in hanc congerunt, ut plurima aut iterum dicenda sint aut, quia alieno loco dicta sunt, dici suo non possint. autem confiteor, hoc exspatiandi genus non modo narrationi sed etiam quaestionibus vel universis vel interim singulis opportune posse subiungi, cum res postulat aut certe permittit, atque eo vel maxime illustrari ornarique orationem, sed si cohaeret et sequitur, non si per vim cuneatur et quae natura iuncta erant distrahit.
enim tam est consequens quam narrationi probatio, nisi excursus ille vel quasi finis narrationis vel quasi initium probationis est. ergo illi nonnunquam locus, ut, si expositio circa finem atrox fuerit, prosequamur eam velut erumpente protinus indignatione.
tamen ita fieri oportebit, si res dubitationem non habebit. prius est quod obiicias verum efficere quam magnum, quia criminum invidia pro reo est, priusquam probabitur; difficillima est enim gravissimi cuiusque sceleris fides.
fieri non inutiliter potest ut, si merita in adversarium aliqua exposueris, in ingratum inveharis, aut, si varietatem criminum narratione demonstraveris, quantum ob ea periculum intentetur, ostendas.
haec breviter omnia. enim ordine audito festinat ad probationem et quam primum certus esse sententiae cupit. cavendum est, ne ipsa expositio vanescat, aversis in aliud animis et inani mora fatigatis.
ut non semper est necessaria post narrationem illa procursio, ita frequenter utilis ante quaestionem praeparatio, utique si prima specie minus erit favorabilis, si legem asperam ac poenarias actiones tuebimur. hic locus velut sequentis exordii ad conciliandum probationibus nostris iudicem, mitigandum, concitandum. Quod liberius hic et vehementius fieri potest, quia iudici nota iam causa est.
igitur velut fomentis, si quid erit asperum, praemolliemus, quo facilius aures iudicum quae post dicturi erimus admittant, ne ius nostrum oderint. enim facile persuadetur invitis.
loco iudicis quoque noscenda natura est, iuri magis an aequo sit appositus; proinde enim magis aut minus erit hoc necessarium. res eadem et post quaestionem perorationis vice fungitur.
partem παρέκβασιν vocant Graeci, Latini egressum vel egressionem. hae sunt plures, ut dixi, quae per totam causam varios habent excursus, ut laus hominum locorumque, ut descriptio regionum, expositio quarundam rerum gestarum, vel etiam fabulosarum.
ex genere est in orationibus contra Verrem compositis Siciliae laus, Proserpinae raptus; pro C. Cornelio popularis illa virtutum Cn. Pompei commemoratio, in quam ille divinus orator, velut nomine ipso ducis cursus dicendi teneretur, abrupto quem inchoaverat sermone devertit actutum.
Παρέκβασις est, ut mea quidem fert opinio, alicuius rei, sed ad utilitatem causae pertinentis extra ordinem excurrens tractatio. non video cur hunc ei potissimum locum adsignent, qui rerum ordinem sequitur, non magis quam illud, cur hoc nomen ita demum proprium putent, si aliquid in digressu sit exponendum, cum tot modis a recto itinere declinet oratio.
quidquid dicitur praeter illas quinque quas fecimus partes, egressio est, indignatio, miseratio, invidia, convicium, excusatio, conciliatio, maledictorum refutatio. his, quae non sunt in quaestione, omnis amplificatio, minutio, omne adfectus genus, et quae maxime iucundam et ornatam faciunt orationem, de luxuria, de avaritia, religione, officiis; quae cum sint argumentis subiecta similium rerum, quia cohaerent, egredi non videntur.
plurima sunt, quae rebus nihil secum cohaerentibus inseruntur, quibus iudex reficitur, admonetur, placatur, rogatur, laudatur. sunt haec, quorum alia sic praeparata adferimus, quaedam ex occasione vel necessitate ducimus, si quid nobis agentibus novi accidit, interpellatio, interventus alicuius, tumultus.
Ciceroni quoque in prooemio, cum diceret pro Milone, digredi fuit necesse, ut ipsa oratiuncula qua usus est patet. autem paulo longius exire, qui praeparat aliquid ante quaestionem et qui finitae probationi velut commendationem adiicit At qui ex media erumpit, cito ad id redire debet unde devertit.
qui narrationi propositionem subiungant tanquam partem iudicialis materiae, cui opinioni respondimus. autem propositio videtur omnis confirmationis initium, quod non modo in ostendenda quaestione principali, sed nonnunquam etiam in singulis argumentis poni solet maximeque in iis quae ἐπιχειρήματα vocantur. nunc de priore loquimur. non semper uti necesse est.
enim sine propositione quoque satis manifestum est quid in quaestione versetur, utique si narratio ibi finem habet, ubi initium quaestio, adeo, ut aliquando subiungatur expositioni, quae solet in argumentis esse summa collectio: haec, sicut exposui, ita gesta sunt, iudices; insidiator superatus est, vi victa vis vel potius oppressa vir tute audacia est.
vero valde est utilis, ubi res defendi non potest et de fine quaeritur, ut pro eo, qui pecuniam privatam de templo sustulit, agitur, de sacrilegio cognoscitis, ut iudex intelligat id unum esse officii sui, quaerere an id quod obiicitur sacrilegium sit.
in causis obscuris aut multiplicibus, nec semper propter hoc solum ut sit causa lucidior, sed aliquando etiam ut magis moveat. autem, si protinus subtexantur aliqua, quae prosint. aperte scripta est ut peregrinus qui murum ascenderit morte multetur; peregrinum te esse cerium est; quin ascenderis murum, non quaeritur; quid superest, nisi ut te puniri oporteat? enim propositio confessionem adversarii premit et quodammodo iudicandi moram tollit, nec indicat quaestionem sed adiuvat.
autem propositiones et simplices et duplices vel multiplices, quod accidit non uno modo. et plura crimina iunguntur, ut cum Socrates accusatus est, quod corrumperet iuventutem et novas superstitiones introduceret; et singula ex pluribus colliguntur, ut cum legatio male gesta obiicitur Aeschini, quod mentitus sit, quod nihil ex mandatis fecerit, quod moratus sit, quod munera acceperit.
quoque plures interim propositiones habet, ut contra petitionem pecuniae: petis, procuratorem enim tibi esse non licuit, sed neque illi, cuius nomine litigas, habere procuratorem; sed neque est heres eius, a quo accepisse mutuam dicor nec ipsi debui.
haec in quantum libet possunt, sed rem ostendisse satis est. si ponantur singulae subiectis probationibus, plures sunt propositiones; si coniungantur, in partitionem cadunt.
et nuda propositio, qualis fere in coniecturalibus, ago, furtum obiicio; est ratione subiecta, ut minuit C. Cornelius; nam codicem tribunus plebis ipse pro contione legit.
haec utimur propositione aut nostra, ut obiicio; aut adversarii, ut mecum agitur, aut communi, ut me et adversarium quaestio est, uter sit intestato propior Nonnumquam diversas quoque iungimus: hoc dico, adversarius hoc.
interim vim propositionis, etiamsi per se non est propositio, eum exposito rerum ordine subiicimus: his cognoscetis, ut sit haec commonitio iudicis, quo se ad quaestionem acrius intendat et velut quodam tactu resuscitatus fine esse narrationis et initium probationis intelligat, et nobis confirmationem ingredientibus ipse quoque quodammodo novum audiendi sumat exordium.
est nostrarum aut adversarii propositionum aut utrarumque ordine collocata enumeratio. quidam utendum semper putant, quod ea fiat causa lucidior et iudex attentior ac docilior, si scierit et de quo dicamus et de quo dicturi postea simus.
quidam periculosum id oratori arbitrantur duabus ex causis: quod nonnunquam et excidere soleant quae promisimus et, si qua in partiendo praeterimus, occurrere; quod quidem nemini accidet, nisi qui plane vel nullo fuerit ingenio vel ad agendum nihil cogitati praemeditatique detulerit.
quae tam manifesta et lucida est ratio quam rectae partitionis? enim naturam ducem adeo ut memoriae id maximum sit auxilium via dicendi non decedere. ne illos quidem probaverim, qui partitionem vetant ultra tres propositiones extendere. sine dubio, si nimium sit multiplex, fugiet memoriam iudicis et turbabit intentionem; hoc tamen numero velut lege non est alliganda, cum possit causa plures desiderare.
sunt magis, propter quae partitione non semper sit utendum: primum, quia pleraque gratiora sunt, si inventa subito nec domo adlata, sed inter dicendum ex re ipsa nata videantur, unde illa non iniucunda schemata, excidit mihi, et me, et admones.
enim probationibus omnis in reliquum gratia novitatis praecerpitur.
vero etiam fallendus est iudex et variis artibus subeundus, ut aliud agi quam quod petimus putet. est nonnunquam dura propositio, quod iudex si providit, non aliter praeformidat quam qui ferrum medici priusquam curetur aspexit; at si re non ante proposita securum ac nulla denuntiatione in se conversum intrarit oratio, efficiet, quod promittenti non crederetur.
refugienda non modo distinctio quaestionum est, sed omnino tractatio; adfectibus turbandus et ab intentione auferendus auditor. enim solum oratoris est docere, sed plus eloquentia circa movendum valet. rei contraria est maxime tenuis illa et scrupulose in partes secta divisionis diligentia eo tempore quo cognoscenti iudicium conamur auferre.
quod interim, quae per se levia sunt et infirma, turba valent? congerenda sunt potius et velut eruptione pugnandum; quod tamen rarum esse debet et ex necessitate demum, cum hoc ipsum quod dissimile rationi est coegerit ratio.
haec in omni partitione est utique aliquid potentissimum, quod cum audivit iudex cetera tanquam supervacua gravari solet. si plura vel obiicienda sunt vel diluenda, et utilis et iucunda partitio est ut, quid quaque de re dicturi simus, ordine appareat; at si unum crimen varie defendemus, supervacua.
si illa partiamur, non talem esse hunc quem tueor reum, ut in eo credibile videri possit homicidium; dicam occidendi causam huic non fuisse; dicam hunc eo tempore quo homo occisus est trans mare fuisse, omnia, quae ante id quod ultimum est exsequeris, inania videri necesse est.
enim iudex ad id quod potentissimum est. et velut obligatum promisso patronum, si est patientior, tacitus appellat; si vel occupatus vel in aliqua potestate vel etiam si moribus incompositus, cum convicio efflagitat.
non defuerunt, qui Ciceronis illam pro Cluentio partitionem improbarent, qua se dicturum esse promisit primum, neminem maioribus criminibus, gravioribus testibus, in iudicium vocatum quam Oppianicum; deinde praeiudicia esse facta ab ipsis iudicibus, a quibus condemnatus sit; postremo, iudicium pecunia temptatum non a Cluentio, sed contra Cluentium; quia, si probari posset, quod est tertium, nihil necesse fuerit dicere priora. nemo tam erit iniustus aut stultus, quin eum fateatur optime pro Murena esse partitum:
, indices, tris totius accusationis fuisse partis, et earum unam in reprehensione vitae, alteram in contentione dignitatis, tertiam in criminibus ambitus esse versatam. sic et ostendit lucidissime causam et nihil fecit altero supervacuum.
illo quoque genere defensionis plerique dubitant: occidi, recte feci; sed non occidi; quo enim prius pertinere, si sequens firmum sit? haec invicem obstare, et utroque utentibus in neutro haberi fidem. sane in parte verum est, et illo sequenti, si modo indubitabile est, sit solo utendum. si quid in eo, quod est fortius, timebimus, utraque probatione nitemur. enim alio moveri solet, et qui factum putavit, iustum credere potest; qui tanquam iusto non movebitur, factum fortasse non credet. certa manus uno telo possit esse contenta, incerta plura spargenda sunt, ut sit et fortunate locus. vero Cicero pro Milone insidiatorem primum Clodium ostendit, tum addidit ex abundanti, etiamsi id non fuisset, talem tamen civem cum summa virtute interfectoris et gloria necari potuisse.
illum tamen ordinem, de quo prius dixi, damnaverim; quia quaedam, etiamsi ipsa sunt dura, in id tamen valent, ut ea molliant quae sequuntur. omnino sine ratione est quod vulgo dicitur:
petendum, ut aequum feras.
tamen nemo sic accipiat ut omnia credat audenda. enim Graeci praecipiunt, temptanda, quae effici omnino non possint.
quotiens hac, de qua loquor, duplici defensione utemur, id laborandum est, ut in illam partem sequentem fides ex priore ducatur. enim videri, qui tuto etiam confessurus fuit, mentiendi causam in negando non habere.
illud utique faciendum est, ut, quotiens suspicabimur a iudice aliam probationem desiderari quam de qua loquimur, promittamus nos plene et statim de eo satis esse facturos, praecipueque si de pudore agetur.
autem accidit, ut causa parum verecunda iure tuta sit; de quo ne inviti iudices audiant et aversi, frequentius sunt admonendi, secuturam defensionem probitatis et dignitatis; exspectent paulum et agi ordine sinant.
interim nos invitis litigatoribus simulandum est dicere, quod Cicero pro Cluentio facit circa iudiciariam legem; nonnunquam, quasi interpellemur ab iis, subsistere; saepe convertenda ad ipsos oratio; hortandi ut sinant nos uti nostro consilio. surrepetur animo iudicis et, dum sperat probationem pudoris, asperioribus illis minus repugnabit.
cum receperit, etiam verecundiae defensioni facilior erit. utraque res invicem iuvabit, eritque iudex circa ius nostrum spe modestiae attentior, circa modestiam iuris probatione proclivior.
ut non semper necessaria aut utilis est partitio, ita opportune adhibita plurimum orationi lucis et gratiae confert. enim solum id efficit, ut clariora fiant, quae dicuntur, rebus velut ex turba extractis et in conspectu iudicum positis; sed reficit quoque audientem certo singularum partium fine, non aliter quam facientibus iter multum detrahunt fatigationis notata inscriptis lapidibus spatia.
et exhausti laboris nosse mensuram voluptati est, et hortatur ad reliqua fortius exsequenda scire quantum supersit. enim longum videri necesse est, in quo, quid ultimum sit, certum est.
immerito multum ex diligentia partiendi tulit laudis Q. Hortensius, cuius tamen divisionem in digitos diductam nonnunquam Cicero leviter eludit. est suus et in gestu modus, et vitanda, utique maxime, concisa nimium et velut articulosa partitio.
et auctoritati plurimum detrahunt minuta illa nec iam membra sed frusta, et huius gloriae cupidi, quo subtilius et copiosius divisisse videantur, et supervacua adsumunt et quae natura singularia sunt secant, nec tam plura faciunt quam minora; deinde cum fecerunt mille particulas, in eandem incidunt obscuritatem, contra quam partitio inventa est.
divisa autem et simplex propositio, quotiens utiliter adhiberi potest, primum debet esse aperta atque lucida (nam quid sit turpius, quam id esse obscurum ipsum, quod in eum solum adhibetur usum, ne sint cetera obscura?), tum brevis nec ullo supervacuo onerata verbo. enim, quid dicamus, sed de quo dicturi simus ostendimus.
etiam, ne quid in ea desit, ne quid supersit. autem sic fere, cum aut in species partimur, quod in genera partiri sit satis, aut genere posito subiicitur species, ut dicam de virtute, iustitia, continentia, cum iustitia atque continentia virtutis sint species.
prima est, quid sit de quo conveniat, quid de quo ambigatur. eo, quod convenit, quid adversarius fateatur, quid nos; in eo, de quo ambigitur, quae nostrae propositiones, quae partis adversae. vero, non eodem ordine exsequi, quo quidque proposueris.