Comma for either/or — dharma, courage. Spelling forgiving — corage finds courage.

    Adelphi

    Chapter 4

    Terence

    (SYRUS. DEMEA.)

    SYRUS: Edepol, Syrisce, te curasti molliter,

    Lauteque munus administrasti tuum.

    Abi. Sed postquam intus sum omnium rerum satur,

    Prodeambulare huc libitum est.

    DEMEA: Illud sis vide

    Exemplum disciplinae.

    SYRUS: Ecce autem hic adest

    Senex noster. Quid fit? quid tu es tristis?

    DEMEA: Oh scelus.

    SYRUS: Ohe, iam tu verba fundis hic, sapientia?

    DEMEA: Tu si meus esses—

    SYRUS: dis quidem esses, Demea,

    Ac tuam rem constabilisses.

    DEMEA: exemplum omnibus

    Curarem ut esses.

    SYRUS: Quamobrem? quid feci?

    DEMEA: Rogas?

    In ipsa turba, atque in peccato maximo,

    Quod vix sedatum satis est, potasti scelus,

    Quasi re bene gesta.

    SYRUS: Sane nollem huc exitum.

    (DROMO. SYRUS. DEMEA.)

    DROMO: Heus, Syre; rogat te Ctesipho ut redeas.

    SYRUS: Abi.

    DEMEA: Quid Ctesiphonem hic narrat?

    SYRUS: Nihil.

    DEMEA: Eho carnifex,

    Est Ctesipho intus?

    SYRUS: Non est.

    DEMEA: Cur hic nominat?

    SYRUS: Est alius quidam, parasitaster parvulus:

    Nostin?

    DEMEA: Iam scibo.

    SYRUS: Quid agis? quo abis?

    DEMEA: Mitte me.

    SYRUS: Noli inquam.

    DEMEA: Non manum abstines, mastigia?

    An tibi iam mavis cerebrum dispergi hic?

    SYRUS: Abit.

    Edepol comissatorem haud sane commodum,

    Praesertim Ctesiphoni. Quid ego nunc agam

    Nisi, dum hae silescunt turbae, interea in angulum

    Aliquo abeam, atque edormiscam hoc villi? Sic agam.

    (MICIO. DEMEA.)

    MICIO: Parata a nobis sunt, ut dixi, Sostrata,

    Ubi vis. Quisnam a me pepulit tam graviter fores?

    DEMEA: Hei mihi, quid faciam? quid agam? quid clamem aut querar?

    O coelum, O terra, O maria Neptuni!

    MICIO: Em tibi:

    Rescivit omnem rem; id nunc clamat scilicet:

    Paratae lites; succurrendum est.

    DEMEA: Eccum adest

    Communis corruptela nostrum liberum.

    MICIO: Tandem reprime iracundiam, atque ad te redi.

    DEMEA: Repressi, redii: mitto maledicta omnia:

    Rem ipsam putemus: dictum hoc inter nos fuit,

    Ex te adeo est ortum, ne tu curares meum,

    Neve ego tuum? responde.

    MICIO: Factum est; non nego.

    DEMEA: Cur nunc apud te potat? cur recipis meum?

    Cur emis amicam Micio? Numqui minus

    Mihi idem ius aequum est esse quod mecum est tibi?

    Quando ego tuum non euro, ne cura meum.

    MICIO: Non aequum dicis; non; nam vetus verbum hoc quidem est;

    Communia esse amicorum inter se omnia.

    DEMEA: Facete! nunc demum istaec nata oratio est.

    MICIO:

    Ausculta paucis, nisi molestum est, Demea.

    Principio, si id te mordet, sumtum filii

    Quem faciunt, quaeso facito haec tecum cogites:

    Tu illos duos olim pro re tollebas tua,

    Quod satis putabas tua bona ambobus fore,

    Et me tum uxorem credidisti, scilicet,

    Ducturum: eandem illam rationem antiquam obtine:

    Conserva, quaere, parce: fac quam plurimum

    Illis relinquas: gloriam tu istam obtine.

    Mea, quae praeter spem evenere, utantur sine.

    De summa nihil decedet: quod hinc accesserit,

    Id de lucro putato esse omne. Haec si voles

    In animo vere cogitare, Demea,

    Et mihi, et tibi, et illis demseris molestiam.

    DEMEA: Mitto rem: consuetudinem ipsorum.

    MICIO: Mane:

    Scio: istuc ibam. Multa in homine, Demea,

    Signa insunt ex quibus coniectura facile fit,

    Duo quum idem faciunt, saepe ut possis dicere,

    Hoc licet impune facere huic, illi non licet;

    Non quod dissimilis res sit, sed quod is qui facit:

    Quae ego illis inesse video, ut confidam fore

    Ita ut volumus: video sapere, intelligere, in loco

    Vereri, inter se amare: scires liberum

    Ingenium atque animum; quovis illos tu die

    Reducas. At enim metuas ne ab re sint tamen

    Omissiores paullo. O noster Demea,

    Ad omnia alia aetate sapimus rectius:

    Solum unum hoc vitium senectus affert hominibus;

    Attentiores sumus ad rem omnes quam sat est:

    Quod illos sat aetas acuet.

    DEMEA: Ne nimium modo

    Bonae tuae istae nos rationes, Micio,

    Et tuus iste animus aequus, subvertant.

    MICIO: Tace:

    Non fiet: mitte iam istaec: da te hodie mihi:

    Exporge frontem.

    DEMEA: Scilicet, ita tempus fert;

    Faciendum est: caeterum rus eras cum filio

    Cum primo lucu.

    MICIO: Immo de note censeo;

    Hodie modo hilarum fac te.

    DEMEA: Et istam psaltriam

    Una illuc mecum hinc abstraham.

    MICIO: Pugnaveris.

    Eo pacto prorsum illic alligaris filium:

    Modo facito ut illam serves.

    DEMEA: Ego istuc videro:

    Atque illi favillae plena, funi, ac pollinis,

    Coquendo sit faxo, et molendo: praeter haec

    Meridie ipso faciam ut stipulam colligat:

    Tam excoctam reddam atque atram quam carbo est.

    MICIO: Placet:

    Nunc mihi videre sapere; atque equidem filium

    Tum etiam si nolit cogam ut cum illa una cubet.

    DEMEA: Derides? fortunatus qui istoc animo sies.

    Ego sentio—

    MICIO: Ah, pergisne?

    DEMEA: Iam iam desino.

    MICIO: I ergo intro, et cui rei est ei rei hunc sumamus diem.

    (DEMEA.) DEMEA.: Nunquam ita quisquam bene subducta ratione ad vitam fuit

    Quin res, aetas, usus semper aliquid apportet novi,

    Aliquid moneat; ut illa quae te scire credas nescias,

    Et quae tibi putaris prima in experiendo repudies:

    Quod nunc mihi evenit; nam ego vitam duram quam vixi usque adhuc

    Prope iam excurso spatio mitto. Id quamobrem? Re ipsa repperi

    Facilitate nihil esse homini melius neque clementia.

    Id esse verum ex me atque ex fratre cuivis facile est noscere.

    Ille suam semper egit vitam in otio, in conviviis,

    Clemens, placidus, nulli laedere os, arridere omnibus:

    Sibi vixit; sibi sumtum fecit: omnes bene dicunt, amant.

    Ego ille agrestis, saevus, tristis, parcus, truculentus, tenax,

    Duxi uxorem: quam ibi miseriam vidi! Nati filii,

    Alia cura. Porro autem illis dum studeo ut quam plurimum

    Facerem, contrivi in quaerendo vitam atque aetatem meam.

    Nunc exacta aetate hoc fructi pro labore ab his fero,

    Odium. Ille alter sine labore patria potitur commoda:

    Illum amant, me fugitant: illi credunt consilia omnia;

    Illum diligunt; apud illum sunt ambo: ego desertus sum.

    Illum ut vivat optant; meam autem mortem exspectant. Scilicet

    Ita eos meo labore eductos maximo hic fecit suos

    Paulo sumptu: miseriam omnem ego capio; hic potitur gaudia.

    Age, age, nunc iam experiamur porro contra quid ego possiem

    Blande dicere, aut benigne facere, quando eo provocat.

    Ego quoque a meis me amari et magni pendi postulo:

    Si id fit dando atque obsequendo, non posteriores feram.

    Deerit. Id mea minime refert qui sum natu maximus.

    (SYRUS. DEMEA.)

    SYRUS: Heus, Demea, rogat frater ne abeas longius.

    DEMEA: Quis homo? O Syre noster salve: quid fit? quid agitur?

    SYRUS: Recte.

    DEMEA: Optime est. Iam nunc haec tria primum addidi

    Praeter naturam: O noster! quid fit? quid agitur?

    Servum haud illiberalem praebes te; et tibi

    Libens bene faxim.

    SYRUS: Gratiam habeo.

    DEMEA: Atqui, Syre,

    Hoc verum est; et ipsa re experiere propediem.

    (GETA. DEMEA.)

    GETA: Hera, ego huc ad hos provisam quam mox virginem

    Arcessant: sed eccum Demeam. Salvus sies.

    DEMEA: O, qui vocare?

    GETA: Geta.

    DEMEA: Geta, hominem maximi

    Preti te esse hodie animo iudicavi meo:

    Nam is mihi profecto est servus spectatus satis

    Cui dominus curae est, ita uti tibi sensi, Geta:

    Et tibi ob eam rem, si quid usus venerit,

    Libens bene faxim. Meditor esse affabilis;

    Et bene procedit.

    GETA: Bonus es quum hace existimas.

    DEMEA:

    Paulatim plebem primulum facio meam.

    (AESCHINUS. DEMEA. SYRUS. GETA.)

    AESCHINUS: Occidunt me quidem dum nimis sanctas nuptias

    Student facere: in apparando consumunt diem.

    DEMEA: Quid agitur, Aeschine?

    AESCHINUS: Ehem, pater mi, tu hic eras?

    DEMEA: Tuus hercle vero et animo et natura pater,

    Qui te amat plus quam hosce oculos: sed cur non domum

    Uxorem arcessis?

    AESCHINUS: Cupio: verum hoc mihi morae est;

    Tibicina, et Hymenaeum qui cantent.

    DEMEA: Eho,

    Vin tu huic seni auscultare?

    AESCHINUS: Quid?

    DEMEA: Missa haec face,

    Hymenaeum, turbas, lampadas, tibicinas;

    Atque hanc in horto maceriam iube dirui,

    Quantum potest; hac transfer; unam fac domum;

    Traduce et matrem et familiam omnem ad nos.

    AESCHINUS: Placet,

    Pater lepidissime.

    DEMEA: Euge! iam lepidus vocor.

    Fratri aedes fient perviae: turbam domum

    Adducet; sumtum admittet; multa. Quid mea?

    Ego lepidus ineo gratiam. Iube nunc iam

    Dinumeret illi Babylo viginti minas.

    Syre, cessas ire ac facere?

    SYRUS: Quid ago?

    DEMEA: Dirue.

    Tu illas abi et traduce.

    GETA: Di tibi, Demea,

    Bene faciant quum te video nostrae familiae

    Tam ex animo factum velle.

    DEMEA: Dignos arbitror.

    Quid ais tu?

    AESCHINUS: Sic opinor.

    DEMEA: Multo rectius est

    Quam illam puerperam nunc duci huc per viam

    Aegrotam.

    AESCHINUS: Nihil enim vidi melius, mi pater.

    DEMEA:

    Sic soleo: sed eccum Micio egreditur foras.

    (MICIO. DEMEA. AESCHINUS.)

    MICIO: Iubet frater? ubi is est? Tun iubes hoc, Demea?

    DEMEA: Ego vero iubeo et in hac re et aliis omnibus

    Quam maxime unam facere nos hanc familiam,

    Colere, adiuvare, adiungere.

    AESCHINUS: Ita quaeso, pater.

    MICIO:

    Haud aliter censeo.

    DEMEA: Immo hercle ita nobis decet.

    Primum huius uxoris est mater.

    MICIO: Quid postea?

    DEMEA: Proba et modesta.

    MICIO: Ita aiunt.

    DEMEA: Natu grandior.

    MICIO: Scio.

    DEMEA: Parere iam diu haec per annos non potest;

    Nec qui eam respiciat quisquam est: sola est.

    MICIO: Quam hic rem agit?

    DEMEA:

    Hanc te aequum est ducere; et te operam ut fiat dare.

    MICIO: Me ducere autem?

    DEMEA: Te.

    MICIO: Me?

    DEMEA: Te inquam.

    MICIO: Ineptis.

    DEMEA: Si tu sis homo,

    Hic faciat.

    AESCHINUS: Mi pater.

    MICIO: Quid? tu autem huic, asine, auscultas?

    DEMEA: Nihil agis:

    Fieri aliter non potest.

    MICIO: Deliras.

    AESCHINUS: Sine te exorem, mi pater.

    MICIO: Insanis: aufer.

    DEMEA: Age da veniam filio.

    MICIO: Satin sanus es? ego

    Novus maritus anno demum quinto et sexagesimo

    Fiam, atque anum decrepitam ducam? Idne estis auctores mihi?

    AESCHINUS: Fac: promisi ego illis.

    Mi: Promisti autem? de te largitor, puer.

    DEMEA: Age; quid si quid te maius oret?

    MICIO: Quasi non hoc sit maximum.

    DEMEA: Da veniam.

    AESCHINUS: Ne gravere.

    DEMEA: Fac promitte.

    MICIO: Non omittis?

    AESCHINUS:

    Non, nisi te exorem.

    MICIO: Vis est haec quidem.

    DEMEA: Age prolixe, Micio.

    MICIO: Etsi hoc mihi pravum, ineptum, absurdum, atque alienum a vita mea

    Videtur, si vos tantopere istuc vultis, fiat.

    AESCHINUS: Bene facis:

    DEMEA: Merito te amo. Verum—

    MICIO: Quid?

    DEMEA: Ego dicam, hoc quum fit quod volo.

    MICIO: Quid nunc quod restat? Hegio his est cognatus proximus,

    Affinis nobis, pauper: bene nos aliquid facere illi decet.

    MICIO: Quid facere?

    DEMEA: Agelli est hic sub urbe paulum, quod locitas foras:

    Huic demus qui fruatur.

    MICIO: Paulum id autem?

    DEMEA: Si multum est, tamen

    Faciendum est: pro patre huic est; bonus est; noster est; recte datur.

    Postremo nunc meum illud verbum facio quod tu, Micio,

    Bene et sapienter dixti dudum: Vitium commune omnium est,

    Quod nimium ad rem in senecta attenti sumus. Hanc maculam nos decet

    Effugere: dictum est vere, et re ipsa fieri oportet.

    MICIO: Quid istic? dabitur quandoquidem hic vult.

    AESCHINUS: Mi pater.

    DEMEA: Nunc tu mihi es germanus pariter corpore et animo.

    MICIO: Gaudeo.

    DEMEA:

    Suo sibi gladio hunc iugulo.

    (SYRUS. DEMEA. MICIO. AESCHINUS.)

    SYRUS: Factum est quod iussisti, Demea.

    DEMEA: Frugi homo es. Ego edepol hodie mea quidem sententia

    Iudico Syrum fieri esse aequum liberum.

    MICIO: Istunc liberum?

    Quodnam ob factum?

    DEMEA: Multa.

    SYRUS: O noster Demea, edepol vir bonus es.

    Ego istos vobis usque a pueris curavi ambos sedulo;

    Docui, monui, bene praecepi semper quae potui omnia.

    DEMEA: Res apparet. Et quidem porro haec; obsonare cuni fide,

    Scortum adducere, apparare de die convivium;

    Non mediocris hominis haec sunt officia.

    SYRUS: O lepidum caput!

    DEMEA:

    Postremo, hodie in psaltria hac emenda hic adiutor fuit,

    Hic curavit: prodesse aequum est: alii meliores erunt:

    Denique hic vult fieri.

    MICIO: Vin tu hoc fieri?

    AESCHINUS: Cupio.

    MICIO: Si quidem

    Tu vis, Syre, eho accede huc ad me: liber esto.

    SYRUS: Bene facis.

    Omnibus gratiam habeo, et seorsum tibi praeterea, Demea.

    DEMEA:

    Gaudeo.

    AESCHINUS: Et ego.

    SYRUS: Credo: utinam hoc perpetuum fiat gaudium,

    Phrygiam ut uxorem meam una mecum videam liberam.

    DEMEA: Optimam quidem mulierem.

    SYRUS: Et quidem tuo nepoti, huius filio,

    Hodie primam mammam dedit haec.

    DEMEA: Hercle vero serio,

    Si quidem primam dedit, haud dubium quin emitti aequum siet.

    MICIO:

    Ob eam rem?

    DEMEA: Ob eam. Postremo a me argentum quanti est sumito.

    SYRUS: Di tibi, Demea, omnes semper omnia optata offerant.

    MICIO: Syre, processisti hodie pulchre.

    DEMEA: Si quidem porro, Micio,

    Tu tuum officium facies, atque huic aliquid paulum prae manu

    Dederis unde utatur; reddet tibi cito.

    MICIO: Istoc vilius.

    AESCHINUS:

    Frugi homo est.

    SYRUS: Reddam hercle; da modo.

    AESCHINUS: Age pater.

    MICIO: Post consulam.

    DEMEA: Faciet.

    SYRUS: O vir optime.

    AESCHINUS: O mi pater festivissime.

    MICIO: Quid istuc? quae res tam repente mores mutavit tuos?

    Quod prolubium? quae istaec subita est largitas?

    DEMEA: Dicam tibi;

    Ut id ostenderem quod te isti facilem et festivum putant,

    Id non fieri ex vera vita, neque adeo ex aequo et bono:

    Sed ex assentando, indulgendo, et largiendo, Micio.

    Nunc adeo si ob eam rem vobis vita mea invisa est, Aeschine,

    Quia non iusta iniusta prorsus omnia omnino obsequor,

    Missa facio: effundite, emite, facite, quod vobis libet:

    Sed si id vultis potius, quae vos propter adolescentiam

    Minus videtis, magis impense cupitis, consulitis parum,

    Haec reprehendere et corrigere me, et obsecundare in loco;

    Ecce me qui id faciam vobis.

    AESCHINUS: Tibi, pater, permittimus:

    Plus scis quid facto opus est. Sed de fratre quid fiet?

    DEMEA: Sino;

    Habeat; in istac finem faciat.

    MICIO: Istuc recte.

    Ω: Plaudite.