Chapter 7
Imperial Suetonius LatinSuscepto igitur ciuili bello ac ducibus copiisque in Italiam praemissis interim Alexandriam transiit, ut claustra Aegypti optineret. hic cum de firmitate imperii capturus auspicium aedem Serapidis summotis omnibus solus intrasset ac propitiato multum deo tandem se conuertisset, uerbenas coronasque et panificia, ut illic assolet, Basilides libertus obtulisse ei uisus est; quem neque admissum a quoquam et iam pridem propter neruorum ualitudinem uix ingredi longeque abesse constabat. ac statim aduenere litterae fusas apud Cremonam Vitelli copias, ipsum in urbe interemptum nuntiantes.
Auctoritas et quasi maiestas quaedam ut scilicet inopinato et adhuc nouo principi deerat; haec quoque accessit. e plebe quidam luminibus orbatus, item alius debili crure sedentem pro tribunali pariter adierunt orantes opem ualitudini demonstratam a Serapide per quietem: restituturum oculos, si inspuisset; confirmaturum crus, si dignaretur calce contingere.
cum uix fides esset ullo modo rem successuram ideoque ne experiri quidem auderet, extremo hortantibus amicis palam pro contione utrumque temptauit, nec euentus defuit. per idem tempus Tegeae in Arc adia instinctu uaticinantium effossa sunt sacrato loco uasa operis antiqui atque in iis assimilis Vespasiano imago.