Chapter 6
Imperial Suetonius Latinnec tamen quicquam ante temptauit, promptissimis atque etiam instantibus suis, quam sollicitatus quorundam et ignotorum et absentium fortuito fauore.
Moesiaci exercitus bina e tribus legionibus milia missa auxilio Othoni, postquam ingressis iter nuntiatum est uictum eum ac uim uitae suae attulisse, nihilo setius Aquileiam usque perseuerauerunt, quasi rumori minus crederent. ibi per occasionem ac licentiam omni rapinarum genere grassati, cum timerent ne sibi reuersis reddenda ratio ac subeunda poena esset, consilium inierunt eligendi creandique imperatoris; neque enim deteriores esse aut Hispaniensi exercitu qui Galbam, aut praetoriano qui Othonem, aut Germaniciano qui Vitellium fecissent.
propositis itaque nominibus legatorum consularium, quot ubique tunc erant, cum ceteros alium alia de causa improbarent et quidam e legione tertia, quae sub exitu Neronis translata ex Syria in Moesiam fuerat, Vespasianum laudibus ferrent, assensere cuncti nomenque eius uexillis omnibus sine mora inscripserunt. et tunc quidem compressa res est reuocatis ad officium numeris parumper. ceterum diuulgato facto Tiberius Alexander praefectus Aegypti primus in uerba Vespasiani legiones adegit Kal. Iul., qui principatus dies in posterum obseruatus est; Iudaicus deinde exercitus V. Idus Iul. apud ipsum iurauit.
Plurimum coeptis contulerunt iactatum exemplar epistulae uerae siue falsae defuncti Othonis ad Vespasianum extrema obtestatione ultionem mandantis et ut rei p. subueniret optantis, simul rumor dissipatus destinasse uictorem Vitellium permutare hiberna legionum et Germanicas transferre in Orientem ad securiorem mollioremque militiam, praeterea ex praesidibus prouinciarum Licinius Mucianus et e regibus Vologaesus Parthus; ille deposita simultate, quam in id tempus ex aemulatione non obscure gerebat, Syriacum promisit exercitum, hic quadraginta milia sagittariorum.