Comma for either/or — dharma, courage. Spelling forgiving — corage finds courage.

    Nero

    Chapter 39

    Suetonius

    accesserunt tantis ex principe malis probrisque quaedam et fortuita: pestilentia unius autumni, quo triginta funerum milia in rationem Libitinae uenerunt; clades Britannica, qua duo praecipua oppida magna ciuium sociorumque caede direpta sunt; ignominia ad Orientem legionibus in Armenia sub iugum missis aegreque Syria retenta. mirum et uel praecipue notabile inter haec fuerit nihil eum patientius quam maledicta et conuicia hominum tulisse, neque in ullos leniorem quam qui se dictis aut carminibus lacessissent extitisse.

    multa Graece Latineque proscripta aut uulgata sunt, sicut illa: Νέρων Ὀρέστησ Ἀλκμέων μητροκτόνος.

    νεόψηφον: Νέρων ἰδίαν μητέρα ἀπέκτεινε.

    Quis negat Aeneae magna de stirpe Neronem?

    sustulit hic matrem, sustulit ille patrem.

    Dum tendit citharam noster, dum cornua Parthus, noster erit Paean, ille Hecatebeletes.

    Roma domus fiet: Veios migrate, Quirites, si non et Veios occupat ista domus. sed neque auctores requisiit et quosdam per indicem delatos ad senatum adfici grauiore poena prohibuit.

    transeuntem eum Isidorus Cynicus in publico clara uoce corripuerat, quod Naupli mala bene cantitaret, sua bona male disponeret; et Datus Atellanarum histrio in cantico quodam ὑγίαινε πάτερ, ὑγίαινε μῆτερ ita demonstrauerat, ut bibentem natantemque faceret, exitum scilicet Claudi Agrippinaeque significans, et in nouissima clausula Orcus uobis ducit pedes senatum gestu notarat. histrionem et philosophum Nero nihil amplius quam urbe Italiaque summouit, uel contemptu omnis infamiae uel ne fatendo dolorem irritaret ingenia.