Comma for either/or — dharma, courage. Spelling forgiving — corage finds courage.

    Nero

    Chapter 41

    Suetonius

    edictis tandem Vindicis contumeliosis et frequentibus permotus senatum epistula in ultionem sui reique publicae adhortatus est, excusato languore faucium, propter quem non adesset. nihil autem aeque doluit, quam ut malum se citharoedum increpitum ac pro Nerone Ahenobarbum appellatum; et nomen quidem gentile, quod sibi per contumeliam exprobraretur, resumpturum se professus est deposito adoptiuo, cetera conuicia, ut falsa, non alio argumento refellebat, quam quod etiam inscitia sibi tanto opere elaboratae perfectaeque a se artis obiceretur, singulos subinde rogitans, nossentne quemquam praestantiorem.

    sed urgentibus aliis super alios nuntiis Romam praetrepidus rediit; leuiterque modo in itinere friuolo auspicio mente recreata, cum adnotasset insculptum monumento militem Gallum ab equite R. Romano oppressum trahi crinibus, ad eam speciem exiluit gaudio caelumque adorauit. ac ne tunc quidem aut senatu aut populo coram appellato quosdam e primoribus uiris domum euocauit transactaque raptim consultatione reliquam diei partem per organa hydraulica noui et ignoti generis circumduxit, ostendensque singula, de ratione ac difficultate cuiusque disserens, iam se etiam prolaturum omnia in theatrum affirmauit, si per Vindicem liceat.