Chapter 40
Imperial Suetonius LatinTalem principem paulo minus quattuordecim annos perpessus terrarum orbis tandem destituit, initium facientibus Gallis duce Iulio Vindice, qui tum eam prouinciam pro praetore optinebat.
Praedictum a mathematicis Neroni olim erat fore ut quandoque destitueretur; unde illa uox eius celeberrima: τὸ τέχνιον ἡμᾶσ διατρέφει, quo maiore scilicet uenia meditaretur citharoedicam artem, principi sibi gratam, priuato necessariam. spoponderant tamen quidam destituto Orientis dominationem, nonnulli nominatim regnum Hierosolymorum, plures omnis pristinae fortunae restitutionem. cui spei pronior, Britannia Armeniaque amissa ac rursus utraque recepta, defunctum se fatalibus malis existimabat.
ut uero consulto Delphis Apolline septuagensimum ac tertium annum cauendum sibi audiuit, quasi eo demum obiturus, ac nihil coniectans de aetate Galbae, tanta fiducia non modo senectam sed etiam perpetuam singularemque concepit felicitatem, ut amissis naufragio pretiosissimis rebus non dubitauerit inter suos dicere pisces eas sibi relaturos.
Neapoli de motu Galliarum cognouit die ipso quo matrem occiderat, adeoque lente ac secure tulit ut gaudentis etiam suspicionem praeberet tamquam occasione nata spoliandarum iure belli opulentissimarum prouinciarum; statimque in gymnasium progressus certantis athletas effusissimo studio spectauit. cenae quoque tempore interpellatus tumultuosioribus litteris hactenus excanduit, ut malum iis qui descissent minaretur. denique per octo continuos dies non rescribere cuiquam, non mandare quid aut praecipere conatus rem silentio obliterauit.